Annus
2 0 1 0


SUMMITAS UNIONIS EUROPAEAE:

SUMMITAS UNIONIS EUROPAEAE:

Hispania fortasse non aegrotat

- Ante finem mensis Iulii certiores fiemus, quae argentariarum Europaearum sanae sint, ac quae aegrotent - pollicitus est diurnariis die Iovis vespero praesidens Consilii Europaei Herman Van Rompuy, summitate modo Bruxellis finita ducum 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae (UE). Index sanarum argentariarum maximi momenti est collocatoribus pecuniae atque omnibus oeconomiae peritis, ut verum statum generalem fiscialium Europae cognoscant.

Maximi fortasse momenti divulgatio indicis erit tamen Hispanis, propter rumores recentes Hispaniam mox laboraturam esse similibus difficultatibus fiscalibus, qualibus fere ad decoctionem adducta modo est Graecia. Tales rumores divulgaverunt nuper imprimis ephemerides Germanicae. Semi-officialiter nuntiatum heri Bruxellis est inter "sanas" argentarias indicis Europaei adesse duas maximas tabernas bancarias privatas Iberorum: Santander et BBVA. Si hunc nuntium re vera confirmatum iri, oeconomiae Hispanicae - putant rerum fiscalium periti - necesse non erit pecunia credita adiuvare, ut est casus Graecorum. Rebus ita stantibus "morbum Graecum" cohibitum iri atque prohibiturum, quominus ista condiciio extendatur, praeter Hispaniam, in Lusitaniam (Portugaliam), Italiam et Hiberniam (Irlandiam), de quarum terrarum aequilibrio oeconomico pecuniae collocatores quoque timuerunt.

Participantibus summitati UE non contigit tamen consilia communia capere de novo vectigali ab argentariis privatis exigendo ad partem pecuniae publicae recipiendam, quae praeteritos duos annos ad statum argentariarum resarciendum soluta est. Ita Luxemburgia exempli gratia postulavit, ut novum vectigal applicaretur ad omnes harum argentariarum transactiones, sed Sueti, qui similia consilia apud se annis octogenariis praeteriti saeculi ceperunt, monent novo vectigali effectum tunc esse ut multi collocatores in terras vicinas - Norvegiam Finniamque - fugerent.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae