De atrocissima strage Haitiana
CENTENA MILIA HOMINUM PERIISSE OB
TERRAE MOTUM TIMENTUR
De atrocissima
strage Haitiana
Dum condicio
civitatis Haitianae in dies miserior fit, summae difficultates in
miseriis sublevandis exortae sunt. Cum in regione tam invia non
fieri possit, quin per aera hominibus succurratur, ea quoque
ratio opis ferendae nonnumquam in irritum cadit: nam magistratus
Americani nuntiaverunt aeroplana, quae in insulam profectura
essent, retenta esse, quod in aeroportu Portuprincipali locus, ad
quem appellere possent, non suppeditaret; praeterea benzinum
deesse, quod aeroplanis reditui opus esset.
Multis igitur opitulatorum manipulis, praeterea gregibus
quibusdam diurniariorum, qui in aeroportum rei publicae
Dominicanae convenerant, non licuit illinc in insulam Haiti
proficisci.
Quo plus auxilii ad insulam pervenit, eo maioris momenti fit,
ut consilio atque ratione quadam succurratur. Ad eas res curandas
Barack Obama, praeses Americanus, antecessores suos Georgium Bush
et Bill Clinton iam proposuerat.
At in insula ipsa, quocumque te vertis, nihil nisi perturbatio
et desperatio. Strages quanta sit, adhuc aestimari non potest.
Iam de direptionibus nuntiatur. Cum superstites etiam nunc
contendant, ut manibus nudis eos servent, qui ruina aedificiorum
oppressi sunt, multa milia hominum sub aedificiis dirutis iacere
putantur. Per omnes vias mortui iacentes conspiciuntur. Ex quo
fit, ut periculum pestilentiae iam immineat.
Noctem sub divo degere homines sunt coacti, quod tentoria non
suppeditant. Multi quasi amentes per vias errant. Siphonarii aut
vigiles publici nusquam fere conspiciuntur.
Jean-Max Bellerive, qui regimini Haitiano praeest, dixit
plus centena milia hominum interisse; plura decena milia hominum
desiderari. Numerus eorum, qui vulnerati sunt, incertus est.
Nemo scit, quot aedificia diruta sint. Magna pars
substructionis commercialis deleta est. Viis ruderibus completis,
aquae ductibus intermissis, vi electrica non iam suppeditante
omne auxilium impediri locutrix Nationum Unitarum dixit ; eos,
qui succurrerent, cum tempore certare.
Maximi esse momenti, ut iis, qui usum quendam haberent in
eiusmodi rebus, quam celerrime liceret in regionem devastatam
pervenire. Quod scilicet non posse fieri nisi magistratibus
iuvantibus, ut qui notitiam locorum haberent, Jürgen Kunert
dixit, qui pro Cruce Rubra Austriaca locutus est: “utinam ne
umquam id accidat, ut sublevamenta in aeroportu maneant!”
Scripsit Volfgangus Austriacus
|