De Pacistania restituenda
De Pacistania restituenda
Argentaria Mundana nongentos miliones dollariorum rei publicae
Pacistanorum commodabit, ut civitas eluvie vastata restituatur.
Ducenties centena milia saltem homines putantur calamitate
affecta esse, duo milia interiisse. Ordinis Nationum Unitarum
legati auxilia nihilo minus lentius aiunt allata esse et CL
tantum miliones dollariorum - plerumque a Civitatibus Americae
Unitis - ad urgentissima adiutoria ferenda pensa esse, cum
triplicis confestim opus sit. Argentaria Mundana pecuniam ex
aliis necessitatibus aversura est: nam timent auctoritates saluti
addictae ne cito contagiones diffundantur, quas iam constat
insedisse, neve complures inedia moriantur. Interea in provincia
Sindh alia factio politica aliam accusat, quod aggeres diruerint
ut suas urbes agrosque servarent: in Belucistania urbs Jacobadad
verbi gratia defensa est, circumstantibus urbibus inundatis.
Etiam in Casmiria, regione Indica, graviter affecta est
provincia Ladakh, ubi subita eluvio LXXX homines demersit: cuius
incolis promisit minister primarius Indiae post decem septimanas
omnia aedificia restitutum iri.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|