Annus
2 0 1 0


De Peruviae eluvie

De Peruviae eluvie

Veneris die fere XIII centeni periegetae salvi helicopteris transvolaverunt Maciu Piciu, ex maximis Incarum ruinis quae in Andibus Peruviae iacent, postquam imbres copiosi omnes semitas et ferrivias labibus intercluserant. Summatim quattuor milia incolarum et viatorum a Solis die praeterito coacti sunt ut regionem derelinquerent. Nuntiant auctoritates ferrivias tam gravibus damnis affectas esse, ut post nonnullos menses in pristinum statum restitui possint. Periegetae Aquas Calidas transvecti sunt, inde Cusconem, ubi tuti manere possint: hoc constituit minister periegeseos Martinus Perez. Aetate provecti cum pueris primum avecti sunt. Sunt qui ex indigenis cibaria petere debuerunt, exhaustis machinis nummidatricibus automatariis: nam et mercium et deverticulorum pretia de improviso increverunt. Quadraginta saltem labes decidisse narrantur; quinque victimae numerantur.

Aquae Calidae = Aguas Calientes

Macius Picius, -us -us = Machu Picchu

Cusco, -onis = Cuzco

machina nummidatrix automataria = cash dispenser

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae