Annus
2 0 1 0


INCEPTO NOVI REGIMINIS HUNGARIAE POLITICI VICINAE SLOVAQUIAE STOMACHANTUR

INCEPTO NOVI REGIMINIS HUNGARIAE POLITICI VICINAE SLOVAQUIAE STOMACHANTUR

Adestne Hungaria extra Hungariam?

Aggravescit contentio inter Slovaquiam et vicinam ei Hungariam propter sortem 500.000 Hungarorum, qui in limitibus Slovaquiae habitant. Iis enim novum regimen nationalisticae factionis Fidesz ministri primarii Victoris Orban (in photographemate) pollicitum est ius civitatis Hungaricae praebendum. Quod ius tribuendum sit quoque Hungaris viventibus in aliis terris, quae olim (usque 1920 annum) partes constituerant monarchiae Hungaricae, ut hodierna Dacoromania, Ucraina, Serbia et Croatia. Hungarorum ita extra Hungariam viventium numerus hodie esse putatur inter 3,5 et 4 miliones.

Si lex nova a parlamento Hungarico probetur (quod verisimile est, nam Fidesz maiorem partem sellarum ibi tenet), quisque horum 3,5-4 milionum, si tantum velit, fieri poretit novus civis Hungaricus (cui tamen non licebit in Hungaria suffragari, i.e. parlamentum praesidentemque eligere). In Slovaquia agitur de circiter 520 milibus incolarum gentis Hungaricae (plus quam decima pars omnium civium Slovaquiae), qui omnes fere in locis meridionalibus prope limitem ambarum terrarum vivunt, ubi multis in locis maioritatem constituant, Slovaquis paucis inter se viventibus. Rebus ita stantibus politici Slovaci, at imprimis extremi nationalistae factionis Iohannis (Jan) Slota, timent, ne haec regiones de facto pars Hungariae fierent.

Ad inceptum Fideszianum respondit modo minister primarius Slovaquiae, Robertus Fico. Qui dixit se citissime legem parlamentariis propositurum, qua quisque civis qui alienigenum ius civitatis obtineat simili iure Slovaco statim privetur. Eo modo Fico sperat Hungaros Slovacos bis cogitaturos antequam ius civitatis Hungaricae sibi dari poscant. At ductor factionis politicae Hungarorum Slovaquiae, Paulus (Pal) Csaky, respondet ministro primario admonens constitutione Slovaca prohiberi, quin quivis huius terrae civis iure civitatis privetur, nisi ipse id velit. Hungari insuper incusant regimen Slovaquiae contra se legem tulisse, qua in omnibus rebus publicis in hac terra tantum lingua Slovaca adhiberetur, etiam si e.g. medicus cum aegroto, uterque Hungaricae gentis, de medela loquantur.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae