Annus
2 0 1 0


De caede Sharpevillae

De Palaestinorum rebus adversis

Secretarius Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon (quem in imagine adposita aspicis) Gazae coram diurnariis locutus est, incolarum "intolerabilia incommoda" denuntians. "Hoc - inquit - Gazae populo nuntio, Ordinem Nationum Unitarum vobis laborantibus consilio adesse." Secretarius Gazae zonam et Israëlem visitat, dum increscit Palaestinorum molestia post consilia regiminis alia aedificia in Hierosolymorum insulis orientalibus construendi; praeter hoc, Gazae incolae nequeunt domos anno praeterito pyrobolis dirutas restituere, quod sibi prohibeantur ne latera aliaque construendo necessaria importentur. ONUs secretarius interdictionem illam dixit legitimae mercaturae obstare et illicitis commerciis favere, attamen Gazae incolas hortatur, ut Palaestinae nationis unitatem nulla vi persequantur.

Septimana praeterita potentissimae totius orbis nationes Israëlis consilium damnaverant MDC domorum aedificationem Hierosolymis concedendi; quibus minister primarius Beniaminus Netanyahu respondit "Aedificare pergemus sicut per duos et quadraginta annos egimus". Interea duo Palaestini, qui in Ripa occidentali militem Israëlianum interficere temptaverant, enecti sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae