Annus
2 0 1 0


De comitiis Srilankensibus

De comitiis Srilankensibus

Gen-Saras Fonseka (quem in imagine aspicis), candidatus qui cum praesidente Mahinda Rajapaksa de Srilankae sella praesidentiali certat, factionem gubernantem accusat: ait enim facinora et violentiam ab adversarii sui fautoribus praeparari, unde plerique consensus hodierno praesidenti iterum tribuantur. Huc usque imminenti electione quattuor homines perierunt centeni sauciati sunt, etiamsi rectores accusationes reiciunt.

Candidati, qui ambo magna pars fuerunt Tigridum Tamiliensium cladis anno praeterito perfectae, iurgio paulo post victoriam contendere coeperunt. Cum Gen-Saras Fonseka nihilo minus negaverit se fautores suos ad violentiam contra vim excitaturum esse, praesidens Mahinda Rajapaksa se confirmat provinciarum praefectos iussisse comitiis instantibus, id est Martis die proximo, pacem et tranquillitatem servari. Mercuri die exspectatur exitus suffragiorum.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae