Milites Israeliani veluti piratae navem in alto occupant
MILITES ISRAELIANI NAVEM IN ALTO
OCCUPANT
Caedes in mari
Mediterraneo
Navibus, quibus res auxiliariae in Gazam
ferrentur, vi armisque occupatis ulla fere civitas est, quae
regimen Israelianum non vehementissime vituperaret. Turci
Israelibus crimini dederunt, quod vitam humanam neglegerent. Unio
Europaea poposcit, ut inquisitio rerum gestarum fieret. Sed nemo
adhuc certe scit, quot homines in ea caede, quae facta est in
aquis internationalibus, perierint.
Cum ii, qui exercitui Israeliano praesunt, novem ex iis
perisse affirmarent, qui Palaestinenses adiuvare voluerunt, alii
plus XV eorum interfectos et XXVI vulneratos esse dixerunt.
Acerrime impetus militum Israelianorum a Turcis vituperabatur.
Damnum, quod res rationesque, quae essent inter utramque
civitatem, cepissent, irreparabile esse. Israeles tela ad cives
innocentes intendisse; qua re iterum eos demonstrasse pacem
vitamque humanam sibi curae non esse. Primus minister Turcus,
Recep Erdogan, Israelibus “terrorismum publicum” obiecit,
quippe qui ius gentium contemnerent.
Regimen Hispanum, quod hoc tempore praesidiatum Unionis
Europaeae obtinet, impetum ab Israelibus factum „rem
gravissimam nec tolerandam“ appellavit, quam diligentissime
inquiri oporteret. Saad Hariri, primus minister Libanensis, et
Baschar al Assad, praeses Syriae, etiam monuerunt, ne hac re
incitata novum in ea regione bellum oreretur.
Sed dubium est, quid mane Lunae diei acciderit, cum cohors
specialis impetum in navem faceret. Ii, qui pro exercitu
Israeliano loquuntur, affirmant culpam caedis apud eos cives esse,
qui parati fuerint ad vim adhibendam. Cui sententiae sodalitas
„Gaza Libera“ vehementer repugnavit: neminem eorum milites
armis esse aggressum.
Ehud Barak, minister rerum militarium, dixit quosdam eorum,
qui in ea nave versarentur, occupantibus vi adhibita restitisse;
in tanto periculo milites veluti coactos fuisse, ut sui
defendendi causa sclopetarent, ne a multitudine dilacerarentur.
Contra instructores sodalitatis „Gaza Libera“
demonstraverunt ex taeniis visificis sine ullo dubio apparere
milites, ubi navem ascenderent, in participes expeditionis
sclopetavisse.
Unus e nautis navem Graecam „Eleftheri Mesogeios“
gubernantibus – quae navis ad illam classem pertinet – in
televisione Graeca: „Isti (scil. Israeles) omnes fere
abstraxerunt“, inquit, „ego et praefectus adhuc restamus.
Glandibus cummeis sclopetavere. In homines sclopetavere, homines
caedebant... »
At Israelibus videndum erit, ne amicitiam eorum quoque perdat,
qui bono adhuc animo sint. Graeci iam exercitationibus
militaribus, quae una cum Israelibus gerebantur, finem feceruntt.
Etiam laboriosus ille processus pacis adipiscendae in ambiguo est.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|