Annus
2 0 1 0


Pressure mounts on British oil giant to tackle slick

Atramentum in delta

Ludovicianae, Mississippiae, Alabamae et Floridae summae auctoritates singularibus potestatibus fruuntur, ut litora et amplissimum Mississippiae fluminis delta quam maxime ex fluctibus petroleo pollutis serventur. Nihilo minus parum perficere queunt: iam in animalium nosocomia allatae sunt complures aves atramento foedatae. Non solum loca et animalia singularia contaminatione afficiuntur, sed etiam piscatores et mollium cultores, unde incolae regionum illarum se sustentant.

USAe regimen sine intermissione Britannico Petroleo (BP) suadet, ut liquaminis diffusionem post nonnullos vanos conatus quoquo modo moderet: USAe praesidens Baracus Obama confirmat societati illi, quae puteum perfoderat, ad assem solvendum esse. Constat anno praeterito societatis petrolificae peritos collegisse, fistulam subaquaneam minime abrumpi posse. Interea aëronaves apud Ludovicianae litora desuper materias chemicas dispergunt, ut petroleum in aquas partim diffundatur.

Regimen demum vetuit, novos puteos in aequore posthac effodi.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae