Annus
2 0 1 0


Nationes Unitae et Americani consilia Israeliana reprehendunt

Nationes Unitae et Americani consilia Israeliana reprehendunt

Ban Ki-moon, qui Nationibus Unitis praeest, Martis die propositum regiminis Israeliani damnavit, quo iterum MDC habitationes novae in regionibus occupatis exstruerentur. Ban denuo declaravit eas colonias a iure gentium abhorrere. Ceterum ea consilia pactioni „Roadmap“ appellatae repugnare, quam Nationes Unitae cum Civitatibus Unitis Americae, Russia, et Unione Europaea fecissent; quibus consiliis omnia, quae ad pacem faciendam pertinerent, labefactari.

Habitationes supra dictae in vico Hierosolymitano „Ramat Shlomo“ exstrui dicuntur; qui vicus in regione occupata situs est, quam Palaestinenses ut partem rei publicae suae futurae sibi vindicant.

Ea consilia eo tempore cognita sunt, quo Ioannes Biden, praeses vicarius Americanus, colloquiis de pace facienda renovandis operam dedit. Biden, cum Martis die primum ministrum Israelianum Netanyahu convenisset, dixit propositis Israelianis ad coloniam Ramat Shlomo pertinentibus fidem subrui, qua nunc opus esset; deinde ea consilia sermonibus utilissimis repugnare, quas cum Israelibus habuisset.


Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae