SODALITAS HRW DE STATU IURUM HUMANORUM SOLLICITA EST
HUMAN RIGHTS WATCH DE STATU IURUM
HUMANORUM:
Libertas hominum
violatur!
Sodalitas
Americana iuribus humanis observandis (Human Rights Watch,
HRW) questa est, quod anno MMIX numerus eorum, qui iurum
humanorum defensores aggressi essent, iterum crevisset.
Index hodie editus, in quo civitates
continentur, in quibus iura humana negleguntur, longissimus est:
praeter Afghanistaniam, Iraniam, Cubam,Simbabwen, Russiam,
Siniam, Sudaniam etiam Civitates Unitae Americae in eo indice
inveniuntur: quamquam officium secretum CIA nullas iam
quaestiones haberet, campum Guantanamensem tamen nondum esse
clausum Kenneth Roth scripsit, qui ei sodalitati praeest.
Praesidem Obamam primo quidem praesidiatus anno contendisse, ut
fides Civitatum Unitarum, quatenus ad iura humana spectaret,
restitueretur; sed nunc ei videndum esse, ut e verbis facta
fierent.
Sed defensores iurum humanorum non solum
in iis civitatibus petuntur , quae potestate paucorum reguntur:
in Russia e.g. statum iurum humanorum, quamquam Demetrius
Medwedew pollicitus esset sibi hanc rem curae fore, deteriorem
factum esse in annalibus societatis supra dictae nuntiatum est.
Quinque minimum defensores iurum civilium
esse occisos, plures timefactos; praecipue in Tsetsenia iura
humana gravissime neglecta esse.
In Irania homines hoc decennio eximia
insolentia opprimi HRW affirmavit. Regimen post electionem dubiam
, quae die XII.Iunii habita esset, vehementer adversarios
petiisse; vigilibus publicis militibusque caedem minimum XXX
civium crimini dari, praeterea plus IV milia hominum comprehensos
esse; multos, qui praesidi Ahmadinedshad iterum electo
reclamavissent, in vincula esse coniectos, quamvis accusati non
essent. Ceterum in nulla terra tot homines supplicio capitis esse
affectos Sinia scilicet excepta.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|