Annus
2 0 1 0


Licet Kosoviam liberam esse

Licet Kosoviam liberam esse

Kosovorum libertas, quae anno bismillesimo et octavo proclamata est, nullam legem universam effregit: hoc collegerunt Hagae, in urbe Batavorum, iudices Tribunalis Mundani Ordinis Nationum Unitarum. Nullum tamen vinculum obstringens ex hac sententia orietur. Regiminis Serbiae provocatio ita reiecta est, qua nationis integritatem illicite violatam esse agitabatur. Cum Kosoviae rectores nunc quodvis dubium amotum esse adfirment, Serborum praesidens Boris Tadic se numquam seccessionem agniturum esse proclamavit quam pleraeque civitates Unionis Europaeae cum Civitatibus Americae Unitis fulserunt, opponentibus Russis.

Sunt qui vereantur, ne Kosovorum exemplum multis in locis regionis suae libertatis fautores imitentur, bella et rebelliones usquequaque multiplicantes.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae