Decdem milia milionum dollariorum,
Decem milia milionum dollariorum, ut Haitis
restituatur
Novi Eboraci donatores convenerunt, qui rempublicam vehementi
terrae motu quassam restituere deliberaverant. Undesexaginta
nationes aliaque instituta pollicita sunt se summatim decem milia
milionum dollariorum pro Haitis incolis collaturos esse:
argentaria Interamericana MMCC, Venetiola MMC, USA MC, Unio
Europaea MDC miliones donabunt. Putant studiosi proximo decennio
fere XII milibus milionum dollariorum opus esse ut domus scholae
nosocomia tribunalia restituantur; neque hoc satis erit, nisi
corruptela et latrocinium evanuerint neve provinciis potestates
tributae erunt usque ad hunc diem Principis Portu tantum
collectae. "Tantum pecuniae - ait ONUs secretarius Ban
Ki-Moon - eget Haitis, ut radicitus renovetur!". Inscriptio
interretialis creabitur, ubi cotidie tam accepta quam data
publicabuntur. Consilio restitutionis Wilhelmus Clinton praeerit,
qui olim Civitatum Ameircae Unitarum fuit, cum Haitianorum
praesidenti Joanneo Maximo Bellerive, qui ambo magna auctoritate
gaudent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|