Flagrat Kirgisia
De commutatione violenta in Kirgisia
Rebelles Kirgisii vicerunt, postquam novum regimen constitutum
et amicitia potentis finitimi comparata est, videlicet Russiae.
Perturbationibus saevis agitatum est die Veneris Biskekum,
nationis caput: victorum fautores catervatim in domibus et
cauponis incendia excitare, adversarios eosque de quo idem
suspicantur verberare, continenter sclopetare. Odio et ultionibus
per vias foraque inundantibus, duodeoctoginta homines interierunt
et rectores fures nulla mora interfici iusserunt.
Saturni die quies rediit et multo mane tota natione lugente
victimis funera sollemnia facta sunt (sicut in imagine
adposita miraris), quas nova praesidens Rosa Otunbayeva -
antea ministra rerum exterarum - heroas appellavit. Civitates
Americae Unitae ad tempus desierunt aëronaves ex basi Kirgisia,
donec tranquillitas restituatur. Reclamationes usque ad rei
publicae eversionem pervenerunt post diuturnam populi offensionem
corruptelae et pretiorum incrementi causa; praeter victimas
narrantur saltem MDC homines Biskeki sauciati esse.
Kurmanbekus Bakiyev, qui se adhuc legitimum praesidentem rei
publicae proclamat, cui rebelles mortem minitati sunt, in
Afganistaniam confugit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|