Jemen/
IEMENIA FIT TERRA MAXIMI MOMENTI IN
PUGNA CONTRA TERRORISTAS ISLAMISTICOS
Quinque duces capti
Permulta agmina biocolytarum Iemenitorum
adorti sunt die Martis loca, ubi bellatores islamistici gregis
Al-Qaeda latere suspicebatur. Quinque duces Al-Qaedani apprehensi
et in vincula coniecti sunt.
Ictus contra islamistas latentes peracti simul sunt in tribus
provinciis Iemeniae (quae terra tempore Romanorum
nuncupabatur 'Arabia Felix'): Sabua, Marib necnon in urbe
capitali, Sanaa. Nuntiatum est quoque de militibus agminum
securitatis sequentibus Al-Qaedanos in provincia Abjan.
Al-Qaeda Iemenica conata est tempore Natalis Christi
explosionem suicidialem perficere in aeronavi volanti
Amstelodamia Detroit. Speculatores US-Americani suspiciunt quoque
in hac terra maximam in toto orbe terrarum partem nasci tironum
motus islamistici. Multi rerum Proximi Orientis periti timent
Iemeniam cursu proximorum annorum fore maximi momenti theatrum
belli contra terroristas mahometanos, ubi condicio gravis mox
fieri possit quam in Afghanistania, Pachistania Iraquiave.
Praeteritis duobus diebus aedes suorum legatorum in urbe Sanaa
ad tempus claudere decreverant, ictus suicidales timentes,
regiminina USA, Britanniae et Francogalliae. Nuntiis tamen de
successibus biocolytarum in pugnis contra islamistas allatis,
omnes haec aedes denuo apertae sunt.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|