Valorem bolivaris deminui
Valorem bolivaris deminui
Praesidens Venetiolae Hugo Chavez nuntiavit pretium nummi Venetiolani, quod bolivar (VEB) appellatur, primum ab anno bismillesimo quinto deminutum iri: nam regimen ipsum nummi rationem erga USAe dollarium deliberat. Posthac non amplius dollarium MMCL bolivaribus stabit, sed MMDC ad merces maximi momenti importandas; si autem merces supervacaneae importandae considerentur, unum dollarium MMMMCCC bolivaribus stabit. Cibaria et medicamenta ex externis civitatibus inlata utiliori ratione fruentur, autoraedae et machinae electronicae damnosiore: inde sperant rectores levamentum tam pauperi quam medio coetui venturum esse et bonorum supervacaneorum minus, plus necessariorum importatum iri.
Putatur pretium petrolei, cuius magna vis exportatur, plus pecuniae in Venetiolanorum arcas nummarias allaturum esse. Re vera, qui bolivaribus dollaria emere vult, singulum pro sex apiscetur. In Venetiola inflatio, id est mercium pretiorum incrementum annuum, ad XXV centesimas pervenit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|