Annus
2 0 1 0


Trapped Miners In Chile To Move Deeper Underground

De fossoribus sepultis

Cum adiutores omnia instrumenta (cuius prior in imagine aspicis) collocent, ut perforare incipiant, tres et triginta fossores in fodina sancti Josephi reclusi, in Chilia septemtrionali, iussi sunt altius descendere, ne nimio humore neque aestu afficiantur: auctoritates ita morbos vitare conantur. Tres quattuorve menses protrahetur expeditio, ut miseri salvi in superficiem reddantur: ab Lunae die foramen tam amplum duabus machinis ex Australia advectis effodietur, unde fossorum unusquisque cista ante anni finem extrahatur. Quorum cum sua cuique familia data est facultas colloquendi, quod omnium animos magnopere lavavit. Quamquam omnes captivi valeant, quinque iam signa animi abiecti patefecerunt, quam ob rem medici medicamenta tranquillantia cum cibariis suppeditant. Praetera fossorum cuiusque sanguinis pressura, venarum pulsus, febris et ventris circuitus examinata sunt et perpensa sunt.

Pontifex Romanus Benedictus XVI die Solis familiis dixerat se Deum exorare, ut spes et tranquillitas serventur et omnibusque captivis salus et vita reddantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae