Georgii de nuntiis falsis perterriti sunt
Georgii de nuntiis falsis perterriti sunt
Cum statio televisifica Georgica nuntiavisset copias Russorum
denuo in Georgiam invadere praesidemque Saakashwili, quem in imagine adposita aspicis, occisum esse,
cives perterriti sunt. In tanta hominum indignatione nihil iam
profuit, quod emissione finita diurnarii affirmaverunt fabulam
esse fictam minimeque bellum novum imminere. Non solum Russi, sed
etiam partes regimini oppositae atque ecclesia eam rem ut facinus
indignum vehementer vituperaverunt.
Tamen Saakashwili nuntium illum falsum defendit, qui tempore
maxime opportuno emissus erat: nuntium ingratum quidem fuisse,
sed proximum veritati. Nina Burdshanadse, quae antea conventui
nationali praefuerat, de hac „insolenti impudentia“
indignata est: Saakashwilium timorem Russorum in civitate
Georgica excitare velle, ut praesidiatum retineret.
Nuntiatum est homines perterritos raptim eas res emisse,
quibus ad victum cottidianum sibi opus esset. Maximam autem
perturbationem in urbe Gori fuisse, quae mense Augusto anno
MMVIII bello quinque dierum a Russis occupata esset. Matrem
militis Georgici emissione visa cordis insufficientiae
succubuisse.
Statio illa emissoria, cui nomen Imedi, imaginibus bello illo
pristino factis civibus persuadere voluit Russos in Georgiam
invasisse praesidemque per insidias occisum esse; deinde a
partibus oppositis regimen novum constitutum esse. Postremo
confessa est se illum nuntium „per iocum“ emisisse.
Demetrius Rogosin, legatus Russus apud NATOnem, de praeside
Saakashwili haec fere dixit: „est homo gravi morbo affectus
et periculosus, qui sceleste agit.“
Multitudo hominum in viis urbis Tbilissi (Tiflis) reclamantium
poposcit, ut ii poenas darent, apud quos culpa esset. Statio
emissoria Imedi apud spectatores se excusavit. Cui tamen plurimas
actiones imminere collegium diurnariorum nuntiavit.
Post bellum anno MMVIII gestum provinciae Abchasia et Ossetia
meridionalis non iam in potestate Georgiorum sunt. Russi, qui
utramque provinciam ut rem publicam liberam agnoverant, Georgiis
crimini dant eos bellum parare, ut eas regiones iterum in
potestatem suam redigerent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|