Tota Europa humi manet
Tota Europa in terra manet
Fere omnes Europae aëriportus propter nubem amplissimam, ex
ignivomo monte Islandiae Eyjafjallajoekull dispersam, clausi
sunt: nam cineres continentem versus ventis continuis advehuntur.
Multitudines viatorum in aëriportubus manserunt, cum Saturni die
plerique volatus, saltem septemdecim milia, deleti sint: res item
se habituras esse putantur usque ad Lunae diem. Nubes cinerea, ex
vitro sabula saxis comminutis, aërinavibus gravissima damna
afferre potest. Pleraque Europa septemtrionalis afficitur:
Anglia, Hibernia, Germania, Gallia, Suetia, Norvegia, Russia,
Dania, Polonia, ita ut Baracus Obama in praesidentis Polonorum
funus prodire nequeat. Cancellariae Germanae Angelae Merkel a
Civitatibus Americae Unitis domum proficiscenti per Olisoponem
usque Romam advolandum fuit, unde autoraeda Berolinum se
contulit. Etiam in Italia duo maximi aëriportus clausi sunt.
Viatores catervatim naves, tramina ferriviaria et autoraedas
publicas omnino occupant, ut itinera praefixa faciant.
In Islandia terrae studiosi se sperant super montem volaturos
esse, quid eventurum sit praevidendi gratia: nam venti facultatem
desuper videndi aperuerunt, opacitatem amoventes. Imagines
transmissae ceterum novas continenter displosiones in cratere
fieri demonstrant. Narrant historici postremum eiusdem montis
eruptionem anno MDCCCXXI unum annum protractam esse.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|