Annus
2 0 1 0


De Thaiorum diuturnis reclamationibus

De Thaiorum diuturnis reclamationibus

Emporia maxima in media Bankoki insula Saturni die emptoribus prohibentur: nam catervae reclamantium vias foraque occupant, donec senatus dissolvatur et nova comitia edicentur, quae iure anno proximo habenda sunt; multitudinem regimen iussit ante noctem abire. A fere triginta diebus "tunicae rubrae" (ita enim induti sunt) reclamare pergunt, qui plerumque ex regionibus rusticis advenerunt: primum pompis, postea colloquiis et pactionibus ministro primario Abhisito Vejjajiva frustra suadere conati sunt, ut petitionibus suis auscultaret. Hodie LV milia oppositores summatim Bankoki congregati esse a publicis custodibus referuntur. Latrinae mobiles, cibaria et aqua allata sunt, ad diuturnam occupationem praeparandam. "Nulla finis erit - ait unus ex reclamationis ducibus - donec pugnam vincamus!"

Pleraeque tunicae rubrae pristino ministro primario Thaksino Shinawatra favent, cui anno bismillesimo sexto vi magistratus abrogatus est: ipse inopum regionum incolis auxilium tulerat, tam pecuniam dans mutuam quam medicamentorum pretia moderans; eius tamen regimen saepe accusatum est corruptelae et illicitorum beneficiorum. Suffragiis victis, Thaksinus iudicum decreto secundo loco motus est; ab anno MMVIII senatus consilio Abhisitus minister primarius creatus est, quem rem oppositores iniuste summi magistratus sellam occupare affirmant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae