Annus
2 0 1 0


ISRAEL AB INQUISIOTIONE CAEDIS INTERNATIONALI ABHORRET

ISRAELES AB INQUISIOTIONE CAEDIS INTERNATIONALI ABHORRENT

In memoriam "Exodi"

Regimen Israelianum etiam a civibus suis magis in dies reprehenditur, quod ab inquisitione caedis in nave Turca factae abhorreat. Inquisitione internationali negata exercitus tamen sua sponte res gestas inquisiturus est. Quem plurimi iuris consulti in ea re non adiuvant dicentes parum potestatis sibi esse mandatam.

Interim Uri Avnery, qui auctor fuit sodalitatis pacificae «Gush Shalom», in memoriam vocavit navem «Exodus», quae plena perfugarum anno MCMXLVII a militibus Britannicis occupata erat. Eam rem occupationi novissimae simillimam fuisse: multitudine perfugarum resistente vi a militibus adhibita nonnullos esse occisos, plures vulneratos, reliquos per vim abductos. Ernestum Bevin, ministrum Britannicum rerum exterarum, qui tunc auctor fuisset impetus faciendi, voluisse «exemplum in catervam Iudaeorum statuere». Sed non esse dubium, quin Britanni eo consilio provocati essent, ut quasi totius orbis terrarum oculi in custodias maritimas Britannorum verterentur.

Quibus rebus gestis res Iudaeorum, quatenus pertinerent ad rem publicam condendam, in meliorem statum esse conversas. Avnery: «Illo quidem tempore vectores in nave erant», inquit, «qui holocausto superstites erant, hoc tempore agitur de hominibus pacificis. Sed in utroque casu videres, quanta saevitia milites armati vectores inermes essent aggressi».

 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae