Annus
2 0 1 0


Impetu Americanorum imminente Afghani  in fugam se conferunt

Impetu Americanorum imminente Afghani in fugam se conferunt

Impetu Americanorum imminente ingens hominum multitudo e provincia Helmand in Afghanistania meridionali sita in fugam se dat. Vehiculis rebus ad vivendum necessariis onustis regionem circum Marjam sitam relinquunt; quae urbs in potestate Talibanorum est. Haud procul magnae Americanorum Britannorumque copiae impetum parant.

Proximis diebus Britanni una cum Americanis Afghanisque castra in Talibanos movebunt; qui impetus, cui nomen „Moshtarak“ (i.e. viribus unitis) datum est, nescio an maximus huius belli futurus sit.

De regione Helmand e multis annis inter Talibanos et copias confoederatas pugnatur. Tamen Britanni anno MMVI indutias cum Talibanis fecere, cum milites utrique parti deessent, a quibus immanes solitudines continerentur.

Nick Carter Britannus, qui summum hoc bello imperium obtinet, dixit hoc impetu novas belli Afghaniensis rationes , quas Baracus Obama inisset, probatum iri. Nam Americani non iam recusant, quin cum Talibanis colloquantur, dummodo vi et iniuriis se abstineant. Simul autem dicunt timendum esse, ne vis eorum prius etiam crescat, quam ita extenuati sint, ut colloquiis habendis assentiantur.

Non est dubium , quin Talibanis magno detrimento esset, si provinciam Helmand amitterent, quippe cum ex ea provincia dimidium fere opii , quod in orbe est, importetur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae