Annus
2 0 1 0


SLOVENIA DEBET CIVITATEM DARE MILIBUS INCOLARUM

SLOVENIA DEBET CIVITATEM DARE MILIBUS INCOLARUM

Victoria 'deletorum'

Argentoratense Europaeum Tribunal Iuris Hominis decrevit Sloveniam concessuram ius civitatis saltem 26 milibus suorum incolarum, qui ab anno 1991 sine tali iure in hac terra manent et lege Slovenica nuncupantur 'deleti' (izbrisani), id est de indice civium deiecti. Agitur de hominibus imprimis Serbicae, Bosniacae, et Croaticae gentis, qui, aut quorum maiores, in Sloveniam migraverunt tempore, cum haec erat pars foederalis Iugoslaviae (1918-1991).

Statu sui iuris a Slovenia anno 1991 proclamato, novi magistratus conati sunt hos incolas cogere, ut in patrias suas pristinas remigrarent; ius novae civitatis consessum erat solis Slovenis ethnicis. 'Deletis' autem nullae provisiones sociales (ut e.g. pecunia emeritis soluta aut facultas medicos publicos adeundi) porro concessum iri, licet per multos annos illi his rebus obtinendis tributa lege solverent. Neque iis ulla documenta valida sui identitatis remanserunt, nam antea syngraphis Iugoslaviae utebantur, quae civitas tamen porro non exstabat.

Qui homines 'deleti' magna e parte se iam magis cum Slovenia quam cum terris iis patriis (aut saepe potius 'avitis') iunctos esse sentiebant: hic iis munus, hic uxorem aut maritum, hic filios filiasque, hic amicos omnes adesse. Magistratus tamen respondebant 'deletos' sola oeconomica causa in Sloveniam - quae fuisset divitissima pars Iugoslaviae - migrasse.

Anno 2006 undecim 'deleti' questi sunt apud Tribunal Argentoratense se contra legem a magistratibus Slovenicis prosecutos esse. Quorum querimoniae tribunal assensum est, simul decernens illegalem fuisse et esse vexationem cunctorum 'deletorum'.

E numero 130 milium 'deletorum', qui anno 1991 in Slovenia habitabant, remanserunt, omnibus contra se vexationibus spretis, usque hodie circiter 26 milia.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae