Annus
2 0 1 0


Regimen Kirgistaniae praesidem pristinum in ius vocare vult

Regimen Kirgistaniae praesidem pristinum in ius vocare vult

Seditione facta ii, qui in re publica Kirgistania ad tempus imperium obtinent, Kurmanbekum Bakiiev (quem in imagine aspicis) praesidiatu deiectum in ius vocare volunt. Manus eius esse cruentas Rosa Otunbaieva Mercurii die dixit, quae novo regimini praeest. Bakiievum suosque, qui regiminis pristini participes fuissent, causam caedis dicere debere, qua caede plus octoginta homines occisi essent. Bakiievum, qui impunitatem sibi suisque postulasset, si munere se abdicaret, inultum manere populo non diutius probari.

Robertus Blake,legatus Americanorum, qui Mercurii die in urbem Bishkek pervenerat, omnia probavit, quae adhuc a regimini novo constituta sunt: se credere fore, ut omnia bene evenirent.

At Demetrius Medwedew, praeses Russiae, monuit, ne e Kirgistania altera Afghanistania fieret: „Timeo“, inquit, „ne Kirgistaniae bellum civile immineat.“ Praesidem fugitivum munere se abdicare necesse esse Medwedew dixit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae