Atrum fluxum USAe oris minari
Atrum fluxum USAe
oris minari
Auctoritates Americanae omnes operarios ex tabulato petroleifero
societatis "Britannici Petrolei" (BP) expulit
haud longinquo a tabulato illo, quod septimana praeterita in Sinu
Mexicano post displosionem undecim viris mortiferam demersum est:
nam petroleum inde effusum paulatim appropinquatur. Frustra
conantur adiutores liquoris diffusionem ex puteo intercludere,
qui MD metris sub maris aequore est : tholus subaquaneus
exstruetur, unde liquamen pollutum in cisternas fluitantes
sugatur. Cotidie bis centena millia litrorum petrolei ex puteo
profluere pergunt.
Litora Ludovicianae a calamitate octoginta
circiter chiliometris distant, longius Mississippiae, Alabamae et
Floridae: ibi insulae et umidae regiones sunt, ubi loca
animalibus et plantis raris apta integra servantur. Putant
studiosi pollutas undas post triduum Ludovicianae oras attacturas
esse neglectis conatibus societatis "Britannici
Petrolei", cuius periti ignorant quomodo ater fluxus
moderari possit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|