Annus
2 0 1 0


PACTUM HISTORICUM BINARUM SINARUM

PACTUM HISTORICUM AMBARUM SINARUM

Formosa proximior Pecchino

Repraesentatores Sinarum continentalium (a communistis rectarum) et Formosae (insulae Taiwan) firmaverunt pactum de mercatu inter se libero, quo abolendae sint portoria ad permultas merces invicem importatas spectantia. Secundum analystes rerum et politicarum et oeconomicarum Extremi Orientis, hodiernum pactum esse maximi momenti ab anno 1949, cum Sinae propter bellum civile in duas terras divisae sunt. Sine ullo dubio novissimo pacto inter ambas terras firmato fiet, ut mercatus communis "ambarum Sinarum", qui hodie iam aestimatur esse 110 miliardorum dolariorum per annum (80 mld USD exportationum Formosanarum, 30 mld USD Sinicarum), valde porro augeatur.

Pactum magis idoneum esse putatur exportatoribus Formosanis, quia eo abolendus sit maior numerus (560 genera mercium) portoriorum adhuc a Sinis continentalibus adhibitorum, quam numerus abolendorum portoriorum Formosanorum. Insuper negotiatoribus Formosanis abhinc licebit libere argentariis aliisque institutis monetariis Sinicis (sc. continentalibus) uti. Quam rem minister primarius Sinarum, Wen Jiabao, ita commentatus est: "Assensi sumus nos minus (quam Formosanos) lucri ex hoc pacto habituros, quia compatriotae Taiwanenses fratres nostri sunt". Multi tamen actuosi oppositae in Taiwania partis timent hodierna pactione Pecchinum de facto dominum Formosae fore, nam oeconomia huius insulae iam maxima e parte pendet ab emptoribus Sinicis.

Pactum firmatum esse in urbe Chongqing provinciae Sichuan, ubi annis quadragenariis praeteriti saeculi frustra foedus inter se ferire conati sunt viri politici maximi utrique Sinarum momenti: generalissimus Chang Kaishek et dux communistarum Mao Zedong.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae