IRANIA ACCUSAT ISRAELIAM MORTIS PERITI RERUM ATOMICARUM
IRANIA ACCUSAT ISRAELIAM MORTIS PERITI
RERUM ATOMICARUM
Num Massud Mohammadi ab Israelibus
occisus est?
Massud Mohammadi, vir rerum atomicarum
peritissimus, Martis die per insidias occisus est. Magistratus
Iraniani dixerunt suspicionem non esse alienam Israeles aut
Americanos auctores insidiarum fuisse.
Professorem Mohammadi diruptione birotae prope depositae
necatum esse, cum mane autocineto profecturus esset, in
televisione publica nuntiatum est. Materiam displosivam birotae
affixam procul esse incensam. Fieri posse, ut plures homines ea
diruptione occiderentur.
Mohammadi adversarios regiminis et factiosos partium
oppositarum publice adiuvisse dicitur; nomen eius in indice
quodam invenitur, quo CCXL professores duci eorum Mir Hussein
Mussawi faventes continentur. Tamen Mohammadi a televisione
publica „fidus adiutor eversionis islamicae“ appellatus est,
qui ad annum MMIII cum “cohortibus eversoriis”
collaboravisset.
Qui num consiliis regiminis ad res atomicas pertinentibus
interfuerit, incertum est, quamquam magistratus internationales
viribus atomicis continendis (IAEA) eum interfuisse negaverunt.
Regimen quidem Iranianum illas insidias „facinus
terroristicum“ appellavit, quod ab hominibus esset commissum,
qui ab imperiis mundanis mercede conducti essent. Procuratores
nuntiorum Iraniani FARS sodalitatem quandam regno restituendo
peregre res suas gerentem id facinus confessam esse nuntiavit.
Prima eius facinoris investigatione “trinitatem malignam
Zionistarum,Americanorum eorumque procuratorum” apparuisse.
Professorem Mohammadi martyrem esse, cui hostes eversionis
Islamicae atque “elementa repressionis mundanae” insidiati
essent.
Benjamin Ben-Elieser, minister Israelianus rerum
commercialium, iam praedixerat fore, ut Israel huius criminis
insimularetur: „tamen plane ignoro“, inquit, „quis facinus
commiserit; nostros id commisisse non puto.“
Marcus Fitzpatrick, particeps instituti Londinensis ad
rationes consiliaque belli pertinentis (IISS), dixit , quamquam
prioribus temporibus nonnumquam ab Israelibus occisi essent, qui
rebus atomicis studuissent ideoque pro hostibus habiti essent, se
non credere has insidias ab Americanis aut ab Israelibus esse
paratas, ne Irania in hac disciplina plus proficeret . nam nimis
multos iam esse, qui huius rei periti essent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|