ADVENITNE ALTERA PHASIS CRISIS OECONOMICAE?
INSTATNE ALTERA PHASIS CRISIS OECONOMICAE?
Fora denuo cadunt
Indices bursarum totius mundi die Martis decidebant
propter timorem difficultatum zonae euronis ac nuntios de bello
imminente in paeninsula Coreana. Maxime valorem amiserunt
argentariae. Analytici timent, ne altera phasis crisis
oeconomicae adveniat.
Timor res oeconomicas Europae pessum iri aggravescit nuntiis
modo allatis de argentaria centrali Hispanorum, quae coacta sit
pecunia adiuvare huius terrae argentariam privatam regionalem
nomine Cajasur. Accedit quod peiorem aestimationem
oeconomiae Hispanorum modo divulgaverit Internationalis Fundus
Monetalis (IMF). Rebus ita stantibus multi negotiatores
sollicitantur, putantes difficultates Graecas iam propagari in
alias terras Europaeas maximo aere alieno laborantes (quae,
praeter Graeciam et Hispaniam, sunt Lusitania, Hibernia et Italia).
De Corea Septentrionali autem nuntiatur huius terrae copias in
statum vigilem adductas esse. Praeterita septimana Austrocoreani
accusaverunt suos concives Boreales reos esse ictus torpedinis,
quo mense Aprili demersa erat navis longa Coreae Meridonalis.
Pretia titulorum negotiationum et in
Europa et in USA die Martis amiserunt inter 2 et 3,5 centesimas
valoris. Spatio totius praeteriti mensis index FTSE 100 maximarum
centum negotiationum Britannicarum decidit circiter decem
centesimis.
"Res denuo non videntur stabiles"
- commentatus est statum oeconomiae mundanae peritus radiophoniae
BBC Robert Peston. Qui addidit se praecipue sollicitari
condicione Hispaniae. "Numquam id secretum fuisse
argentarias Hispanas pecuniam multam posuisse in (crisi maxime
afflictam) rem hypothecariam" - dixit ille.
Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl
|