Annus
2 0 1 0


PRIMUM A FINE BELLI GELIDI

PRIMUM A FINE 'BELLI GELIDI' VINDOBONAE PERFECTA EST

Commutatio speculatorum

Die Veneris in aeriportu Vindobonensi commutati sunt decem speculatores Russi ab US-Americanis recens apprehensi pro quattuor speculatoribus Americanis, qui in vinculis apud Russos manebant. Quae erat prima commutatio speculatorum inter ambas has civitates potentissimas a tempore 'belli gelidi' inter USA et Unionem Sovieticam annorum 1946-91.

Speculatores adductos esse in aeriportum a Vasintonia et Muscovia die Veneris mane. Commutatio durabat circiter sesquihoram, deinc aeronaves speculatores in terras utrisque patrias advexerunt. Speculatores recte ab una aerinavi in alteram (et vicissim) transgressi sunt. Eo factum est ut speculatores terram Austriam pedibus quasi de iure non tetigerint, ergo a biocolytis iudicibusque Austriis tractari non debuerint.

Omnes decem speculatores Russi modo ab agentibus CIA apprehensi erant, septem eorum falsis nominibus in USA utentibus, ut documenta ad securitatem huius terrae spectantia caperent. Omnes tamen coram iudicibus confessi sunt se cives Russos esse.

Gregi quattuor speculatorum, qui a Russis traditi sunt Americanis, adesse Igorem Sutiagin, scientiae nuclearis peritum, qui in carcere ab anno 2004 in regione boreali Russiae mansit.

Tempore autem 'belli gelidi' multoties inter Muscoviam et Vasintioniam tales commutationes sive Vindobonae sive Berolinae habebantur. Quibus exempli gratia anno 1962 US-Americanis "redditus" est Gary Powers, aeriplaniga navis speculatoriae U-2, quam Sovietis contigit de caelo ictu tormentario depellere anno 1960.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae