Annus
2 0 1 0


Merkel praises eurozone deal to help Greece

De auxiliis Graecis ferendis

Postquam cancellaria Germanica Angela Merkel auxilio Graeciae afferendo gratulata est, increscit euronis pretium: Veneris die 1,3393 dollaria, 0,90210 sterlina singulo eurone emuntur. Dixit Angela rete quo Hellenis salus comparata est ostendisse Europam difficultates ita adgredi posse, ut euronis pretium confirmetur. Nationes, quae eurone utuntur, unanimiter promittunt se Graeciae pecuniam fenori daturas esse, nisi ipsa ab argentariis privatis accipere potuerit; eadem ratione Argentaria Mundana (IMF) se geret. Usque ad duo et viginti biliones euronum erit expedita pecunia. Minister primarius vero Britannorum Gordon Brown concives suos certiores fecit, nullam pecuniam ex patriae suae aerario absumptum iri.

Presidens consilii Europaei Josephus Manuel Barroso pactione perfecta laetatus est: "Posthac spero - inquit - fora mercatoria rebus, haud verbis fictis actura esse!" Regimen Hellenicum consilia cepit plurima, ut aes alienum minuatur: pecuniam mutuam accepit, publicorum operariorum et senum mercedes deminutae sunt, methani et benzini tributa increverunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae