PERICULUM ALTERIUS CRISIS OECONOMICAE
PERICULUM ALTERIUS CRISIS OECONOMICAE
Fed vult
mercatum porro sustenari
Praeses argentariae statalis US-Americanorum
(Fed), Ben Bernanke (qui hic a laeva photographemate
monstratur), annuntiavit se paratum esse mercatum nova
pecunia publica argentariis privatis credita sustentaturum. Quae
sit responsio Fed ad inopinate mala novissima data
macrooeconomica, quibus divulgatis possibilior videatur alter
ictus crisis oeconomicae, quae mordet oeconomiam mundanam ab anno
2008.
Bernanke annuntiavit se cogitare de novis 'mediis
extraordinariis', quae media, secundum analystas oeconomiae et
USAe et globalis, spectent imprimis ad 'mitigationem
quantitativam' (Anglice quantitative easing), id est
pecuniam publicam facilibus condicionibus praebendam argentariis
privatis aere allieno nimis laborantibus. Annis 2008-2009 Fed,
similiter ut aliae argentariae statales magnarum potestatum
oeconomicarum mundi, 1,25 bilionis dolariorum talis pecuniae
creditum dederunt; ut patet nunc, non satis.
At novissimis datis macrooeconomicis patet oeconomiam USA non
tam cito e crisi annorum 2008-2009 se ultimis mensibus recuperare
quam solebat. Ita altero trimestri huius anni productus
domesticus generalis (GDP) crevit solis 1,6 centesimis, dum
primis tribus mensibus 2010 anni creverat passu 3,7%. Secundum
analystas, GDP debeat saltem passu trium centesimarum crescere,
ut contineat incrementum numeri hominum sine labore manentium,
quorum adesse Civitatibus Unitis 9,5%.
Praesidem Fed conturbant quoque data spectantia ad
pessimam condicionem mercatus novarum domorum, quarum emptiones
rarissimae hodie in USA fiunt ab anno 1963, cum haec statistica
coepit observitari.
Internationaliter tamen boni nuntii sunt incrementa citissima
productus domestici Serum Indorumque, necnon maius opinato
incrementum GDP apud Germanos. Nihilominus yen nummum
Iaponicum esse validissimum contra dolarium USA spatio
praeteritorum quindecim annorum; at appretiatio yen
saepissime fit, cum oeconomia et Iaponiae et simul globalis non
tam bene se habeat, nam haec moneta terrae-exportatrici (sc.
Iaponiae) magis proditura sit cum parvi (erga alios nummos)
aestimetur. Apretiationi novissimae yen comitantur casus
pretii titulorum maximarum negotiationum Iaponensium.
Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl
|