Annus
2 0 1 0


TACITA EXPANSIO UNIONIS EUROPAEAE IN ORIENTEM

TACITA EXPANSIO UNIONIS EUROPAEAE IN ORIENTEM

Lex dualis civitatis

Usque quinque miliones incolarum terrarum Europae Orientalis possunt cives Unionis Europaeae mox fieri, licet extra UE habitent - monet ephemeris Gallica "Le Figaro". Agitur de lege 'dualis civitatis', quam adoptaverunt recens parlamenta Hungariae, Dacoromaniae et Bulgariae.

In omnibus his tribus terris sociis UE lex nova praebet facultatem civitatem (sc. Hungaricam, Dacoromanicam aut Bulgaricam) petere incolis terrarum vicinarum, quorum avus aut avia civis (Hungarus, Dacoromanus aut Bulgarus) olim fuerant. In casu Hungariae sunt hi cives (gente Hungara) hodiernae Ucrainae et Serbiae; Dacoromani similiem facultatem dederunt incolis Moldaviae (quae pars erat Dacoromaniae tempore inter primum et alterum bellum mundanum); Bulgari autem vicinis Macedonis (quos Sophia officialiter agnovit ut partem nationis Bulgarae) necnon Turcis olim (ante 1989 annum) in Bulgaria olim viventibus, qui annis octogenariis praeteriti saeculi a regimine communistico e hac terra expulsi sunt.

Ut putant analystae "Le Figaro", multi talium novorum civium UE pauperie pressi etiam extra tres supradictas terras, id est imprimis in civitatibus "veteris Unionis", laborem sibi quaesituri sint. His additum iri etiam possint nonnulla centena milium incolarum terrarum Americae Latinae, qui civitatem Hispanicam amiserunt tempore dictaturae generalissimi Franco et quibus eam, secundum lege nova Hispanica, denuo petere nunc licet.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae