Annus
2 0 1 0


Wall St futures rise after $

AUXILIIA EU/IMF TERRIS CRISI LABORANTIBUS EFFECERUNT INCREMENTA IN BURSIS MUNDANIS

Fora denuo crescunt

Totius mundi tituli negotiationum creverunt die Lunae propter nuntium de auxiliis praebendis - ab Unione Europaea atque Fundo Monetali Internationali (IMF) - Graeciae aliisque terris crisi fiscali aut iam laborantibus aut in proximo futuro laboraturis. Agitur de fere una bilione dolariorum, quam summam maximae potestates mundi occidentalis solvere parati sunt, ne "morbus Graecus" (qui imprimis laesurus timetur Lusitaniam, Hispaniam ac postea totam zonam euronis) efficiat subitam crisin globalem (notam quoque nomine 'effectus ludi dominalis'), ut evenerat anno 2008 post decoctionem argentariae US-Americanae Lehman Brothers.

Ob timorem "morbum Graecum" per fora mundana esse propagandum proxima praeterita septimana valorem valde amiserunt tituli indicesque bursarum internationalium. Licet negotiatores exspectaverint Unionem Europaeam (cuius terrarum sociarum duces, gubernatores Argentariae Centralis Europaeae atque argentariarum statalium UE die Solis convenerunt) et IMF pecuniam satis magnam Graeciae praebere, nemo tamen putabat eam tantam fore. In vicem pro pecunia praebita regimina Lusitaniae (sive Portugaliae) et Hispaniae promiserunt se expensa publica minora redditura, quod iam antea pollicita erat Graecia. Incertum tamen manet quo modo haec tia regimina (praesertim autem Graecum) promissa sua efficere possint plebe tali expensorum reductioni atrociter repugnante. Analytici rerum oeconomicarum putant hanc incertudinem posse post tempus breve novos casus pretii titulorum effecturam.

Inter principales auxiliorum donatores esse IMF (qui fundus maxime opibus US-Americanis, hoc saltem in casu, uti putatur) praebentem 250 miliarda euronum ac Germaniam et Francogalliam, quarum civitatum ambo daturae sunt 60 miliarda euronum.

Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae