De Thaiorum discrimine
De Thaiorum discrimine
Thaiorum Minister primarius Abhisitus Vejjajiva (quem in imagine adposita aspicis) non vult cum oppositoribus rubris tunicis indutis convenire, ut pax Bankokiae restituatur: qui postulant ut, senatu post mensem unum dissoluto, nova comitia habeantur, de tumultibus quibus XXV reclamantes interfecti sint investigetur. Post sesquimenstruam mediae urbis occupationem, Abhisitus "Pactionem accipere non possum - inquit - propter violentiam et diuturnas minitationes. Terminus triginta dierum nihil dirimet: nam senatus oportuno tempore dissolvetur totius populi, non solum tunicarum rubrarum gratia."
Duces rubrarum tunicarum, plerumque fautores pristini ministri primarii Thaksini Shinawatra anno MMVI vi expulsi, verentur ne regimen iubeat milites reclamantes armis destrictis depellere: nam exercitus nuntius dixit "tromocratas multitudini commixtos" interficiendos esse, nisi tot innoxii viri, mulieres et pueros adessent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|