Annus
2 0 1 0


RIXA HUNGARO-

RIXA HUNGARO-SLOVACA AGGRAVESCIT

Hungari «civitatem duplicem» constituunt

Conventus nationalis Hungaricus Mercurii die constituit, ut lex de civitate adipiscenda mutaretur. Ex quo fiet, ut Hungaris in terris vicinis viventibus civitatem duplicem dari liceat. XCVIII fere centesimae legatorum hoc constitutum probaverunt, ex quo Hungaris peregre viventibus civitas Hungarica dabitur, si quis maiorum civitatem Hungaricam iam adeptus fuerit, deinde si Hungarice loqui sciunt. Haec autem mutatio ad ius eligendi non pertinet, quod civibus Hungaricis non licet magistratus suos eligere, nisi domicilium in Hungaria habent.

Lex mutata ad XXV centena milia Hungarorum spectat, qui in terris vicinis colunt – praecipue in Slovacia Romaniaque - quae regiones cum ante bellum mundanum primum partes Hungariae fuissent, eorum Hungarorum nemo fere erit, quin quemque ex maioribus suis habeat, qui cives Hungaricus tunc fuerit.

Conventus nationalis Slovacus de lege Hungarica mutata indignatus versa vice legem Slovacam de civitate mutare vult: qua lege mutata constitutum iri, ut, si quis civitatem alienam accipiat, suam amittat. Eo modo Hungaros in Slovacia viventes videlicet retineri, quominus civitati Hungaricae adipiscendae operam dent.

 

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae