Annus
2 0 1 0


"Parum iuvat" ait regimen Hellenicum

"Parum iuvat" ait regimen Hellenicum

Minister primarius Graecorum Georgius Papandreou (quem in imagine adposita conspicis) responsum Unionis Europaeae Graecorum difficultatibus "modicum et tardum" appellat. Praeterea dicit Unionis incomposita facta Graeciae obnoxia fuisse: auxilia nunc promissa esse, recentibus tamen mensibus prolationes et sententias inter se repugnantes maiora damna patriae suae attulisse, unde praesensio labis futurae orta sit.

Post conventum Brussellis habitum Consilium Europaeum Graecorum regimen hortatur, ut ingens aes alienum suum adoriatur idque usque ad quattuor centesimas deminuat, si cum divitiis quotannis creatis compares: quae ratio hodie duodecim centesimas parte superat. Georgius Papandreou negotium grave suscepit, dum magnum operistitium flagrat illorum qui pro re publica operam dant, quibus nullum mercedum incrementum, plures operosi anni regiminis iussu contingent. Unionis Europaeae rectores putant si auxilia ex Argentaria Mundana perveniant, futurum mese ut nummi Europaei fides comminuatur. Mense proximo severa Hellenicorum consilia iterum a Consilio Bruxellensi temptabuntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae