Annus
2 0 1 0


Aquilae ruinae et restitutio

Aquilae ruinae et restitutio

Aquila post annum unum: discipulorum deverticulum (cuius ruinae in imagine aspicis post terrae motum et hodie), praefecti sedes, "plostellorum" oppidum historicum, athletarum domus, infantium ludus, vici circumstantes: Onna, Paganica, Sanctus Gregorius ... Post menses duodecim multa perfecta sunt, plura tamen vulnera permanent.

Post annum LV milia Aquilensium extra domos suas adhuc vivunt: quorum XV milia in novis aedibus contra sismos firmis postea relinquendis, VIII milia in casis ligneis, IV milia in proximis aut litoreis deverticulis, octingenti in domibus quae exstructae fuerant anno praeterito, ut hospitia legationibus conventus mundani "G octo" appellati; XXVII milia denique variis locis habitant et auxilia menstrua DCC euronum accipiunt. Institutum nationale praesidii civilis (Italice "Protezione civile") nuntiat mense Maio proximo duo milia casarum lignearum ad sex milia hominum accipienda commissum iri; DCCCCLIX domus in perpetuum adhibendae aedificatae sunt, CDVII casae ex ligno. Ipsum institutum Nonis Aprilibus mensam Caelestino Quinto pontifici dicatam inaugurat; proponuntur etiam palaestra et exhedra ludis scaenicis et musicis dicata.

Aquilenses nihilo minus urbem suam desiderare videntur, fora templa scholas, loca vitae communis quae de improviso cum septem et trecentis terrae motus victimis nocte post Nonas Apriles anni MMIX evanuisse videntur. Recenter vocem suam quoquomodo attollere conati sunt: signum et vox facta sunt plostella, quibus ruinas ex media urbe auferre sua sponte reclamandi causa coeperunt; acriter disputatum est de iudicum investigationibus et de scelestis qui, terra adhuc trementi, ob magnam pecuniam ex hac re a se conficiendam telephonio mobili colloquentes ridebant. Talia memoria tenentes, Aquilenses novum provinciae praesidentem mense praeterito elegerunt: Stephania Pezzopane laevae partis longe in urbe Antonium Del Corvo Libertatis partis superavit, sed vici rustici posteriori victoriam tribuit. Dum urbs ad vitam redire incipit, investigare non desinunt iudices de privatorum et publicorum aedificiorum dirutorum culpis. Dux investigatorum Alfredus Rossini cum vicario Fabio Picuti ducenta aedificia diruta inspiciunt, primum illa ubi victimae fuerunt: triginta homines summatim accusantur.

Neque monumentorum oblivisci licet: MDCC monumenta terrae motu laesa sunt. Quorum quattuor et quadraginta restituenda terrae potentibus, qui conventui "G octo" intererant, obtulit regimen Italicus, sed pecunia ad duodecim tantum monumenta restauranda usque ad hunc diem ex aliis nationibus collata est.

Scriptum hoc, in actis interretialibus "tg24.sky.it" pridie Nonas Apriles editum, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae