Tres victimae Athenis
Tres victimae Athenis
Reclamantes Athenis in argentariae Marfinae aedificium lagoenas igneas proiecerunt: quamquam qui ibi operam dabant confestim aufugissent, sed duae mulieres et unus vir acri fumo suffocati interierunt, dum ad tectum ascendere conantur. Quod facinus minister primarius Hellenicorum Georgius Papandreou "scelus" appellavit: "Nemini - inquit - licet violentia uti, praecipue interfectoria: vis enim vim alit!" Cui oppositores respondent custodes publicos se inhumane in turbam gessisse.
Reclamationes increscentes totam Graeciam perturbant postquam regimen socialisticum, ab Unione Europaea et argentaria mundana impulsum, nuntiavit impensa adeo deminuenda, vectigalia adeo augenda esse, ut versuram CX milium milionum euronum faciat. Senatus mox de re deliberabit: mercedes tam illorum qui operam dant, quam seniorum resecabuntur, tributa increscent: XXX milia milionum euronum hoc anno recipienda sunt, ne aes alienum quotannis tres centesimas elatarum divitiarum superet. Tremescunt interea civitates, quae eurone utuntur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|