Israëliani et Palaestini colloquia recipient
Israëliani et Palaestini colloquia recipient
USAe ministra rebus exteris addicta Hilaria Clinton nuntiavit legatos regiminis Israëliani cum Palaestinis de pace acturos esse: postridie Kalendas Septembres, iuxta Baraci Obama invitationem, Vasintoniae convenient Israëlis minister primarius Beniaminus Netanyahu et Palaestinae Auctoritatis praesidens Mahometus Abbas ut colloquia incipiant. "Aderunt - inquit Hilaria - Aegyptiorum praesidens Hosnis Mubarak et Jordaniae rex Abdulla, quorum auctoritas et studium paci adsequendae utillima erunt: maximi momenti est omnes conatibus nostris favere, nam difficiles res fuere, difficiles erunt."
Diu USAe legatus Georgius Mitchell tam cum Beniamino quam cum Mahometo singulatim convenerat, item Hilaria telephonice saepe collocuta est. Cum Palaestinorum praesidens antequam colloquia coepissent postularet fines restitui, ubi ante annum MCMLXVII eius populus vitam ageret, Israëlianorum gubernator nullam praeviam condicionem tolerandam esse proclamabat. Intercessit Antonius Blair, olim minister primarius Britannorum, nunc legatus "quattuor" (id est ONUs, USAe, Unionis Europaeae et Russiae, quae ad pacem in oriente medio restituendam operam coniunctim dant).
Nihilo minus minima - aiunt observatores - pactionis spes.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|