Annus
2 0 1 0


PRAESES FED COMMONET

PRAESIDES FED COMMONENT

Imminetne mundo altera phasis recessionis?

Ben Bernanke, praeses Fed, id est argentariae statalis US-Americanorum, praemonuit incrementum productus domestici USA valde instabile esse atque oeconomiae huius terrae difficultates porro imminere posse, nisi mercatus mundani nova magna pecunia publica adiuti sint. Antecessor autem eius, Alan Greenspan (photographemate a laeva monstratur), qui annis 1987-2006 argentariae Fed praeerat, cum diurnariis loquendo non excludit possibilitatem alteram phasin recessionis (cuius prima scilicet phasis evenit annis 2008-09) mox adventum iri.

Amborum opiniones nituntur modo divulgatis statisticis de lentiore opinato incremento productus globalis USA. Idem non tam celerius quam adhuc esse solebat incrementum oeconomiae observatur ultimis in mensisbus in nonnullis terris Asiae, Sinis haud exceptis.

Si prognoses alterius phasis crisis globalis verae se praebebunt, maxima difficultate laboratura putatur autem oeconomia Europaeorum ac Iaponum, nam haec terrae, maximo aero alieno oneratae, vix possint novam pecuniam publicam mercatui praebere. Insuper, nimia expensa pecuniae publicae effecisse habentur inter alia hodiernam crisin Graeciae, quae terra a multis analyticis putatur prope ad decocturam pronuntiandam esse. Simile periculum imminere creditur Lusitaniae (Portugaliae) et Hispaniae.

 

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae