Annus
2 0 1 0


UN Secretary General Ban Ki-

MANDRAE KIRGISORUM VICINOS UZBECOS PERSEQUI NUNTIANTUR

Expulsio ex urbe Osh

Post quinque dies pugnarum sanguinariarum in Kirgisiaca urbe Osh convallis Ferganicae actarum status rerum aliquantulum clarior videatur: minoritas Uzbeca, quae habitat in hac urbe, a mandris armatorum Kirgisorum premitur ad domus suas relinquendas atque in vicinam Uzbekistaniam emigrare.

In pugnis mortui sunt iam saltem 117 homines, victimis maxima e parte - ita saltem credunt diurnarii relatores extranei - Uzbecis. Nonnulla dena milia huius gentis incolarum iam domus suas reliquisse ac limitem Uzbekistania petere nuntiantur.

Origo pugnarum adhuc obscurum manet, nam primum nuntiabatur de pugnis cum biocolytis fautorum modo depositi praesidentis Kirgisiae, Kurmanbek Bakiev, quem adiuvant multi potentes stirpes Kirgisorum in valle Ferganica, eo modo obsistentes voluntati incolarum urbis capitalis Bishkek, cuius populus depositionem Bakiev ante nonnullos menses effecit. Quod tamen primum videbatur ut reclamationes ad Bakiev in munus praesidentis restituendum, mox convertum est in caedem gentis Uzbecae. Ipse Bakiev, qui ut exsul tempus in Ruthenia Alba (Belorussia) degit, dixit se nihil commune cum his recentissimis pugnis habere.

Utcumque res sese habent, sole clarius patet regimen (Bishkekianum) terrae amisisse potestatem regionis Osh, nisi omnis Kirgisiacae partis convallis Ferganicae. Die praeterito Veneris Rosa Otumbaieva (quae praeest parlamento Kirgisorum ac nunc munere de facto praesidentis fungitur) rogavit Russos, ut milites mitterent, qui ordinem in urbe Osh restituerent. Moscovia respondit se id facere non considereare ac misit tantum 150 milites ad castra et aeriportum Russorum a septentrione ab urbe Bishkek posita cautius tuenda.

Die Solis regimen pronuntiavit condicionem extraordinariam in provincia Jalalabad, vicina regioni Osh.

Gens Uzbeca constituit circiter 15 centesimas partes 5,5 milionis incolarum Kirgisiae. Omnes fere huius terrae Uzbeci habitant in convalli Ferganica.

Anno 1990, cum potestas huius regionis Unionis Sovieticae collabi inciperet, nonnulla centena hominum mortui sunt in pugnis Kirgiso-Uzbecis in regione Osh. Tunc finem pugnis posuerunt milites Sovietici.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae