De oppositore Tibetano in vinculis
De oppositore Tibetano in vinculis
In
Xinjiang, Sinensi regione occidentali, Karma Samdrup (quem in
imagine adposita conspicis) rerum naturae strenuus defensor
Tibetanus ad quindecim annorum captivitatem condemnatus est ab
iudicibus Sinensibus: qui accusatur sepulchrorum violationis et
ornamentorum inde ablatorum venditionis. Cuius uxor constanter
accusationes negat, adfirmans virum in carcere verberatum, deinde
fictis indiciis condemnatum esse: qui siti fameque excruciatus
est, ut ad scelera confitenda cogeretur. Ne interpres quidem in
tribunali aderat, ut iudicis verba a reo intellegerentur. Karmae
patronus dixit Tibetanos nefas habere tam feretra vel cadavera
inhumata attingere quam res e sepulchris effossas auferre.
Karma
narratur clarissimus vir esse Tibetanus recentibus annis in
vincula coniectus. Mercator est rerum antiquarum Tibetanarum et
tantum pecuniae ita comparatae occupavit ad excelsas planities
Tibetanas servandas, ut anno MMVI reti televisifico publico
Sinensi salutatus esset ut "philanthropus optimus".
Eius sodales referunt re vera Karmam punitum esse quod fratres
suos hodie captivos palam defendisset, qui fere exstinctarum
bestiarum venatores detulissent. Quinquaginta oppositores
Tibetani etiam nunc in custodia habentur, post perturbationes
quae anno MMVIII ante Olympia Pechinensia factae sunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|