ISLANDIA AD PORTAS UNIONIS EUROPAEAE
ISLANDIA AD PORTAS UNIONIS EUROPAEAE
De piscatione aereque alieno...
Die
Martis Islandia officialiter coepit cum magistratibus
Bruxellensibus negotiari statum terrae sociae Unionis Europaeae (UE).
Statum membri UE petere Islandi decreverunt, postquam annis 2008-2009
crisi hypothecaria afflicta esset haec insula horribiliter ac
maximae eius argentariae decocturam pronuntiavissent. Viri
politici Islandici tunc consilia ceperunt sibi suisque tutiorem
sortem fore intus UE, communi nummo utentibus (solos quattuor
ultimos menses 2008 anni Islandica corona amisit 80% valoris erga
dollarium USA).
Theoretice accessio Islandiae Unioni Europaeae citissime
progredi poterit, nam haec terra, ut membrum Europaeae Areae
Oeconomicae (quae praeter terras socias UE continet quoque
Norvegiam, Liechtensteiniam et ipsam Islandiam), oeconomiam de
facto iam normis UE aptatam habet. Rixae tamen oriri possunt in
licentiis navibus aliarum terrarum UE datis in mari prope litora
Islandica piscandi necnon ob aes alienum argentariae Landsbanki,
quae circiter 3,8 mld euronum pecuniae creditae debet 320 milibus
civium Britanniae Bataviaeque. Harum duarum civitatum regimina
minantur se introitum Islandiae in UE vetituras, nisi pecunia
suis civibus reddatur.
His tamen difficultatibus superatis Islandia - secundum
prognoses analystarum - terra socia UE iam anno 2012 fieri
poterit, unum annum post exspectatum introitum Croatiae.
Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl
|