EPetrolei flumen
Petrolei flumen
Exundat calamitas oecologica in Italia septemtrionali: nam ingentissima vis petrolei, quae in flumen Lambrum apud Moditiam infusa est, Padum maximum Italiae amnem invasit et sine remedio ad mare Hadriaticum iter facit. Putant adiutores hanc maximam calamitatem oecologicam esse quae in Langobardia umquam evenerit. Cum propter fluxus celeritatem obstacula in Lambro intermissa nulli auxilio fuerint, sperant auctoritates in piscinis officinae veteris apud Placentiam sitae, ubi aqua olim vis electrica efferebatur, atrum liquorem contentum iri: aliter Padus inde usque ad delta polluetur et gravissime tam plantae quam pisces aves omniaque animalia qui flumen incolunt afficientur; postea litora aestate periegetis frequentia oblinentur. Plurima oppida apud Padi ripas inde aquam exsorbent bibendi gratia: grave discrimen incolis paratur.
Nihilo minus tam acta diurna chartacea quam televisifica in Italia rem parvi vel nullius momenti habere videntur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|