MERCENARII AFRICANI CONDICIONI SUAE RECLAMANT
MERCENARII AFRICANI CONDICIONI SUAE
RECLAMANT
Tumultus in Calabria
Cum mane MM fere
advenarum, quorum maxima pars ex Africa immigraverat, in forum
oppidi Rosarno in Calabria siti convenissent, qui condicioni suae
inhumanae reclamarent, die ipso Veneris maximae inter
mercennarios et indigenas discordiae ortae sunt. Mercennarii
indignati a praefecto vigilum petiverunt, ut vim continuatam
atque ad genus suum spectantem a se prohiberet. Se nulla alia de
causa huc venisse, ut laborarent. Cum nonnulli eorum fenestras
confregissent receptaculaque rerum abiectarum deiecissent, cives
vi ac terrore responserunt.
Aliquem in aera sclopetavisse, ut
mercennarios depelleret familiamque suam defenderet, statio
emissoria Sky TG24 nuntiavit. Plura centena civium convenisse, ut
contra reclamarent; quorum multos lapidibus sclopetis fustibus immigrantes
tam vehementer aggressos esse, ut ea res in actis diurnis
«venatio nigrorum» appellaretur.
Georgius Napolitano, praeses rei publicae
Italicae, de violentia aucta sollicitatus poposcit, ut iniuriae
quam primum finirentur; Robertus Maroni, minister rerum
internarum factionis Ligae Septemtrionalis (Lega Nord) –
quam factionem peregrinis inimicissimam esse constat – dixit haec
evenisse, quod consilia ac rationes ad rem immigratoriam
spectantia nimis diu falsa fuissent. Praeterea plures in hoc
oppidum vigiles missum iri.
Causa seditionis fuit, quod vesperi Iovis
diei ex autocineto in mercennarios quosdam ex citretis
redeuntes sclopetatum est; qua re complures vulnerati sunt, ex
quibus unus tam graviter, ut in valetudinarium ferendus esset.
Maroccanus quidam lacrimis perfusus „in nos sclopetaverunt“,
inquit, „at nemo nobis adfuit“.
CL fere advenae die Iovis ad multam noctem
vias intercludebant, fenestras confringebant, autocineta
incendebant, dum compluribus horis post a vigilibus publicis
seditio coerceretur.
Mercennariorum condicio miserrima est: in officinis
pristinis aut in casis simplicissimis habitant, sine stragulis,
sine lumine, sine calefactione. Haud raro fit, ut ducenis una
tantum latrina suppeditet. Medicus quidam sodalitatis auxiliaris,
cui nomen „Medici sine confiniis” (Médecins Sans
Frontieres), «et ego, ut qui in regione Darfur
laboraverim», inquit, «vehementer percussus sum, cum video,
quomodo isti vivant».
Tamen, quod status eorum non legitimus est,
exigua quoque mercede laborant, id est XX fere Euronibus
singulis diebus, haud raro minore. Quin etiam fit, ut Mafia ex ea
mercede quinque Eurones pro «vectigali moratorio» retineat.
Quamobrem magistratus putant mercennarios a factiosis Mafiae
Calabrensis oppressos esse, ut pro “vectigali” negato
punirentur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|