| 
 
    
        in orbe
    Undecim homines pyrobolo dirupto interfecti sunt Abuiae, in Nigeriae capite, dum annum ineuntem in caupona celebrant. - 31/12/2010 23h42
 
 
    
        in orbe
    Rectores Italiae irascuntur, quod praesidens Brasilianus Ignatius Lula deliberaverit Caesarem Battisti, tromocratam homicidiis condemnatum, in patriam non transferendum esse ut poenas luat. - 31/12/2010 23h39
 
 
    
        oeconomia
    A Kalendis Januariis anni MMXI septemdecim civitates Europaeae eurone ut nummo communi utuntur, quarum est ultima Estonia, res publica cuius litus Mari Baltico attingitur.  - 31/12/2010 14h58
 
 
    
        in orbe
    Quinque viri ab auctoritatibus Danis comprehensi sunt quod actorum diurnorum aedes armis adgredi molirentur, quae blasphemas imagines facetas ante lustrum publicassent. - 29/12/2010 23h52
 
 
    
        in orbe
    Dum Europa gelu nivibusque constringitur et Australia eluvie inundatur, Argentini nimio et insolito calore laborant. - 29/12/2010 15h17
 
 
    
        in orbe
    Cubanae auctoritates abrogaverunt  legem, quae decimam ex dollaribus in insulam missis pro tributo excipiebat. Dollaria maxime a Cubanis, qui in Statibus Unitis vivunt, agnatorum iuvandorum causa mittuntur.
 - 27/12/2010 20h13
 
 
    
        in orbe
    Postquam aeronaves Israelianae duos armatos Palaestinos in Gaza interfecerant, inde duo missilia proiecta sunt. - 27/12/2010 08h55
 
 
    
        in orbe
    In Nigeria ipso Natalis die quadraginta homines, partim Christiani partim Muslimi, nonnullis ictibus tromacraticis interfecti sunt.
 In Pacistania septemtrionali, apud fines Afganorum, mulier pyrobolo se interfecit inter feminas et pueros cibaria exspectantes caedem perficiens. - 25/12/2010 20h36
 
 
    
        religio
    Dum centeni periegetae in aëriportibus Gallicis itinera incipere cupiunt, Bethlehem peregrini catervatim apud locum Jesu nativitatis diem Natalem celebrant. - 25/12/2010 12h15
 
 
    
        in orbe
    Ingens mercatura heroini a scelestis Macedoniis exstructa deleta esse putatur ab Austriacis auctoritatibus, quae CCCC homines comprehenderunt. - 23/12/2010 19h54
 
 
    
        in orbe
    Romae duo pyrobola fasciculorum instar apud sedes legationum Helveticae et Chiliensis displosa sunt. - 23/12/2010 19h48
 
 
    
        homines
    Praeclarus cinematum auctor Persicus Jafar Panahi sex annorum custodiae damnatus est, quod contra regimen patriae suae operam dedisset. - 21/12/2010 00h01
 
 
    
        homines
    Julianus Assange dixit milites Septentrioamericanos sibi mortem minari etiam advocato suo et filiis; fama fert Julianum Assange a tribunali Suetico vocari stupri causa. Is falsam accusationem affirmat.
 - 20/12/2010 20h41
 
 
    
        in orbe
    Increscenti contentione inter Coreas, ONUs Consilium Securitatis convenit. - 19/12/2010 23h36
 
 
    
        in orbe
    In Mexico ob tubum petroleiferum displosum XXVII homines perierunt, deni vulnerati sunt. - 19/12/2010 23h34
 
 
    
        in orbe
    Praesidens Litoris Eburnei Laurentius Gbagbo iubet copias exteras ad pacem tuendam missas ex civitate exire, cum acrior fiat disputatio de recentium suffragiorum exitu. - 18/12/2010 21h32
 
 
    
        in orbe
    Triginta homines interiisse narrantur post lintrem in flumine Bangladesiae demersum. - 18/12/2010 21h24
 
 
    
        politica
    Praesidens Litoris Eburnei Laurentius Gbagbo a plerisque orbis nationibus exoratur ut suffragiis devictus summum magistratum derelinquat, ne bellum civile oriatur. - 17/12/2010 23h08
 
 
    
        in orbe
    Catervatim Christiani ex Iraquia media in regiones septemtrionales confugiunt salutis gratia. - 17/12/2010 23h05
 
 
    
        homines
    Julianus Assange, Vicirimarum conditor, libertate sub cautione gaudebit dumtaxat Tribunal Appellationis Londinense libertatis decretum primae instantiae confirmet. Assange a Suetia in iudicium ob stuprum vocatur. - 16/12/2010 00h32
 
 
    
        in orbe
    Legislatores Venetiolani, calamitatum pluvialium causa, Praesidi Hugoni Chavez potestatem dederunt ut ipse decreta de omnibus rebus per annum dictare posset. Cives Praesidem adversantes putant eum maiores potestates unice quaerere. - 16/12/2010 00h31
 
 
    
        politica
    Cum regimen Italiae vix fidem amborum conciliorum senatoriorum obtinuisset, graves tumultus in Romae viis facti sunt. - 14/12/2010 22h19
 
 
    
        homines
    Praesidens USAe Baracus Obama honorem tribuit Ricardo Holbroooke nuper defuncto, qui prudentissime de pace restituenda in arduis rebus egit, verbi gratia in Bosnia et in Afganistania. - 14/12/2010 22h16
 
 
    
        in orbe
    Indagatores Suetici ignotis tromocratis tribuunt duo pyrobola, quae in Stockholmiae nundinis dirupta sunt; unus vir occisus est, duo sauciati. - 12/12/2010 22h22
 
 
    
        in orbe
    Ventis vehementibus, nivibus copiosis et imbribus procellosis percutiuntur Aegyptus, Israel, Libanus. - 12/12/2010 22h18
 
 
    
        homines
    Liu Xiaobo, oppositor Sinensis, Asloae absens praemio pacis Nobeliano donatus est, neglecta Pecinensis regiminis ira. - 10/12/2010 23h32
 
 
    
        in orbe
    Sakineh Mohammadi Ashtiani, mulier Persica adulterio et homicidio capitis damnata, dicitur a televisione  Iranica iterum facinora sua confessa esse. - 10/12/2010 23h29
 
 
    
        in orbe
    Praemio pacis Nobeliano hodie Sinensis oppositor Liu Xiaobo afficitur, cum vehementer auctoritates Pecinenses reclament. - 10/12/2010 07h29
 
 
    
        politica
    In Haiti, ubi nuper suffragia ad praesidentem eligendum allata sunt, turba reclamantium in regiminis partis sedem impetum faciunt. - 08/12/2010 23h33
 
 
    
        in orbe
    Non pluvia sed diluvium incolis Columbianos exitium attulit: mortui iam 23 numerantur et superstites magno damno affecti 1,6 miliones.  - 08/12/2010 16h38
 
 
    
        in orbe
    Homicida sui interfector Pacistania occidentali quadraginta saltem incolas enecuit. - 06/12/2010 21h46
 
 
    
        oeconomia
    Ministra primaria Germanorum Angela Merkel consilia reiecit euronationum et Argentariae Mundanae, ut aes alienum Europaearum civitatum allevetur. - 06/12/2010 21h41
 
 
    
        in orbe
    Mulierem Theodiscam in Mari Rubro feriatam squalus aggressus laniavit et enecuit; in eodem litora iam periculum illud constabat. - 05/12/2010 23h04
 
 
    
        in orbe
    In Aequatoria multa milia incolarum a monte ignivomo Tungurahua ob terrae motus et vaporum effusionem fugiunt. - 04/12/2010 23h47
 
 
    
        politica
    In Litore Eburneo consilium supremum victoriam dedit praesidenti Gbagbo, postquam eius adversario maior pars suffragiorum tributa erat. - 03/12/2010 23h32
 
 
    
        athletica
    In Russia certamen mundanum pedifollicum anno MMXVIII habebitur, in Kataria anno MMXXII. - 03/12/2010 23h29
 
 
    
        in orbe
    In Haitia duodecim  homines capitis damnati sunt sine iudicio, quod choleram introduxerint; et postea combusti; tamen erant insontes.
 - 02/12/2010 22h06
 
 
    
        in orbe
    Ob copiosas nives et nimium algorem difficultates in Europa septemtrionali nuntiantur. - 02/12/2010 00h26
 
 
    
        in orbe
    Majid Shahriari physicus nuclearis Iranianus Teheraniae, in capite Persarum, inexspectate  interfectus est. - 30/11/2010 07h29
 
 
    
        homines
    Praeclarus auctor cinematographicus Italicus Marius Monicelli aetate provectus in nosocomio aegrotans mortem sibi conscivit. - 29/11/2010 23h53
 
 
    
        in orbe
    Post a Vicirima divulgatas epistolas opinionesque hucusque secretas, irascuntur plurimarum civitatum nationum rectores. - 29/11/2010 23h50
 
 
    
        oeconomia
    Cum et fora mercatoria Europaea et nummus communis inclinent, Collegium Europaeum se negat de auxiliis  Lusitanis ferendis cogitare. - 26/11/2010 23h46
 
 
    
        in orbe
    Minister rei bellicae Austrocoreanus magistratu se abdicavit accusatus, quod timide adversariis adgredientibus responderit.  - 25/11/2010 22h32
 
 
    
        in orbe
    Mille aegrorum adiutores, mille medici Haitiae desiderantur ut cholerae contagio moderetur. - 25/11/2010 22h28
 
 
    
        oeconomia
    Regimen Hiberniae severa consilia patefecit, ad ingens aes alienum solvendum. - 24/11/2010 23h09
 
 
    
        in orbe
    Tam Romae quam Londinii tumultus discipulorum facti sunt propter deminutam pecuniam universitatibus destinatam. - 24/11/2010 22h46
 
 
    
        homines
    Statuta est dies nuptiarum principis Anglici Wilhelmi et Catharinae sponsae, quae in templo Westminsteriano Londiniensi die XXIX mensis Aprilis celebrabuntur. - 23/11/2010 22h53
 
 
    
        in orbe
    Undeviginti saltem Chilienses mane haud longe a Sancto Jacobo interierunt, post impetum laophorii et autocurrus. - 23/11/2010 22h46
 
 
    
        oeconomia
    Respublica Hibernica cum Unione Europaea convenit auxilia sibi reddenda, dum aes alienum satis deminuatur. - 21/11/2010 22h31
 
 
    
        in orbe
    Decem Indici propter diruptiones tromocratarum Bihar, in urbe Indica, interierunt. Cuius facinoris putant indagatores armatos Maoisticae factionis reos esse. - 21/11/2010 20h01
 
 
    
        in orbe
    Rebellio in Madagascaria exercitu apud maximum aeriportum vi devicta est. - 20/11/2010 23h51
 
 
    
        in orbe
    Marcellus Dell'Utri, iam diu socius ministri primarii Italici Silvii Berlusconi, condemnatus est quod vincula inter Silvium et mafiam intexuisset. - 20/11/2010 23h49
 
 
    
        in orbe
    Undetriginta carbonis fossores sub solo captivi manserunt in Nova Zelandia, post diruptionem fodinariam. - 19/11/2010 23h27
 
 
    
        religio
    Romae conveniunt centum cardinales de variis rebus cum pontificew catholico disputaturi, vel de presbyterorum violentiis sexualibus. - 19/11/2010 23h25
 
 
    
        oeconomia
    Minister Hiberniae rebus oeconomicis addictus confiterur rem publicam auxilii pecuniarii egere. - 18/11/2010 23h25
 
 
    
        scientiae
    Coeli studiosi adfirmant se primum planetam extra Viam Lacteam circumvagantem comperisse. - 18/11/2010 23h23
 
 
    
        oeconomia
    Collegium Europaeum hortatur, ne pavor inter fora mercatoria diffundatur; interea cum auctoritatibus Hibernicis agitur de aere alieno quo res publica illa oneratur. - 16/11/2010 23h11
 
 
    
        cinemata
    Angelopoli habita sunt sollemnia funera Augustini De Laurentiis, praeclari cinematum productoris Italici: quibus multi celebres histriones et auctores interfuerunt.  - 16/11/2010 23h01
 
 
    
        politica
    In Republica Boliviana (Meridioamericana), quam  Evo Morales Praeses regit, exercitus se socialistam et imperialismo  atque capitalismo contrarium palam et publice  confitetur.
 - 16/11/2010 00h17
 
 
    
        in orbe
    Oppositrix Burmensis Aung San Suu Kyi nuper liberata se promptam fatetur colloquiis cum quibuslibet, ut pax nationialis restituatur. - 15/11/2010 00h05
 
 
    
        oeconomia
    Reipublicae Hiberniae rectores cum legatis Unionis Europaeae agunt, ut auxilia nummaria sibi comparentur. - 15/11/2010 00h03
 
 
    
        in orbe
    Libertas restituta est Aung San Suu Kyi, praestantissimae oppositrici Burmensium regiminis, quae diu captiva domi mansit. - 13/11/2010 13h45
 
 
    
        socialia
    Puella, quae syndroma Down patitur, dies novem in Canadia (Vancouver)ad matrem mortuam degit, dum victum et pharmaca ei curat ministrare; puellae frater auctoritates incusat.
 - 13/11/2010 13h39
 
 
    
        in orbe
    Perturbationes discipulorum Londinii factae sunt, quod adaucta sunt vectigalia universitatis.
 In Salvatoriae carcere iuvenili sedecim captivi propter incedium, quod forte evenisse videtur, perierunt. - 10/11/2010 23h49
 
 
    
        oeconomia
    Decem societates aeronavales multis ingentibus multatae sunt, quod annis praeteritis pretia coniunctim illicite constituissent. - 09/11/2010 23h10
 
 
    
        scientiae
    Recentissimo decennio mille tigrides occisi sunt, ut ipsorum corporum partes illicite venum darentur. - 09/11/2010 23h03
 
 
    
        in orbe
    Increscit numerus victimarum cholerae Haiti, in insula eluvie afflicta.
 Millia profugorum ex copiarum Burmensium et armatorum gentis Karen dimicationibus in Thailandiam confugiunt. - 08/11/2010 23h53
 
 
    
        religio
    Pontifex catholicus Benedictus XVI cathedralem Barcinonensem Sanctae Familiae dicatam consecravit: sperant catholici Hispaniae mox aedificium perfectum iri, quod a seaculo exstruitur. - 07/11/2010 22h43
 
 
    
        politica
    Suffragiis regionalibus die Solis habitis, factio socialistica, quae Graeciam pregit, praevaluisse videtur. - 07/11/2010 22h40
 
 
    
        cultus
    Post imbres copiosos corruit Schola Armaturarum Juventus Pompeianiin praeclara urbe Vesuvio sepulta. - 07/11/2010 01h34
 
 
    
        politica
    Burmenses suffragia post vicennium ferunt ut senatum renovent, cum regiminis opponens maxima Aung San Suu Kyi in vinculis maneat. - 07/11/2010 01h26
 
 
    
        in orbe
    Mons ignivomus Merapis CXXX vehementi eruptione incolas Malaysiae interfecit. - 07/11/2010 01h22
 
 
    
        in orbe
    Tromocrata suimet homicida in Pacistania occidentali fideles in meschita orantes plurimos interfecit.
 Vehemens procella Thomas appellata Haitim percutit, eluvie et pluvia vicos vastans miserosque demergens. - 05/11/2010 23h27
 
 
    
        in orbe
    Cubae, in insula Medioamericana, aeronavis decidit in medio itinere: duodeseptuaginta viatores perierunt. - 05/11/2010 23h22
 
 
    
        politica
    Praesidens USAe Baracus Obama confitetur concives suos legitime conquestos esse ob tardam recuperationem oeconomicam, post gravem cladem suffragiis senatoriis acceptam. - 03/11/2010 22h55
 
 
    
        in orbe
    Propter choleram saltem quadringenti homines interierunt Haiti, in insula Medioamericana. - 03/11/2010 22h50
 
 
    
        in orbe
    Sakineh Mohammad Ashtiani, mulier Persica capitis condemnata, putatur cras interfectum iri. - 02/11/2010 23h16
 
 
    
        in orbe
    Legationes aliquot apud Athenas vel Mexicana, Russica,  Helvetica, Chiliensis, Bulgarica, bombas igniferas in fascibus inclusas cursu publico acceperunt ab anarchistis, qui sese dicunt interesse in Coniuratione Cellularum sive Coetuum Igniferorum.
 Quamvis nemo ex his bombis vulneratus evenerit tamen Auctoritates Graecae valde sollicitantur ob crebros et periculosos fasces in lagationes amicas immissos.
 
 - 02/11/2010 21h45
 
 
    
        in orbe
    Magna cruoris effusione finem habuit impetus in templum catholicum Bagdatense, postquam astynomi vi inierant: XXIV victimae numerantur, inter quas decem fideles qui ritui aderant. - 01/11/2010 20h41
 
 
    
        in orbe
    Factio Communistica Curda negat sibi tribuendam esse culpam aggressionis tromocraticae, quae Costantinopoli die Solis perpetrata est. - 01/11/2010 20h35
 
 
    
        in orbe
    Pyrobola Dubaiae inventa bis per aeronaves transvecta erant, multos viatores in periculum adducentia. - 31/10/2010 22h09
 
 
    
        in orbe
    Post occupationem templi Christiani Bagdatensi, ubi sacra conficiebantur, fideles obsides detenti sunt: astynomi vi inierunt ut captivi liberarentur. - 31/10/2010 22h05
 
 
    
        politica
    Cives Brasiliani deligunt rei publicae praesidentem, qui Aloysio Ignatio Lula da Silva succedet. - 31/10/2010 21h57
 
 
    
        in orbe
    Si instrumentum displosivum in aëronavi Americana ab Iemenia avolanti compertum in itinere eruptum esset, caedes immanis facta esset. - 30/10/2010 16h24
 
 
    
        in orbe
    Multa millia Argentinorum Nestorem Kirchner colunt,  rei publicae olim praesidentem, qui nuper inopinate interiit. - 28/10/2010 23h26
 
 
    
        in orbe
    Victimae vehementi tsunami enectae, qui Indonesiam occidentalem afflixerat, fere trecentae fuerunt. - 27/10/2010 20h50
 
 
    
        in orbe
    In poenam capitalem ob persecutionem Shi'itarum condemnatus est Tariq Aziz, quondam collaborator Saddami Hussein ministerque rerum externarum Iraquiae. - 26/10/2010 22h05
 
 
    
        in orbe
    Tariq Aziz, diu humana facies regiminis Iraquae a Saddamo Hussein ducto, ab iudicibus tribunalis supremi patriae suae mortis damnatus est. - 26/10/2010 22h02
 
 
    
        crater
    Octapodus Paulus, qui strictim eventos pedilusorios in certamine mundano nuper praedixerat mortuus est causis ut putatur naturalibus. Lugete socium vates auguresque.
 - 26/10/2010 21h21
 
 
    
        oeconomia
    Britannica Petroleum nuntiat se partes suas in quattuor campis petroliferis Mexicanis venum daturam esse, ut damna in sinu Mexico allata partim pendat. - 25/10/2010 23h14
 
 
    
        in orbe
    Nairobi, in capite Keniae, ob gravem tumultum in stadio pedifollico septem homines interierunt. - 24/10/2010 08h51
 
 
    
        in orbe
    Wikirima (Wikileaks) quater centena milia documentorum secretorum de bello Iraquico per interrete divulgavit; quod auctoritates Americanae vehementer perturbavit. - 23/10/2010 21h15
 
 
    
        in orbe
    Ducenti saltem homines ob choleram interierunt Haiti, in insula terrae motum iam percussa; morbus putatur facile diffusum iri propter aquae insalubritatem. - 23/10/2010 21h07
 
 
    
        in orbe
    Judaei coloni sescentas domos exstruere coeperunt, postquam regiminis interdictum desierat. - 21/10/2010 22h49
 
 
    
        in orbe
    Rebellatores Columbiani,  qui in Factione Armata Rebellatorum Columbianorum (FARC) intersunt, sodalem, cui “Lucho” cognomen erat, nuper necaverunt propterea quod affirmaverit Factionem Armatam nihil futuri exspectare posse; in brevi iudicio supplicans veniam frustra rogaverat telisque scopletorum cecidit.
 - 21/10/2010 00h18
 
 
    
        in orbe
    Osama  Bin Laden, factionis Al Qaeda dux, non in speluncis aut foveis sed in aedibus in Pakistania habitare dicitur, eiusque socius sive administer Ayman Al Zawahiri prope Osamam vivere.
 Auctoritates Pakistanae haec omnia negaverunt, addideruntque hanc notitiam esse ab OTAN coram proferendam cum vera et cognita esset.  
 - 19/10/2010 21h51
 
 
    
        oeconomia
    Collegium Europaeum proponit nova consilia de tributis, praecipue vectigal unicum de lucro superaddito (VAT). - 19/10/2010 21h44
 
 
    
        in orbe 
    In Turcia coepit iudicium in CLI homines, quos putant accusatores  Factioni Curdae PKK favisse.  - 18/10/2010 22h42
 
 
    
        oeconomia
    In Gallia propter operistitium benzinum deficere coepit. - 18/10/2010 22h38
 
 
    
        religio
    Pontifex Benedictus XVI primam sanctam in Australia natam consalutavit, Mariam MacKillop puerorum praeceptricem. - 17/10/2010 21h56
 
 
    
        in orbe
    Tam in Gallia quam in Italia reclamationes crebrae habitae sunt contra regiminum consilia de rebus oeconomicis.
 Quattuor fossores in aurifodina Aequatoriae captivi manserunt, quorum duo interierunt. - 17/10/2010 04h30
 
 
    
        in orbe
    In liberandis 33 fodinariis in Chilia, qui dies 70 sub terra permanserunt, expensa sunt ad 14.000 milia  euronum.
 - 14/10/2010 19h22
 
 
    
        in orbe
    Omnes fere fossores, qui diu in fodina Chiliensi captivi manserant, sub divum sublati sunt, iubilante tota natione. - 14/10/2010 00h04
 
 
    
        homines
    Iohanna Sutherland eximia cantatrix, annum octogesimum tertium suae vitae agens, in Helvetia post morbum diuturnum diem suum obit; melodramatis Italici sive operae amatores eius exitum merito lugent, quanvis iamiam cantare desiverat; inter optimis saeculi XX sopranis numeranda et honestanda est. - 12/10/2010 20h14
 
 
    
        in orbe
    Omnes fodinarii ex fodina liberati in nosocomium sunt protinus vehendi valetudinis examinandae causa.
 Diei Martis 12 in horam vicesimam (nempe Chiliensem) liberatio fodinariorum anticipata est; primum descendent in foveam adiutores quattuor et dein ascendent infirmiores, postea reliqui.
 - 12/10/2010 20h10
 
 
    
        scientiae
    FDA medicis Atlantae operam dantibus potestatem dedit cellulas embryonales humanas in aegrotantibus immittendi, ut iniuriis medullae spinalis medeantur. - 12/10/2010 02h25
 
 
    
        in orbe
    Ex Sinis referunt mulierem Liu Xiaobo, praemio pacis Nobeliano nuper exornati, virum in carcere visitavisse eumque de honore tributo certiorem fecisse. - 10/10/2010 23h34
 
 
    
        in orbe
    Homosexualium pompa Singiduni (Belgradi), in capite Serbiae, ab aggressoribus perturbata est, qui contra custodes publicos lagoenas igniferas proiecerunt. - 10/10/2010 19h56
 
 
    
        in orbe
    Quattuor iuvenes milites Italici in Afganistania, Talibanis aggredientibus, occisi sunt. - 10/10/2010 08h33
 
 
    
        in orbe
    Auctoritates Hungaricae vicum Kolontar evacuaverunt, veriti ne altera unda rubescens venenosa effundatur. - 09/10/2010 15h01
 
 
    
        in orbe
    Machina solum usque ad specu perfodit, ubi XXXIII fossores Chilienses captivi iam diu manent: quorum familiae in superficie exspectantes exsultant. - 09/10/2010 14h59
 
 
    
        in orbe
    Oppositor Sinensis Liu Xiaobo accepit praemium pacis Nobelianum: qua re vehementer regimen Pechinense reclamat. - 08/10/2010 22h33
 
 
    
        homines
    Peruviano scriptori Mario Vargas Llosa tributum est praemium Nobelianum litterarum. - 07/10/2010 22h57
 
 
    
        in orbe
    Lutum rubrum ex Hungaria officina dispersum Danuvio flumini commisceri coepit. - 07/10/2010 22h55
 
 
    
        in orbe
    Hungariae rectores putant regionem occidentalem rubescenti luto caustico demersam uno anno saltem purgari posse: quattuor victimae propter calamitatem chemicam numerantur, tres homines requiruntur. - 07/10/2010 00h11
 
 
    
        oeconomia
    David Cameron, minister primarius Britannorum, toti populo allocutus est, omnes adhortans ut impensis publicis deminuendis patienter cedant: qua re opus esse, ut oeconomia insulae revirescat. - 07/10/2010 00h01
 
 
    
        politica
    Dilma Rousseff, partis laevae candidata, singulari certamine cum competitore factioni dexterae de Braziliae praesidentatu contendet, sperans se suffragia candidatae viridi tributa obtenturam esse. - 05/10/2010 00h09
 
 
    
        in orbe
    Octo saltem Al Caedae armatos aeronavis sine nauta Americana (vulgo "fucus") in Pacistania aggressa interfecit. - 05/10/2010 00h07
 
 
    
        athletica
    Ludi Britannici Consortionis Dellii splendida cum caerimonia coeperunt. - 03/10/2010 21h24
 
 
    
        in orbe
    Bremae et in tota Germania celebratus est vicesimus annus unius nationis restitutae. - 03/10/2010 21h18
 
 
    
        politica
    Dilma Roussef a Brazilianorum praesidente Ignatio Lula delecta est, ut sibi succedat; die dominico enim novus praesidens creabitur. - 02/10/2010 09h29
 
 
    
        in orbe
    Al - Caëdae dux Osama bin Laden per interrete muslimos monet ut Pacistanis eluvie afflictos adiutoria ferant, nationes divites caeli commutationum accusans. - 02/10/2010 09h26
 
 
    
        in orbe
    Duo vehementes terrae motus in aequore apus Indonesiam facti sunt: nulla tamen hominibus aedibusque damna. - 30/09/2010 23h04
 
 
    
        in orbe
    Regimen Burmense nuntiat oppositricem iam diu captivam, Aung San Suu Kyi, Idibus Novembribus liberatum iri: quod vix putat fore mulieris patronus. - 30/09/2010 23h01
 
 
    
        in orbe
    Multa milia civium Europaeorum in viis forisque Brussellis aliarumque urbium contra gubernatorum consilia rigida de rebus oeconomicis reclamant. - 29/09/2010 20h12
 
 
    
        homines
    Decreto praesidentis Demetrii Medvedev munere, post septendecim annos, privatus est burgimagister Moscoviae, Iuri Luzkov, unus potentissimorum hominum Russiae. - 28/09/2010 08h38
 
 
    
        crater
    Minister Italicus Humbertus Bossi, Foederis Nordici dux, per iocum publice dixit inscriptionem SPQR hoc significare: Sunt Porci Qui Romani (sunt). - 27/09/2010 23h30
 
 
    
        in orbe
    Irascitur USAe ministra rebus exteris, quod non desinant Israelianorum aedium extructiones in Ripa Occidentali. - 27/09/2010 23h25
 
 
    
        politica
    Minister primarius Iaponiae, Naoto Kan, recusavit flagitationi Sinensium se apud eos veniam petiturum pro arrestatione praefecti navis Sericae in parte maris, de qua ambae terrae inter se contendunt.
 - 26/09/2010 11h38
 
 
    
        in orbe
    In generali conventu Ordinis Nationum Unitarum praesidens USAe Baracus Obama ait se colloquiis cum Persarum gubernatoribus paratum esse. - 23/09/2010 19h44
 
 
    
        in orbe
    Legatus Francogallicus in Bolivia nuntiat nihil de duobus coniugibus Gallicis ab uno mense constare. - 23/09/2010 19h42
 
 
    
        in orbe
    In amne Ruzizi, apud Bujumburam Burundis caput,quattuordecim cadavera horrifice mutila comperta sunt. - 22/09/2010 22h32
 
 
    
        politica
    Primum in Helvetia regimen pluribus feminis quam viribus compositum est. - 22/09/2010 22h27
 
 
    
        in orbe
    Judices Romani Hectorem Gotti Tedeschi, qui argentariam Vaticanam IOR ducit, suspicantur participem fuisse pecuniae illicite acquisitae lautae. - 21/09/2010 23h20
 
 
    
        in orbe
    Novem milites Americani in Afganistania interierunt, quia aeronavis in Zabul regione meridionali decidit. - 21/09/2010 23h16
 
 
    
        in orbe
    In regione Brasiliensi Parana, dum autoraedarum cursus habetur, corruerunt stadii gradationes, quam ob rem centum circiter spectatores sauciati sunt. - 20/09/2010 23h39
 
 
    
        politica
    Factio Suetiae Democratae, quae advenis firmiter opponitur, tot sellarum in Suetorum senatu obtinuit, ut factioni moderatae maior pars defecerit. - 20/09/2010 23h36
 
 
    
        politica
    Anceps exitus comitiorum in Suetia: factio moderata plures sellas quam socialistica obtinuit sed favore alius factionis eget, ut regat. - 20/09/2010 07h16
 
 
    
        politica
    Sueti suffragia ferunt ad senatum deligendum: putatur factio conservativa iterum praevalitura esse. - 19/09/2010 16h21
 
 
    
        in orbe
    Corpora exanimata trium virorum heri ereptorum, qui ad comitia in Afganistania perficienda operam dederant, comperta sunt. - 19/09/2010 16h05
 
 
    
        socialia
    Ordo Nationum Unitarum nuntiat numerum HIViro affectorum qui recentissime aegrotaverunt rapide deminui. - 17/09/2010 23h25
 
 
    
        in orbe
    Foramen apud fodinam Chiliensem perfectum est, qua fossores iam diu captivi liberentur. - 17/09/2010 22h03
 
 
    
        in orbe
    Gallorum praesidens Nicolaus Sarkozy se contumelia affectum esse proclamat, quod una ex Unionis Europaeae legatis se propter Romanum expulsionem obiurgaverit.
 - 16/09/2010 23h04
 
 
    
        scientiae
    Glacies in mari Arctoo fluitans insolita cum celeritate dissolvitur. - 16/09/2010 22h56
 
 
    
        oeconomia
    Productus domesticus Turciae crevit altero trimestri huius anni passu 10,3 centesimarum. Hoc modo oeconomia Turciae celerrime omnium terrarum nunc evolvi videtur.
 Maxime post memoria gentium carum esse aurum, cuius uncia 1270 dolariis venum die Mercurii praebebatur. - 15/09/2010 21h45
 
 
    
        in orbe
    In Casmiria custodes publici duodeviginti homines interfecerunt gravibus tumultibus Muslimorum qui violenter reclamant contra iniurias in Coranum. - 13/09/2010 23h27
 
 
    
        cultus
    In Cumbria, regione Britannica, effossa est galea aenea mirabiliter servata et intacta. - 13/09/2010 23h23
 
 
    
        politica
    In Turcia praevaluit consensus legi supremae mutandae, quod factum nationem illam Unioni Europaeae appropinquabit. - 12/09/2010 23h03
 
 
    
        homines
    Praeclarus cinematum auctor Gallicus Claudius Chabrol mortuus est. - 12/09/2010 12h04
 
 
    
        politica
    In Turcia suffragia de renovanda lege suprema habentur.  - 12/09/2010 07h34
 
 
    
        in orbe
    Sancti Bruni, in urbe haud longinqua a Sancto Francisco in California, propter methani displosionem quattuor homines saltem interierunt. - 10/09/2010 22h49
 
 
    
        in orbe
    Magno cum populi concursu in Campania sepultus est Angelus Vassallo praefectus Pollicae, qui a scelestis societatis "camorra" appellatae propter legis et terrae suae defensionem interfectus est. - 10/09/2010 17h28
 
 
    
        in orbe
    Pastor Christianus Terry Jones statuit se Coranum, librum muslimis sacrum, apud locum ubi turres geminae exstabant non combusturum esse, adhortante USAe praesidente.
 Homicida sui interfector Vladikavkaz, in urbe Caucasia, XVI homines interfecit, centum saltem sauciavit. - 09/09/2010 23h19
 
 
    
        in orbe
    Ad tempus auctoritates Persarum referuntur Safinae supplicium distulisse. - 09/09/2010 07h43
 
 
    
        oeconomia
    Dena centena milia in urbibus et oppidis Gallicis vias foraque occupaverunt, contra renovationem legis de opera intermittenda. - 07/09/2010 22h54
 
 
    
        oeconomia
    Josephus Manuel Barroso, praesidens collegii Europaei, coram senatu Europaeo oratione habita dixit nimium in Unione esse numerum operae orbatorum. - 07/09/2010 22h50
 
 
    
        in orbe
    Sayed Hamid Noori, celeber diurnarius televisionis Afganae, sica confossus interiit. - 06/09/2010 22h19
 
 
    
        in orbe
    Novae Zelandiae minister primarius nuntiavit centum milia saltem aedificia Christitempli, in urbe terrae motu quassa, damnis affecta esse. - 06/09/2010 22h15
 
 
    
        in orbe
    Grex armatus Vasconum ETA proclamat se nullis armis destrictis posthac regionis libertatem a regimine Iberico prosecuturum esse.
 In Dagestania autocinetum displosum apud stationem militarem quinque milites enecuit. - 05/09/2010 18h48
 
 
    
        in orbe
    Afganorum praesidens Hamid Karzai concilium delegit, ut cum Talibanis de pace agat.
 - 04/09/2010 22h28
 
 
    
        in orbe
    Procella tropicalis Earl, quae iam oras orientalis USAe vehementer verberaverat, nunc ad Novam Scotiam, regionem Canadensem, appropinquatur. - 04/09/2010 22h25
 
 
    
        in orbe
    Favente Hilaria Clinton, ministra USA rerum exterarum, coeperunt colloquia ducum Israelis et Palaestinorum. - 03/09/2010 00h40
 
 
    
        socialia
    Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur. - 31/08/2010 23h16
 
 
    
        in orbe
    Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt. - 31/08/2010 23h12
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur. - 31/08/2010 00h29
 
 
    
        in orbe
    Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit. - 31/08/2010 00h23
 
 
    
        politica
    Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet. - 29/08/2010 21h43
 
 
    
        in orbe
    In Indonesia mons ignivomus Sinabung eructare coepit, milia incolarum ad fugam impellens. - 29/08/2010 21h41
 
 
    
        politica
    In Kenia nova lex suprema abhinc viget, postquam suffragiis adprobata est. - 27/08/2010 23h34
 
 
    
        in orbe
    XII homines labibus ingentibus interiisse referuntur in Turcia septemtrionali, apud fines Georgiae. - 27/08/2010 23h34
 
 
    
        in orbe
    Mexici auctoritates adfirmant LXXII cadavera in regionibus septemtrionalibus effossa miserorum fuisse, qui in USAm effugere conati erant. - 25/08/2010 23h12
 
 
    
        in orbe
    Bagdati et in aliis Iraquiae urbibus multa pyrobola dirupta plurimos homines enecuerunt. - 25/08/2010 23h10
 
 
    
        in orbe
    Pacistaniae minister primarius monet facillimum esse, morbos letales post immanem eluviem divulgatum iri.
 Moldoviae astynomi Chisinaviae, in civitatis illius capite, fere duo chiliogrammata uranii ablata compererunt furesque comprehenderunt. - 24/08/2010 22h48
 
 
    
        oeconomia
    Petrolei pretium sub LXXII dollaria decrescit, cum de oeconomiae mundana salute increscant sollicitudines. - 24/08/2010 22h42
 
 
    
        politica
    Idem fere numerus sellarum maximis duobus Australiae factionibus contigit: utri potestas tribuenda sit adhuc ignoratur. - 22/08/2010 00h32
 
 
    
        politica
    Suffragia tulerunt cives Australiae, admodum dubio exitu. - 21/08/2010 12h33
 
 
    
        in orbe
    Secretarius Ordinis Nationum Unitarum coram omnium regiminum legatis pecuniam cito donandam esse monuit, qua Pacistanis auxilium afferatur: quos "lente admoventi tsunami" affectos esse dixit.  - 19/08/2010 23h39
 
 
    
        in orbe
    Regimen Gallorum coepit nomadas vi expellere, qui extra legem aut facinorum rei in Gallia maneant; Collegium Europaeum ex Bruxellis accurate observant, quomodo auctoritates agant. - 19/08/2010 00h21
 
 
    
        homines
    Aegritudine mortuus est Franciscus Cossiga, vir politicus catholicus; qui ante XX annos ut praesidens rei publice Italicae instituta democratica vehementer concussit. - 17/08/2010 20h06
 
 
    
        in orbe
    Ictu suicidiario necati sunt Bagdatiae 51 tirones exercitus Iraquiensis.
 Aquarum pollutio hominum et puerorum Pacistanorum multitudini minantur; iam referunt medici contagiones compertas esse. - 16/08/2010 23h36
 
 
    
        oeconomia
    In Unione Europaea pretiorum incrementum duas centesimas attigit, paulo minus in civitatibus unico nummo fruentibus. - 16/08/2010 23h31
 
 
    
        in orbe
    Ingens terrae motus factus est in insulis Aeoliis, haud longe ab oris Siculis. Nulla victima, sed praesidens Italici senatus superioris, id est rei publicae praesidentis vicarius, lintre ibi navigans, periclitatus est. - 16/08/2010 20h13
 
 
    
        oeconomia
    Productus domesticus Iaponiae crevit altero trimestri (mensibus IV-VI) huius anni solis 0,1 centesimis. Oeconomia Germanorum eodem tempore aucta est 2,2%, US-Americanorum autem 2,4%.  - 16/08/2010 10h29
 
 
    
        athletica
    Octo spectatores occisi sunt, plures sauciati, qui cursui autoraedario in California aderant: nam unum ex potentibus vehiculis extraviariis nullo saepimento interposito in multitudinem irruit. - 15/08/2010 20h42
 
 
    
        in orbe
    Secretarius generalis Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon, Eacistaniam  eluvie vastatam visitans, nationes hortatur ut confestim auxilia afferant. - 15/08/2010 09h38
 
 
    
        in orbe
    Postquam regimen USAe constituerat nullam amplius pecuniam a se Libano ad arma comparanda donatum iri, minister rei bellicae publicam collationem eiusdem rei gratia publicavit. - 14/08/2010 23h35
 
 
    
        insolita
    Auctoritates Peruviae vespertiliones qui rabiem morsu diffundunt in silva Amazonica commorantes oppugnare constituunt. - 13/08/2010 14h13
 
 
    
        in orbe
    In Aequatoria orientali ingens terrae motus factus est; nemo ad tempus obiisse narratur. - 12/08/2010 23h27
 
 
    
        insolita
    Brasiliae regimen aeronautas militares iussit, de omnibus ignotis volantibus vehiculis (Anglice: UFO) auctoritatibus referre. - 12/08/2010 23h24
 
 
    
        oeconomica
    Fora mercatoria in toto orbe cadunt, postquam Argentaria Foederata Americana nuntiavit res oeconomicas lentius quam antea praevisum in melius versuras esse. - 11/08/2010 23h38
 
 
    
        in orbe
    Etiam in Sinarum regionibus ad septemtrionem et occasum vergentibus ob adversum coelum et labes ingentes XVII centenae victimae numerantur. - 10/08/2010 21h09
 
 
    
        in orbe
    Cum imbres decidere pergant, in Pacistania magis ardua fiunt auxilia, labes incolas domibus orbatos affligunt. - 08/08/2010 22h46
 
 
    
        socialia
    Arabum Sauditorum regimen nuntios "rubis" (Anglice "blackberries") transmissos observabit; aliter instrumenti illius telephonici usus interdicendus erat.  - 08/08/2010 22h42
 
 
    
        in orbe
    In DLX Russiae locis incendia furunt, fumi venefici Moscuam usque ad XV chiliometra altitudinis operiunt, LII victimae numerantur. - 07/08/2010 22h38
 
 
    
        politica
    Post quadriennium Fidel Castro, olim Cubanorum praesidens, coram senatu allocutus est, regimen Civitatum Americae Unitarum accusans. - 07/08/2010 22h27
 
 
    
        in orbe
    Dum in Russiae silvis furere pergunt incendia, Moscuae permanent fumi inde exorti.
 In summo tabulato Batavae domus comperta sunt corpora exanimata quattuor infantium, quos mater ibidem vivens interfecisse putatur. - 06/08/2010 22h44
 
 
    
        in orbe
    Non desinit calamitas quae Pacistaniam affligit: numquam tam immanis eluvies antea facta erat. - 05/08/2010 22h44
 
 
    
        in orbe
    Persarum auctoritates negant praesidentem Mahometum Ahmadinejad periclitatum esse propter pyrobolum displosum. - 04/08/2010 22h58
 
 
    
        socialia
    Quadraginta ditissimi homines Americani pollicentur se dimidiam saltem partem opum suarum pauperibus datiros esse. - 04/08/2010 22h55
 
 
    
        in orbe
    Apud fines Israelis cum Libano pugnatum est: tres milites et unus diurnarius Libanenses necnon centurio Israelianus interfecti sunt. - 03/08/2010 22h44
 
 
    
        oeconomia
    Sinensis fabricatrix autoraedarum Geely 1,5 miliardis dolariorum emit ab Americano Ford notam (olim Sueticam) raedarum luxuriosarum Volvo. Pro qua ipsa negotiatio Ford anno 1999 solverat 6,4 mld USD. - 03/08/2010 10h37
 
 
    
        in orbe
    Quinquies et vicies centena milia hominum ex Pacistaniae regionibus copiosissimis imbribus afflictis effugiunt.
 Israel nuntiat legatos suos et consilium investigativum Ordinis Nationum Unitarum ad hoc creatum coniunctim indagatura esse de impetu mense Maio contra navigium in Gazam auxilia ferens facto. - 02/08/2010 23h30
 
 
    
        in orbe
    Colombiae praesidens Alvarus Uribe negat regimen suum consilia occulta contra Venetiolam sumpsisse, post Hugonis Chavez accusationes. - 01/08/2010 20h48
 
 
    
        oeconomia
    Onerariarum raedarum aurigae in Graecia constituunt longum operistitium contra regimen intermittere, postquam gravis discriminis in petroleo suppeditando causa fuere. - 01/08/2010 20h46
 
 
    
        in orbe
    Decies centena millia hominum in Pacistaniae regionibus ad septemtrionem et occasum vergentibus immani eluvie afficiuntur. - 01/08/2010 08h52
 
 
    
        in orbe
    Propter insuetum aestum, plurima incendia Russicas silvas vastant: triginta saltem victimae numerantur. - 01/08/2010 08h44
 
 
    
        in orbe
    In Re Publica Congensi centum et quadraginta homines interierunt, quod navigium quo flumens transnabant demersum sit. - 29/07/2010 23h13
 
 
    
        socialia
    In Gallia septemtrionali coniuges comprehensi sunt, quorum in domo et horto octo infantium cadavera sepulta fuerant; qui ipsorum nati fuisse rentur. - 28/07/2010 22h13
 
 
    
        in orbe
    Senatus Cataluniae deliberavit ab anno bismillesimo et duodecimo tauromachiam vetitum iri. - 28/07/2010 22h09
 
 
    
        in orbe
    Parlamentum Catalauniae decrevit ludum tauromachiae in hac regione autonoma Hispaniae abhinc prohibitum iri. - 28/07/2010 12h20
 
 
    
        politica
    Regni Coniuncti minister primarius David Cameron ait Turciae in Unionem Europaeam esse vineundum, de tardis pactionibus querens. - 27/07/2010 23h53
 
 
    
        socialia
    Ingentiores migrantium multitudines putantur ex Mexico in Civitates Americae Unitas se collaturas fore propter mundanam calefactionem agros arefacientem. - 27/07/2010 23h49
 
 
    
        oeconomia
    Domini Britannici Petrolei, se communicantes ingentem vim pecuniae perdidisse, praenuntiant post difficultates ex petroleo effuso obortas se prudentiores fore.  - 27/07/2010 23h46
 
 
    
        in orbe
    Duisburgi, in urbe Germanica, quindecim saltem homines interierunt, centum sauciati sunt propter multitudinis concursum, qui in dicta "Amoris pompa" factus est. - 24/07/2010 22h20
 
 
    
        athletica
    Albertus Contador Hispanicus victoris tunicam gilvam  circuitus Gallici birotarii sibi comparavit. - 24/07/2010 18h51
 
 
    
        in orbe
    Milites Mexicani foveam compererunt, ubi duodequadraginta saltem corpora exanimata sepulta sunt, indagatorum sententia cocaini mercatorum victimarum. - 24/07/2010 11h12
 
 
    
        in orbe
    Operarii societatis Britannici Petrolei, qui operam dare pergunt ad petrolei effusionem in sinu Mexicano cohibendam, locum dereliquerunt propter instantem procellam. - 24/07/2010 11h08
 
 
    
        politica
    Venetiola dirupit relationes diplomaticas cum vicina Columbia propter huius accusationes se motum bellatorum clandestinorum FARC ope adiuvare.
 Internationale Tribunal Hagense decrevit pronuntiato anno 2008 sui iuris statu a regimine Campi Merulani (Kosoviae) non violata esse iura gentium. Serbiae minister rerum exterarum respondit se suosque porro flagitaturos reditum Kosoviae. - 22/07/2010 17h35
 
 
    
        scientiae
    Ab astronimis Briannis reperta est maxima adhuc notarum stellarum universi: sidus nomine R136a1, remotum a terra 165 milibus annorum lucis, pondere sit trecenties vicies (320x) maiore quam Sol. - 22/07/2010 15h19
 
 
    
        in orbe
    Praesidens Afganorum Karzai, consentientibus ducibus Afganis, regimen rei publicae consulturum esse ab anno MMXIV. - 20/07/2010 23h21
 
 
    
        politica
    Cabuliae ministri rerum exterarum 60 terrarum, quorum in numero etiam US-Americanorum ministra Hillary Clinton, disputant de sorte futura Afghanistaniae. Praesidens Afghanorum, Hamid Karzai, dixit conventui participantibus se velle plenam tutelam huic terrae, hodie bello civili laboranti, ab anno 2014 a suis praebitum iri. - 20/07/2010 10h07
 
 
    
        in orbe
    Hellenicus diurnarius Socrates Giolias, qui de sceleribus investigare solitus erat, ab armatis interfectus est: qui putantur factionis laevae extremae socii esse. - 19/07/2010 23h00
 
 
    
        in orbe
    In Bengalia occidentali sexaginta saltem homines interierunt, quod celer tramen ferriviarium in tramen in statione immobile violenter incidit. - 19/07/2010 22h58
 
 
    
        in orbe
    Bombifero ictu suicidiario in agmen biocolytarum Siitarum Bagdati 43 homines mortui sunt. - 18/07/2010 21h38
 
 
    
        religio
    Presbyterus catholicus, qui missam luteo colore indutus habuit ut manipulum pedifollicum Batavorum sustineret, ab auctoritatibus catholicis reprehensus est et vetitus, ne sacra celebret. - 16/07/2010 22h52
 
 
    
        in orbe
    Primum desiit petroleum ex puteo subaquaneo in sinu Mexicano effundi; utrum  obturatio certa sin an non, ignoratur. - 16/07/2010 05h01
 
 
    
        in orbe
    Quinque milites Americani occisi sunt in Afganistania: singulo die undecim NATOnis armati interierunt. - 14/07/2010 20h01
 
 
    
        socialia
    Senatus inferior Francogallicus legem adprobavit, qua velamen vultum operiens (tam burqa quam niqab) in publico interdicitur. - 13/07/2010 23h43
 
 
    
        in orbe
    Ministerium Iustitiae Helvetorum reiecit petitionem US-Americanorum extraditionis dispositoris cinematum Roman Polanski. Qui in USA iure sequitur propter actum paedophiliae ab eo patratum anno 1977.  - 12/07/2010 15h07
 
 
    
        politica
    Comitiis nuper habitis factio ministri primarii Japonici Naoto Kan putatur maiorem partem senatus superioris sellarum amisisse. - 11/07/2010 18h58
 
 
    
        in orbe
    Argentariae(Srebrenica), in oppido Bosniae, commemoratus est quindecimus annus ab immani caede a militibus Serbis perpetrata, copiis Batavis quae sub ONUs vexillo aderant neglegentibus. - 11/07/2010 18h55
 
 
    
        in orbe
    Navis Moldoviae vexillo praedita, quae auxilia societatis beneficae filii Libyae praesidentis Palaestinis in Gazae zona morantibus advehebat, ad oras Aegyptias appellere coacta est. - 10/07/2010 20h03
 
 
    
        athletica
    Octopus Paul, qui cibum arripiens usque ad hunc diem victores follis certaminum vere ostendit, quibus Germanorum  manipulus interfuturus esset, inter Hispano et Batavo vexillis depictis scriniis gilvorubrum maluit. - 09/07/2010 23h33
 
 
    
        in orbe
    Cubae regimen duo et quinquaginta captivos oppositores liberaturum est, faventibus Hispaniae rectoribus et ecclesia catholica. - 08/07/2010 07h13
 
 
    
        in orbe
    Vasingtoniae praesidens Civitatum Americae Unitarum cum ministro primario Israeliano convenit, eum hortans ut colloquia cum Palaestinis rectoribus quam primum incipiat. - 06/07/2010 23h29
 
 
    
        insolita
    Periegeta Italica sexaginta annos nata, quae in Tanzania deambulationis silvestris (walking safari) particeps erat, elephantum grege impetum facienti occisa est. - 05/07/2010 20h44
 
 
    
        politica
    Secundum primos effectus suffragandi ambo candidati in munus praesidentis Poloniae - Bronislaus Komorowski factionis liberalis PO et Jaroslaus Kaczynski conservativae partis PiS - eundem fere numerum suffragiorum collegerint: ille 50,6, hic 49,4 centesimarum.  - 04/07/2010 23h17
 
 
    
        homines
    Londinii mortuus est aetate 74 annorum ayatullah Mohammed Hussein Fadlallah, qui erat dux spiritualis gregis islamici Hezbollah.  - 04/07/2010 12h38
 
 
    
        in orbe
    Beniaminus Netanyahu, minister primarius Israëlis, negavit ullum detrimentum sarciendum esse a re publica victimis, quae pridie Kalendas Junias in navi "Freedom Flotilla" a militibus interfectae sunt. - 03/07/2010 22h45
 
 
    
        politica
    Post cruentas perturbationes facta est Kirgisiae praesidens Rosa Otunbayeva. - 03/07/2010 07h56
 
 
    
        in orbe
    Georgius Videla, olim dictator Argentinae, ante iudices defertur: qui multorum milium hominum dictatura vigenti necibus accusatur. - 03/07/2010 07h54
 
 
    
        in orbe
    Procella tropicalis Alex appellata ex oceano Atlantico a meridie migrare coepit paeninsulae Yucatanicae oras verberatura, unde sinum Mexicanum petroleo effluenti pollutum percutiet. - 01/07/2010 21h35
 
 
    
        in orbe
    Vitam periclitatur Vilhelmus Farina, diurnarius  Cubanus qui quattuor menses ieiunat, liberationem oppositorum captivorum postulans. - 01/07/2010 21h27
 
 
    
        oeconomia
    Hongkongiae publice primum venum dantur tituli argentariae Sinensis "Agriculture Bank of China" (AgBank), qua venditione rectores argentariae sperant sibi comparare 23 miliarda dolariorum. Si id contigerit, erit haec maxima primaria venditio titulorum (IPO) in historia mundi. - 30/06/2010 10h30
 
 
    
        in orbe
    Dux Americanus David Petraeus, qui USAe copiis in Afganistania praeest, putat magis ardue res mensibus proximis fore. - 29/06/2010 22h31
 
 
    
        athletica
    Hispania Lusitanos 1-0 vicerunt: contra Paraguaiam dimicaturi sunt.
 Japonia et Paraguaia retibus intactis certamen singulare perfecerunt; calcibus poenariis praevaluerunt Americani. - 29/06/2010 22h27
 
 
    
        in orbe
    Minister primaria Islandiae, 68 annos nata Johanna Sigurdardottir, matrimonio iuncta est cum sui amatrice Lesbia, Jonina Leosdottir. - 29/06/2010 10h36
 
 
    
        athletica
    Sicut periti praeviderant, Batavi Slovaciam, Brasilienses Chiliam superaverunt. - 28/06/2010 18h02
 
 
    
        athletica
    Argentina Mexico animoso 3-1 profligato cum Germania proelium committet. - 27/06/2010 22h23
 
 
    
        athletica
    Theodisci Anglos profligaverunt 4-1, contra Argentinos aut Mexicanos certaturi. - 27/06/2010 20h20
 
 
    
        religio
    Pontifex Benedictus XVI iudices Belgicos palam vituperat, qui investigatores miserunt violentiae in pueros causa ad palatia episcopalia, vel presbyterorum sepulchra, accurate perscrutanda.  - 27/06/2010 17h36
 
 
    
        politica
    Neglectis perturbationibus Kirgysi de lege suprema renovanda suffragia ferunt. - 27/06/2010 17h31
 
 
    
        in orbe
    Rectores potentissimarum octo civitatum in Canada minitantur Coreae septemtrionali, quae navim bellicam Austrocoreanam demerserit. - 26/06/2010 19h16
 
 
    
        athletica
    Uruguaia Corea meridionali 2-1 devicta locum inter ultimos octo manipulos sibi comparat. - 26/06/2010 19h11
 
 
    
        athletica
    XVI praestantissimi manipuli tempus ultimum certaminis pedifollici mundani ab hoc die ineunt. - 26/06/2010 13h21
 
 
    
        athletica
    Hispania Chiliam 2-1 superavit: ambae certamen mundanum pergent. Retibus intactis, domum redibunt Helvetia et Honduria. - 25/06/2010 22h23
 
 
    
        athletica
    Brasiliani et Lusitani Litore Eburneo et Corea septemtrionali victis ex manipulo G ad ultima certamina accesserunt. - 25/06/2010 20h09
 
 
    
        in orbe
    Morituro consentienti, licebit in Germania euthanasia uti - decrevit Summum Tribunal Berolinae. - 25/06/2010 17h05
 
 
    
        athletica
    Batavi Camerunenses 2-1, Japonici Danos 3-1 superaverunt, sibi loca inter sedecim ultimos comparantes. - 24/06/2010 23h31
 
 
    
        politica
    Mulieres regimina regunt: nova ministra primaria Slovaquiae nominata modo est Iveta Radicova Unionis Christiano-Democraticae; Mari Kiviniemi Partis Centricae praeposita est gubernationi novae Finniae - quae terra etiam praesidentem feminam habet, Tarja Halonen.  - 24/06/2010 21h39
 
 
    
        athletica
    Cum Paraguaia et Nova Zelandia retibus immunibus certamen singulare perfecerint, Italia a Slovacis 3-2 profligata sit, victores superioris certaminis mundani pedifollici fracti in patriam redeunt. - 24/06/2010 17h59
 
 
    
        in orbe
    Custodes publici investigatorum Belgicorum iussu Bruxellarum episcopi domum perscrutati sunt, indicia requirentes ad violentiam in adolescentes attinentia. - 24/06/2010 14h38
 
 
    
        athletica
    Ghanensibus devictis, Germani cum iisdem in manipulo D praevaluerunt; domum redeunt Australiae et Serborum greges. - 24/06/2010 00h04
 
 
    
        in orbe
    Postquam regiminis voluntatem palam obiurgaverat, loco amotus est Stanley McChrystal, qui usque ad hunc diem USA copias in Afganistania duxerat. - 23/06/2010 20h13
 
 
    
        athletica
    Semel reti adversariorum violato, Angliae et USAe manipuli locum sibi in tempore finali certaminis mundani pedifollici sibi comparaverunt. - 23/06/2010 20h09
 
 
    
        in orbe
    In Consilio mundano de balaenarum venatione nulla communis sententia tam assentientibus quam oppositoribus placuit.  - 23/06/2010 16h41
 
 
    
        athletica
    Uruguaia et Mexicum ex manipulo A victores discesserunt, Argentina et Corea Australis ex manipulo B.
 Ab Austroafricanis inopinate profligatus, grex Francogallicus domum dedecorose redit. - 22/06/2010 22h59
 
 
    
        athletica
    Certamen mundanum pedifolii 2010: die Lunae Lusitani effectu 7:0 Coreanos Septentrionales caeciderunt. Lusores Chiliae superaverunt manum Helveticam 1:0. Hispani autem victores discesserunt (2:0) certaminis contra Honduranos.
 Certamen mundanum pedifolii 2010: die Solis Brasiliani profligaverunt lusores Litoris Eburnei effectu 3:1. Paraguaiani 2:0 Slovacos superaverunt, dum campiones mundi anni 2006, Itali, cum Neozelandibus certamen hiera (1:1) finiverunt. - 20/06/2010 23h21
 
 
    
        politica
    Supplicio in patibulo Teheraniae necatus est ductor gregis bellatorum Sunnitarum, Abdolmalek Rigi, reus - secundum iudices - actuum tromocratiae contra milites Persas perpetratorum. - 20/06/2010 12h44
 
 
    
        athletica
    Certamen mundanum pedifolii 2010: die Saturni Batavi Iapones proportione portarum violatarum 1:0 profligaverunt. Dani Camerunianos superaverunt effectu 2:1 (Camerunia ita certamen ut prima manus relictura est). Inconclusive (1:1) Ghana et Australia invicem pugnabant. - 19/06/2010 16h58
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria Popularis Sinarum annuntiavit se velle cursum yuan erga alios nummos flexibiliorem reddere. Quam rem a nonnullis annis flagitabant terrae occidentales et Iaponia, putantes Pecchinum artificialiter vilius yuan tenere exportationi mercium Sinensium iuvando.  - 19/06/2010 16h56
 
 
    
        cultus
    Aetate 87 annorum mortuus est scriptor fabularum Lusitanus Jose Saramago, cui anno 1998 praemium Nobelianum tributum erat. - 18/06/2010 17h33
 
 
    
        athletica
    Certamen mundanum pedifolii 2010: die Veneris Serbia, contra opinionem omnium, Germaniam 1:0 superavit. Pari autem Marte pugnaverunt Slovenia cum USA (2:2) necnon Anglia cum Algieria (0:0).  - 18/06/2010 16h52
 
 
    
        in orbe
    Usque duo milia homines vitam amiserunt tempore recentis caedis gentis Uzbecae a mandris Kirgisorum patratae in regione Osh - nuntiavit praesidens ad interim Kirgisiae, Roza Otunbaieva. Adhuc numerus victimarum putabatur esse 191. - 18/06/2010 13h54
 
 
    
        athletica
    Certamen mundanum pedifolii 2010: die Iovis lusores Argentiniani superaverunt Austrocoreanos 4:1. Graeci autem super manum Nigeriae 2:1 triumphaverunt. Et Mexicani Gallos 2:0 profligaverunt.
 Certamen mundanum pedifolii 2010: die Mercurii certaminis hospes Africa Meridionalis perdidit agonem contra Uruguaianos proportione portarum 0:3. Helveti Hispanos 1:0 superaverunt.
 Certamen mundanum perifolii 2010: die Martis lusores Slovaci hiera (1:1) certamen contra Neozelandenses finiverunt. Pari Marte quoque (0:0) pugnabant Lusitani cum turma Litoris Eburnei. Brasilienses autem effectu 2:1 Coreanos Boreales superaverunt. - 15/06/2010 16h56
 
 
    
        athletica
    Certamen mundanum pedifolii: die Lunae Iapones super Camerunianos triumphaverunt effectu 1:0, dum Batavi victores (2:0) discesserunt pugnae cum Danis. Itali cum Paraguaianis aequo Marte (1:1) luctati sunt. - 14/06/2010 22h27
 
 
    
        athletica
    Pedilusores Germani superaverunt in stadio Durbanensi sphaeristas Australianos proportione portarum 4:0. - 14/06/2010 13h38
 
 
    
        politica
    Belgae comitiis intersunt, unde seiunctio Vallonum et Flamingi approximare potest. - 13/06/2010 13h26
 
 
    
        athletica
    Anglia et USA pariter certamen singulare compleverunt: semel uterque pilam in rete proiecit.
 In grege B Austrocorea et Argentina contra Graeciam et Nigeriam praevaluerunt. - 12/06/2010 23h13
 
 
    
        politica
    Regimen Kirgisiae ad Russos appellavit, ut milites mitterent, qui ordinem in convalli Ferganica (ubi gens Uzbeca cum Kirgisis incolis acriter pugnant) restituerent. Minister rerum exterarum Russiae respondit Moscoviam talia consilia non considerare. - 12/06/2010 14h47
 
 
    
        athletica
    Mediocris Gallia Paraguaiam non superat: ambo retia intacta manent. - 12/06/2010 14h34
 
 
    
        athletica
    Africa australis et Mexicum pari exitu primam singularem pugnam certaminis pedifollici mundani perfecerunt.
 Maeste incipit certamen pedifollicum mundanum, quod de improviso interierit adolescentula nepos Nelsonis Mandela, herois nigricolorum Austroafricorum, olim reipublicae praesidentis. - 11/06/2010 20h25
 
 
    
        in orbe
    Saltem 37 homines mortui ac 523 vulnerati sunt in pugnis inter Uzbecos et Kirgisos in urbe Osh convallis Ferganicae. Hic vivens gens Uzbeca favet modo deposito praesidenti Kirgisiae, Kurmanbek Bakiyev.  - 11/06/2010 10h09
 
 
    
        politica
    In Batavorum comitiis profligata est factio Christiana democratica adhuc regens, praevaluerunt tam liberales quam socialistae; sextus quisque suffragium Libertatis parti tribuit. - 10/06/2010 19h31
 
 
    
        in orbe
    ONUs consilium securitatis novas poenas deliberavit Persarum regimini propter eius consilia de experimentis nuclearibus. - 09/06/2010 20h43
 
 
    
        in orbe
    USAe praesidens, cum Palaestino duce  Mahmoud Abbas colloquens, "intolerabiliter" dixit res se habere tam in Gazae zona quam in omni oriente medio. - 09/06/2010 20h39
 
 
    
        in orbe
    Octo homines bienni captivitati condemnati sunt immanis caedis Bhopaliae, in urbe Indica, accusati: ante XXVI annos officina chemica displosa millia hominum perierunt, complures gravibus iniuriis affecti sunt. - 07/06/2010 21h23
 
 
    
        in orbe
    Britannici Petrolei consilium puteum subaquaneum obturandi dimidiam partem petrolei effusi continebit: hoc dicunt nuntii societatis. - 06/06/2010 13h59
 
 
    
        politica
    Alteram navim zonam Gazeticam petentem, Hibernicam "Rachel Corrie", apprehenserunt in pleno mari milites Israeliani ac coegerunt ad portum Israelianum Ashdod appellere. Nulli homines aut mortui aut sauciati hoc ictu reportantur.   - 05/06/2010 13h05
 
 
    
        politica
    Ad Barcinonem coepit conventus annualis gregis Bilderberg, ubi congregantur "120 potentiores homines huius mundi", ut gubernatores argentariarum statalium, politici et negotiatores.
 Naoto Kan Democraticae Factionis Iaponiae (DPJ) nominatus est novus minister primarius huius terrae. - 04/06/2010 13h07
 
 
    
        oeconomia
    Res fiscales Hungariae non melius se habent quam Graeciae, sed speramus Europam nobis auxilia allaturam - dixit consiliarius oeconomicus ministri primarii Hungarici, Victoris Orban, Michaelis Varga.   - 04/06/2010 11h07
 
 
    
        politica
    Amplissima factio Aegyptiaca Mahometo El Baradei favet, qui se commutationi rei publicae operam dare velle nuntiavit. - 03/06/2010 22h53
 
 
    
        scientiae
    In Russia sex homines exerceri coeperunt, ut itineri usque ad planetam Martem parati sint: sesquiannum reclusi manebunt, solo cursu electronico cum terrestribus communicantes. - 03/06/2010 22h48
 
 
    
        politica
    Parlamentum Ucrainae approbavit decretum praesidentis Victoris Ianukovyts hanc civitatem plus nolle terram sociam foederis NATO fieri.   - 03/06/2010 18h30
 
 
    
        in orbe
    Orae Floridae occidentalis petroleo ex puteo subaquaneo diffuso attingi coeperunt. - 02/06/2010 18h54
 
 
    
        politica
    Munere abdicatus est minister primarius Iaponiae, Yukio Hatoyama, ad hunc actum pressus a moderatoribus Factionis Democraticae Iaponiae (DJP), qui timent Hatoyama porro munere fungente se electiones mense Iunio perdituros.  - 02/06/2010 11h21
 
 
    
        in orbe
    Confirmatum est phylarchum Said al Masri (seu Mustafam Abu al Jazid), qui erat tertius maximi momenti dux gregis Al Qaeda, die 21 Maii occisum esse ictu aerio US-Americanorum in Pachistania. - 02/06/2010 10h28
 
 
    
        in orbe
    Tam Nato quam ONU postulant sescentos pacis fautoribus ab Iasraeliani captis libertatem reddi. - 01/06/2010 22h55
 
 
    
        in orbe
    Regimen Israëlianum vehementer ab omnibus reprehenditur, postquam naves bellicae navigia auxilia Palaestinis ferentia aggressae sunt novem adiutores interficientes, plures vulnerantes. - 31/05/2010 21h58
 
 
    
        politica
    Praesidens Theodiscus Horst Koehler magistratu se abdicabit, intempestivae sententiae accusatus de Germanorum expeditione in Afganistaniam. - 31/05/2010 21h51
 
 
    
        homines
    Dennis Hopper, praeclarus histrio Americanus, tumore obiit LXXIV annos natus; celeberrima eius pellicula filmica est "Levis eques". - 31/05/2010 20h58
 
 
    
        in orbe
    Naves, commeatus et medicamenta Palaestinis in Gazae regione clausis afferentes, exercitus Israëlianus aggressus est: decem saltem interierunt, triginta sauciati sunt.  - 31/05/2010 07h11
 
 
    
        in orbe
    Baraci Obama nuntius dixit petrolei effusionem in Mexicano sinu ingentissimam calamitatem esse, quae patriam affecerit, a Civitatibus Americae Unitis conditis. - 30/05/2010 23h35
 
 
    
        socialia
    Duobus viris invicem amantibus in custodia ob eam causam detentis libertas reddita est a Malauis praesidente, quod ONUs secretarius generalis civitatem illam visitavit. - 30/05/2010 23h32
 
 
    
        in orbe
    Propter duorum Guatemalae et Aequatoriae ignivomorum montium eruptiones incolum multa milia ex domibus suis effugiunt. - 29/05/2010 17h51
 
 
    
        politica
    Ex rerum oeconomicarum ministro Britannico Davide Laws vehementer postulatur ut officio se abdicet, postquam repetundarum accusatus est: qui XL milia sterlinorum furtim ex aerario ablata amanti suo donavit. - 29/05/2010 17h47
 
 
    
        politica
    Maximus consensus Bohemorum socialistis democraticis tributus est comitiis nuper habitis; sed multitudo factionum vetat, ne de regimine creando facile praevideri possit. - 29/05/2010 17h35
 
 
    
        politica
    Ad legem Hungaricam de duplici civitate respondens parlamentum Slovaciae lege sua mutata prohibuit, quin cives huius terrae alienam civitatem petant. - 27/05/2010 11h42
 
 
    
        in orbe
    Propter nimiam propagationem ranarum clausa est autoraedarum via ad Salonicas Graecorum.  - 27/05/2010 11h37
 
 
    
        in orbe
    Coreae borealis rectores omnia vincula cum Coreanis meridionalibus rescissuri sunt, postquam demersa est navis Austrocoreana. - 25/05/2010 22h04
 
 
    
        politica
    Minister primarius Britannorum David Cameron reginae Elisabethae orationem accepit ut "efficax consilium ad efficax regimen constituendum". - 25/05/2010 21h28
 
 
    
        in orbe
    Milites Jamaicae refugium pharmacorum illicitorum mercatoris, cui nomen est Christophoro Coke, vehementer Kingstoniae aggrediuntur. - 24/05/2010 23h45
 
 
    
        oeconomia
    Magno operistitio aeronautarum a volatu impediuntur multa milia viatorum, qui Aeroviis Britannicis avolare constituerant.  - 24/05/2010 23h42
 
 
    
        athletica
    Johannisburgi inauguratum est stadium nuper restitutum, ubi mense ineunte primum proelium certaminis pedifollici mundani habebitur. - 23/05/2010 23h01
 
 
    
        in orbe
    Vilhelmus Farinas, oppositor Cubanus reclamationis causa ieiunans, dixit Cubae auctoritates benevolentiores erga aliquot captivos politicos se praebuisse. - 23/05/2010 22h48
 
 
    
        cinemata
    Canuae Palma aurea tributa est auctoris Thaii Apichatpong Weerasethakul pelliculae filmicae, cuius nomen est "Avunculus Boonmee, qui suas praeteritas vitas evocat". - 23/05/2010 20h18
 
 
    
        in orbe
    Apud Mangaloram, urbem Indiae meridionalis, decidi aerinavis dum terram attingit: CLXVI homines perierunt, septem tantum supersunt. - 22/05/2010 15h52
 
 
    
        in orbe
    Tredecim saltem homines interfecti sunt, quia Aethiopico milites Somaliae finibus superatis dimicationes ortae sunt. - 22/05/2010 15h47
 
 
    
        oeconomia
    Senatus Germanorum adprobavit legem, qua DCCL milia milionum conferentur ad debiliores civitates euronibus utentes adiuvandas: quintam pecuniae partem Germani daturi sunt. - 22/05/2010 15h40
 
 
    
        in orbe
    Ex puteo subaquaneo in sinu Mexicano, unde petroleum iam diu profluit, minor vis liquaminis venefici a Britannico Petroleo (BP) exsucta est, quam prius aestimatum esset. - 21/05/2010 23h16
 
 
    
        in orbe
    Baionae, in urbe Gallicae, comprehensus est Mikel Kabikoitz Karrera Sarobe, quem investigatores maximum ducem exercitus Vasconum clandestini (ETA) putant. - 20/05/2010 22h58
 
 
    
        cultus
    Quinque picturas a Picasso, Matisse et aliis pictoribus pictas, pretio coniuncto circiter 500 milionum euronum, furati sunt fures e Musaeo Artis Modernae Lutetiae Parisiorum. - 20/05/2010 13h07
 
 
    
        politica
    Ignitegii hora observatoria introducta est a regimine Thaiorum Bankokiae, cum rebelione "camisiarum rubrarum" officialiter deposita pugnae reclamantium cum biocolytis nondum cessarent.  - 20/05/2010 00h12
 
 
    
        religio
    Etiam apud Hispanos aperiuntur violentiae et stupra in pueros puellasque apud instituta catholica perpetrata: Cordobae accusantur fratres Franciscani. - 18/05/2010 23h25
 
 
    
        in orbe
    Pulcherrima dominula USA anni 2010 pronuntiata est 24 annorum mulier fidei musulmanae, Rima Fakih.
 Consilium securitatis Ordinis Nationum Unitarum graves poenas Persis molitur, qui se ad uranium ditandum parant. - 18/05/2010 23h01
 
 
    
        politica
    Mortuus est in nosocomio Bankokiensi olim exercitus generalis at nuper ductor contra regimen reclamantium, Khattiya Sawasdipol, qui praeterito die Iovis sauciatus erat in pugna cum biocolytis.  - 17/05/2010 10h49
 
 
    
        politica
    Postquam consilium comitiale iterum omnes scidas computavit, confirmatum est Iyadem  Allawi maiorem partem sellarum senatoriarum obtinuisse. - 16/05/2010 22h51
 
 
    
        in orbe
    Libertas studiosae Gallicae Clotildi Reiss restituta est, quae diu captiva apud Persas manserat illicitae explorationis accusata. - 16/05/2010 22h47
 
 
    
        politica
    14 contra regimen Thaiorum demonstrantes mortui  sunt praeterita nocte in pugnis cum biocolytis Bangkokiae. Demonstrantes motus "Camisiarum rubrarum" volunt hanc terram denuo rectum iri a vivente in exilio pristino ministro primario Shinawatra. 141 homines in iisdem pugnis sauciati nuntiantur.
 Fautores depositi praesidentis Kyrgystaniae, Kurmanbek Bakiev, qui apud Ruthenos Albos (Belarusos) asylum petit, occupaverunt aedes magistratus urbium Osz, Dzalalabad et Batken in regione Fergana. - 15/05/2010 14h13
 
 
    
        oeconomia
    Die Veneris pretia titulorum per fora totius mundi deciderunt propter timorem res in Graecia, Hispania ac Lusitania pessum ituras. Maxime autem post memoriam gentium carum factum denuo est aurum, cuius uncia stat fere 1.250 USD. - 15/05/2010 14h05
 
 
    
        politica
    Parlamentum Kazachiae decrevit praesidentem Nursultan Nazarbaev regnaturum hanc terram usque mortem.  - 14/05/2010 13h46
 
 
    
        oeconomia
    Commissio Europaea proposuit ut a Kalendis Ianuariis anni 2010 Estonia nova terra socia zonae euronis fieret.  - 13/05/2010 00h54
 
 
    
        politica
    Munere se abdicavit minister primarius Britanniae, Gordon Brown. Novum regimen creare conabitur dux partis conservativae, David Cameron. - 11/05/2010 21h52
 
 
    
        oeconomia
    Mense Aprili Sinenses emerunt 1,11 miliones novarum autoraedarum, tertia parte plus quam Aprili 2009 anni. US-Americani autem praeterito mense emerunt 980 milia novorum curruum, quinta parte plus quam ante annum. - 11/05/2010 12h52
 
 
    
        in orbe
    Centum victimae in Iraquia hodie numerantur, CCCL sauciati: ubi hic cruentissimus dies est huius anni.
 In  Serbia fossa forsitan inventa est, ubi CCL Cosovianorum cadavera a belli tempore iacent: putant indagatores domus fundamenta supra horrendum locum de industria exstructa esse. - 10/05/2010 22h54
 
 
    
        in orbe
    Duo milites Aegyptiaci, ad pacem restituendam in Darfuriam ab Unione Africa missi, ab ignotis sicariis interfecti sunt. - 09/05/2010 23h12
 
 
    
        politica
    Factiones quae nunc Germaniam regunt consensum in Rhenania septemtrionali - Vestfalia adeo amiserunt, ut in Foederis Consilio praestantia anno praeterito obtenta in periculo sit. - 09/05/2010 23h08
 
 
    
        in orbe
    Regimen Indonesiae nuntiat tsunamim litora verberare posse, postquam ingens terraemotus regionem prope Aceh vehementer quassit, iam eadem calamitate anno MMIV afflictam. - 09/05/2010 10h14
 
 
    
        in orbe
    Mons ignivomus Islandicus, qui mense praeterito diu aerinaves volatu intercluserat, fumos Hiberiam Galliam et Italiam versus proicere coepit. - 08/05/2010 22h48
 
 
    
        in orbe
    LXVI fossores in Siberiae carbonis fodina post displosionem reclusi sunt, VII obiisse narrantur. - 08/05/2010 22h39
 
 
    
        oeconomia
    Omnes civitates, quae eurone utuntur, rationem debilioribus nationibus consociatis adiuvandis invenient, ne nummus communis infirmetur. - 08/05/2010 09h40
 
 
    
        in orbe
    Magnum infundibulum sub sinus Mexicani aequore positum est, ut petroleum ex puteo subaquaneo effusum contineat. - 07/05/2010 23h32
 
 
    
        politica
    Factio Conservativa victrix discessit electionis parlamenti Britannorum. Non cepit tamen dimidiam partem sellarum, incertum ergo manet, quis sit abhinc Britanniam recturus.  - 07/05/2010 16h02
 
 
    
        politica
    Mercurii die cives Regni Coniuincti comitiis intersunt: putant observatores factionem laboristam potestatem amissuram esse. - 05/05/2010 23h49
 
 
    
        in orbe
    Propter novam eruptionem montis ignivomi Islandici Eyjafjallajkull volatus aeronavium prohibitur super Hibernia (Irlandia) atque occidentali parte Caledoniae (Scotiae).  - 05/05/2010 13h45
 
 
    
        oeconomia
    Fora bursaria mundana die Martis ceciderunt propter timorem oeconomiam Graecam pessum iri, licet praebenda sint huic terrae auxilia internationalia usque ad 110 miliarda euronum. Index Neoeboracensis Dow Jones amisit 2%, dum 6,7% cedidit index fori Atheniensis. Euro vilissimum est erga dolarium a mense Aprili 2009 anni. - 05/05/2010 00h55
 
 
    
        socialia
    Custodes publici Novariae, in urbe Italiae septemtrionalis, mulierem Islamicam D euronibus multaverunt, quod facie omnino velata domo exiisset. - 04/05/2010 23h09
 
 
    
        oeconomia
    Valde deminutum est pretium partis Britannici Petrolei, cum exspectetur ingens impensa ad oras sinus Mexicani purgandas. - 04/05/2010 23h03
 
 
    
        in orbe
    Georgius Videla, olim dictator Argentinorum ad custodiam perpetuam damnatus, IL abreptionibus et homicidiis novis accusatur. - 04/05/2010 07h30
 
 
    
        in orbe
    Vir Pacistanus Mohammad Ajmal Amir Qasab reus proclamatus est caedis immanis anno MMVIII Mumbaiae perpetratae: qui solus tromocratarum omnium superfuit. - 03/05/2010 23h01
 
 
    
        politica
    Factio conservativa maiorem partem consensuum in proximis comitiis in Britannia habendis dicitur obtentura esse. - 03/05/2010 22h54
 
 
    
        politica
    Multa millia oppositorum Therandae, in Albaniae capite, scidulas iterum computari postulaverunt, quibus praesidens conservativus anno praeterito electus est. - 02/05/2010 23h04
 
 
    
        in orbe
    Postquam autoraeda displosiva materia referta apud Temporum Forum Novi Eboraci comperta est, indagatores putant tromocratas immanem caedem molitos esse. - 02/05/2010 22h54
 
 
    
        socialia
    In toto orbe Kalendis Maiis celebratus est dies festus operariorum. - 01/05/2010 22h17
 
 
    
        in orbe
    Athenis reclamantes cum custodibus publicis dimicaverunt, qui gasa lacrimigena disperserunt. - 01/05/2010 22h13
 
 
    
        in orbe
    Triginta saltem homines Mogadisu perierunt propter pyrobolum in meschita diruptum. - 01/05/2010 22h11
 
 
    
        oeconomia
    Quintus quisque Hispanus, primum post tredecim annos, opera cotidiana caret. - 30/04/2010 23h46
 
 
    
        in orbe
    Sciamhaë inaugurata est exhibitio mundana: catervae cantorum et musicorum interfuerunt, ignes artificiosi variis coloribus caelum illustraverunt. - 30/04/2010 20h16
 
 
    
        in orbe
    Fluctus petroleo polluti ex puteo subaquaneo copiose profluenti oras Ludovicianae attigisse referuntur. - 30/04/2010 07h46
 
 
    
        politica
    Postremum in reti televisifico Britannico disputaverunt tres candidati, qui de sella ministri primarii Regni Coniuncti contendent. - 30/04/2010 07h42
 
 
    
        oeconomia
    Increscit timor, ne Graecorum difficultates omnes civitates, quae eurone utuntur, damnis afficiat. - 28/04/2010 20h15
 
 
    
        in orbe
    Dux tribuarius Afganus Talibanis hostilis Abdul Rahman Kandehare ab ignoto sicario occisus est. - 28/04/2010 20h13
 
 
    
        oeconomia
    Graecorum aes alienum nationem illam apud fora mercatoria mundana parum fide dignam facit: hoc consituit societas aestimationibus addicta Standard and Poor's. - 27/04/2010 23h46
 
 
    
        in orbe
    Post diuturnam captivitatem in USA, Emmanuel Noriega, olim Panamae praesidens, in Galliam transportatus est ut ante iudices iterum deferatur. - 27/04/2010 23h43
 
 
    
        in orbe
    Navem submarinam Austrocoreanam mense Martio exeunte demersam esse, 46 tunc nautis mortuis, torpedine Boreocoreanorum - nuntiavit agentura diurnaria Yonhap, nitens opinionibus ducum exercitus Coreae Australis.  - 26/04/2010 16h41
 
 
    
        politica
    Factio dextrae partis Fidesz victrix discessit electionum parlamenti Hungarorum, duas tertias partes suffragiorum captans. Rebus ita stantibus Fidesz omnes leges Hungaricas ad suum libitum mutare potest. Cladem electoralem acceperunt adhuc regentes socialistae. - 26/04/2010 12h05
 
 
    
        insolita
    In Mexico praeclarum tauromachum Hibericum in circo coram spectatoribus taurus cornu vulneravit. - 25/04/2010 19h16
 
 
    
        in orbe
    In Mississipia vehementi turbine domus et vici vastati sunt: adiutores decem cadavera collegerunt, alias victimas requirunt. - 25/04/2010 19h09
 
 
    
        oeconomia
    Graecia aes alienum ex Europaeis argentariis poscit, ut difficultatibus increscentibus subeat. - 23/04/2010 19h50
 
 
    
        in orbe
    Aeronaves in tota Europa iterum volare coeperunt, post impedimenta monti ignivomo eruptioni tribuenda. - 23/04/2010 19h47
 
 
    
        in orbe
    Ministri rebus exteris addicti civitatum Foederi Atlantico sociarum putant etiam Bosniam Hersegovinam Foederi sociari posse. - 22/04/2010 23h26
 
 
    
        in orbe
    In sinu Mexicano incensa est contignatio petroleo sugendo addicta, deinde demersa: requiruntur undecim operarii. - 22/04/2010 23h22
 
 
    
        oeconomia
    Maius aes alienum Graeciae oeconomia peritis videtur, si cum pristinis computationibus comparetur. - 22/04/2010 23h16
 
 
    
        in orbe
    In Africa australi tramen ferriviarium periegetis dicatum de via devertit: XXV saltem viatores perierunt. - 21/04/2010 21h03
 
 
    
        in orbe
    Cum volatus in tota Europa paulatim rursus incipiant, permanent perturbationes et diuturnae exspectationes in aeriportubus. - 21/04/2010 07h32
 
 
    
        socialia
    Magister Islamicus in Perside dixit mulieres corpus suum ostendentes causas terrae motuum esse. - 20/04/2010 22h23
 
 
    
        politica
    Post ministri primarii reclamationes, iterum scidae quibus electores Iraquici ad praesidentem creandum usae sunt computantur.  - 19/04/2010 21h38
 
 
    
        oeconomia
    Argentaria Goldman Sachs ab auctoritatibus oeconomicis Americanis investigatur, quae eam fraudium immanium ream suspicantur. - 19/04/2010 21h32
 
 
    
        in orbe
    Tribus adiutoribus Italicis, quos auctoritates Afganae coniurationis accusatos comprehenderant, absolutis libertas restituta est.  - 18/04/2010 18h24
 
 
    
        politica
    Cypri comitia habentur, ut novus praesidens Turciarum insulae incolarum eligatur: alter candidatus Europae accessui, alter Cypri stabili partitioni favet. - 18/04/2010 10h27
 
 
    
        homines
    Unum et nonaginta annos natus obiit Cubanus Alexander Robaina, maximus sigarorum fabricator. - 18/04/2010 10h22
 
 
    
        oeconomia
    Praesidens Aequatoriae Raphaël Correa societatibus exteris minitatur, se permissa petrolei extrahendi revocaturum esse nisi res publica aequa mercede rependatur. - 18/04/2010 10h17
 
 
    
        in orbe
    Cineres ex Islandiae monte ignivomo proiectae adeo caelo caliginem offundunt, ut in tota Europa septemtrionalis compluribus aeronavibus volatus interdictus sit. - 15/04/2010 23h50
 
 
    
        in orbe
    Baracus Obama astronautas usque ad Martem planetam post quinque lustra mittere molitur. - 15/04/2010 23h42
 
 
    
        politica
    Kurmanbek Bakiev, depositus modo praesidens Kirgisiae, abiecit propositum sibi asylum in Alba Ruthenia (Belorusia). - 15/04/2010 14h57
 
 
    
        socialia
    Mulier aegrorum curatrix, accusata quod septem aegrotantes in nosocomio interfecerit, in Batavia absoluta est. - 15/04/2010 01h22
 
 
    
        in orbe
    Sescenti saltem interiisse, milia sauciati esse in Sinis ob terrae motum putantur. - 15/04/2010 00h45
 
 
    
        in orbe
    Vehemens terrae motus regionem Sinensem Qinghai quassit, denos homines interficiens. - 14/04/2010 07h36
 
 
    
        in orbe
    Radovanus Karadzic, qui copias Bosniae Serborum duxerat, in Hagae tribunali primum ante caedium immanium testes afferetur. - 14/04/2010 00h10
 
 
    
        in orbe
    Labes in Alta Valle Atesina tramen ferriviarium invasit, currus infra deiciens: octo saltem homines perierunt. - 12/04/2010 22h18
 
 
    
        oeconomia
    Euronis pretium, si cum dollarii et sterlini compares, rapide increvit post XXX milium milionum euronum fenus Graeciae datum.  - 12/04/2010 21h49
 
 
    
        politica
    In Hungaria factio conservativa Fidesz refertur magna cum clade partem socialisticam hucusque regentem superasse et partem maiorem consensuum civium et sellarum senatoriarum obtinuisse.  - 11/04/2010 22h51
 
 
    
        religio
    Augustae Taurinorum incipit creberrima sanctae Sindonis ostensio. - 10/04/2010 22h40
 
 
    
        religio
    Identidem accusatur pontifex Benedictus XVI, quod ut praefectus Sacrae congregationis pro doctrina fidei scelera sexualia presbyterorum in pueros occuluerit. - 10/04/2010 22h35
 
 
    
        in orbe
    Exercitus Thaius contra "tunicarum rubrarum" multitudinem apud pontem Phan Fah sclopetavit multos vulnerans, forsitan quendam occidens. - 10/04/2010 16h16
 
 
    
        in orbe
    Decidit aeronavis, qua praesidens Polonorum Lech Kaczynski cum patriae suae legatis Smolensk transvolavat, ut celebrationibus caedis apud Katyn perpetratam interesset. - 10/04/2010 10h23
 
 
    
        politica
    Kirgisiorum praesidens non vult magistratu se abdicare, quamquam post cruentam rebellionem aufugere impulsus sit. - 08/04/2010 22h40
 
 
    
        in orbe
    Civitatum Americae Unitarum praesidens cum Russorum concorditer pactionem de armis nuclearibus subscripsint, qua copia mortiferarum machinarum ab utroque deminuetur. - 08/04/2010 21h16
 
 
    
        in orbe
    In suburbiis Fluminis Januarii immanes labes plurimos miserarum casarum incolas interfecerunt. - 08/04/2010 11h46
 
 
    
        politica
    Post cruentas dimicationes aufugit Kirgiziorum praesidens Kurmankbek Bakiyev; oppositores regimen novum ad tempus constituerunt, donec comitia habeantur. - 08/04/2010 11h44
 
 
    
        in orbe
    Adeo increverunt reclamationes in Kirgizia, ut turba impetum fecerit in regiminis et televisionis aedes et plurimi reclamantes a militibus armis igneis percussi sauciati aut occisi sint. - 07/04/2010 17h06
 
 
    
        politica
    Die VI mensis proximi cives Regni Coniuncti comitiis intererunt, ut novum ministrum primarium deligant. Gordon Brown quartum continuum mandatum laboristis comparare conabitur. - 06/04/2010 20h34
 
 
    
        in orbe
    Rebelles Maoistae agmen per regionem Chattisgarh aggressi LXXV milites Indicos interfecerunt,  - 06/04/2010 20h29
 
 
    
        in orbe
    Armati in duabus Pacistanis urbibus pyrobolis diruptis multos interfecerunt, Peshaware apud USAe legationem. - 05/04/2010 23h01
 
 
    
        in orbe
    Septuaginta fossores ex carbonifodina inundata in provincia Sinensi Shanxi servati sunt; sed saltem octoginta periisse putantur. - 05/04/2010 08h57
 
 
    
        in orbe
    Navis oneraria Sinensis apud vallum corallinum in vadum illisa gravibus damnis affecta est: unde naphtha defluere coepit. - 04/04/2010 23h11
 
 
    
        in orbe
    Eugenius Terreblanche, Austroafricus qui vehementer partitionem phyleticam sustinuit, baculi ictibus ab operariis mercede ab ipso orbatis occisus est. Verentur auctoritates, ne tumultus inde oriantur. - 04/04/2010 10h56
 
 
    
        in orbe
    Tres magnae diruptiones Bagdati factae sunt, quarum una apud exterarum legationum sedes. - 04/04/2010 10h51
 
 
    
        religio
    Eodem die tam Judaei quam Christiani orthodoxi et catholici Pasha celebrant. - 04/04/2010 10h47
 
 
    
        in orbe
    Navis piscatoria haud longe a Coreae meridionalis litore demersa est, cum demersam navim bellicam requireret. - 03/04/2010 12h29
 
 
    
        in orbe
    Bankokiae non desinunt reclamationes oppositorum, postquam colloquia cum praesidente nihil obtinuerunt. - 03/04/2010 12h27
 
 
    
        religio
    Pontificis Romani nuntius, dum Christi passio commemoratur, impetum contra ecclesiam catholicam cum Judaeorum persecutione comparavit. - 03/04/2010 00h00
 
 
    
        in orbe
    In provincia Sinensi Shanxi adiutores CLIII fossores ex carbonis fodina extrahere conantur, qui post alluviem captivi sub solo manent. - 02/04/2010 23h55
 
 
    
        cultus
    Post labes immanes quae ante duos menses gravia damna attulerunt, licet periegetis Macius Picius ruinas visitare. - 02/04/2010 00h06
 
 
    
        politica
    In Sudania factiones quae regimini opponuntur promittunt se fautores suos hortaturas esse, ne comitiis instantibus intersint: quae aiunt fraude et vi affici. - 02/04/2010 00h02
 
 
    
        oeconomia
    Decimus quisque Europaeus operae idoneus otio cogitur: talis ratio primum ab euronis diffusione attingitur. - 01/04/2010 00h10
 
 
    
        in orbe
    Unio Europaea, Civitates Americae Unitarum et Ordo Nationum Unitarum Novi Eboraci se promiserunt coniunctim quattuor milia milionum dollariorum collecturos esse, ut Haitia terrae motu diruta restituatur. - 31/03/2010 23h57
 
 
    
        in orbe
    Serbi senatores acriter disputant, utrum documentum quo caedes Srebrenicae damnatur adprobandum sit necne.
 Militi Colombiano per duodecim annos in patriae suae silvis captivo libertas a rebellibus communisticis restituta est. - 30/03/2010 22h51
 
 
    
        in orbe
    Praesidens Russorum Demetrios Medvedev promittit bellum contra Caucasios, quos cruentae caedis hodiernae Moscuae perpetratae accusat, minime remittendum esse.
 Septemdecim Indici capitis damnati sunt in Regnis Arabicis Unitis, qui saeve virum Pacistanum interfecissent. - 29/03/2010 23h00
 
 
    
        in orbe
    Duo pyrobola in Moscuae tramine subterraneo magnam caedem perfecerunt. - 29/03/2010 07h27
 
 
    
        in orbe
    Pyrobolo inopinate apud aedificium publicum dirupto, Athenis vir occisus est, mulier sauciata.  - 28/03/2010 23h00
 
 
    
        oeconomia
    Fabricator autoraedarius Americanus Ford officinam Volvo, olim Sueticam, societati Sinensi Geely venum dedit. - 28/03/2010 22h56
 
 
    
        in orbe
    Thaiorum minister primarius Abhisit Vejjajiva demum assentitur colloquio cum reclamantibus iam diu postulato, qui nova comitia petunt. - 28/03/2010 09h05
 
 
    
        in orbe
    USAe et Russiae praesidentes moliuntur magnam partem armorum nuclearium internecivorum deletum iri. - 26/03/2010 23h32
 
 
    
        politica
    Iyad Allawi, olim minister primarius, hodiernum praesidentem Nuri al-Maliki suffragiis Iraquicis superavit. - 26/03/2010 19h07
 
 
    
        oeconomia
    Unio Europaea Graecis auxilium feret, ut ex discrimine oeconomico feliciter liberetur. - 26/03/2010 07h31
 
 
    
        religio
    Pontifex Romanus Benedictus XVI accusatur, quod antequam electus esset presbyterum Americanum plurimorum surdorum puerorum violatorem tribunali non detulerit. - 26/03/2010 00h04
 
 
    
        in orbe
    Longe distat Beniamini Netanyahu opinio a praesidente Baraco Obama post colloquia Vasingtoniae habita. - 25/03/2010 00h21
 
 
    
        oeconomia
    Lusitaniae fides ab agentura oeconomica Fitch deminuta est propter ingens aes alienum. - 25/03/2010 00h19
 
 
    
        in orbe
    Regimen Gallorum dixit consilia sua pristina ad carbonii dioxydati emissiones minuendas abolenda esse. - 23/03/2010 23h46
 
 
    
        oeconomia
    Tertius quique volatus societatis Britannicae British Airways propter triduanum nautarum operistitium deleti sunt. - 22/03/2010 23h22
 
 
    
        politica
    Democratae Americani celebrant renovationem systematis valetudinarii nuper adprobatam, qua multis civibus huc usque orbatis facultas curas recipiendi praebetur. - 22/03/2010 21h53
 
 
    
        in orbe
    In Africa australi commemoratus est quinquagesimus dies anniversarius caedis Sharpevillae factae, gravissimum facinus regiminis quod cives nigricolores discriminare solitum erat. - 22/03/2010 07h35
 
 
    
        in orbe
    Pechinum lutea harena ex solitudine vento vehementi advecta opertum est; auctoritates incolis suadent, ut omnes domi maneant. - 22/03/2010 07h27
 
 
    
        politica
    Comitiis regionalibus in Francogallia habitis praevalet foedus laevarum partium, profligantur conservatores. - 21/03/2010 22h21
 
 
    
        religio
    Pontifex Romanus Benedictus XVI litteris publicis veniam petit ex victimis violentiae sexualis a presbyteris in Hibernia perpetratae; agnovit episcopos graviter erravisse. - 20/03/2010 20h25
 
 
    
        politica
    Civitatum Americae Unitarum praesidens Baracus Obama  ad Capitolium collem se confert, renovationem systematis valetudinarii a se propositam sustinens. - 20/03/2010 18h05
 
 
    
        socialia
    Etiam in Monaci Bavariae dioecesi, ubi Josephus Ratzinger episcopi munus sustinuit, narratur complures violentias sexuales in pueros et puellas in ecclesia factas esse referuntur. - 19/03/2010 22h38
 
 
    
        oeconomia
    Anglici sterlini pretium usque ad sesquidollarium et ad CX euronis centesimas deminutum est; nam putant observatores res oeconomicas Britannicas in peius commutatum iri. - 19/03/2010 22h29
 
 
    
        socialia
    Haiti adiutores parentibus XXXII pueros reddiderunt, quos nonnulli Americani in USAm post terrae motum transvehere temptaverunt adoptionis causa. - 18/03/2010 23h37
 
 
    
        politica
    Postquam Mahometus Gaddafi, Libycorum dictator, se dixit Nigeriae partitioni favere, regimen Nigerianus  legatum suum Tripoli domum revocavit. - 18/03/2010 23h33
 
 
    
        oeconomia
    Officina autoraedaria Japonica Nissan raedas electricas, cui nomen Folium (Leaf) tributum est, in Britannia fabricatura est. - 18/03/2010 23h30
 
 
    
        in orbe
    Oppositor Vietnamensis Nguyen Van Ly, qui iam diu opinionum suarum causa captivus corde graviter laborat, ante terminum captivitatis praefixum dimissus est. - 16/03/2010 00h02
 
 
    
        politica
    Secundus quisque Francogallus comitiis regionalibus non interfuit: factio socialistica partem conservativam hodie regentem superavit. - 15/03/2010 07h28
 
 
    
        politica
    Nouri Maliki putatur in Iraquia comitiis nuper habitis contra adversarium Iyad Allawi praevaluisse.  - 14/03/2010 18h29
 
 
    
        politica
    Catervae reclamantium Bankokiae rubris tunicis induti nova suffragia postulant. - 14/03/2010 18h20
 
 
    
        in orbe
    Fortiter tremuit Japonia media, etiam Tokyo nationis caput: nulla tamen dirutio, nulla victima nuntiatur. - 14/03/2010 13h53
 
 
    
        scientiae
    Dohae, in capite Catariae, conventus habetur de animalium periclitantium mercatura, ubi de prohibenda venditione eboris et Thunni thynni disputabitur. - 13/03/2010 18h21
 
 
    
        in orbe
    In Alasca lupi putantur magistrum quamdam per silvas currentem laniasse. - 13/03/2010 14h00
 
 
    
        in orbe
    In Pacistania occidentali homicida sui interfector decem saltem homines interfecit. - 13/03/2010 11h36
 
 
    
        in orbe
    In Alasca lupi putantur magistrum quamdam per silvas currentem laniasse. - 13/03/2010 11h34
 
 
    
        in orbe
    Dum Sebastianus Pinera, novus Chilensium praesidens, munus suscipit, terra vehementer tremuit. - 11/03/2010 21h34
 
 
    
        in orbe
    Centenae mulieres per vias Abuiae, capitis Nigeriae, propter immanem caedem quae Jose facta est reclamaverunt. - 11/03/2010 21h31
 
 
    
        in orbe
    Regimen Israëlianus in Hierosolymorum insulis orientalibus MDC domos extruere molitur: quod consilium colloquia cum praesidentis Baraci Obama vicario damno afficiet. - 09/03/2010 23h05
 
 
    
        oeconomia
    Aer Lingus, societas Hibernica aërovectoria, DCXX operarios et aëronautas dimittere vult lucri servandi gratia. - 09/03/2010 23h01
 
 
    
        in orbe
    Forsitan quingenti apud Josem, urbem Nigeriae, interfecti sunt: episcopus Abuiae ait non religionis   sed paupertatis causa tanta facinora perpetrata esse. - 09/03/2010 07h32
 
 
    
        politica
    Tertius fere quisque civis Iraquianus die Solis neglectis periculis comitiis interfuit: quem exitum observatores magni faciunt. - 08/03/2010 21h36
 
 
    
        cinemata
    Praemium Ansgarianum tributum est pelliculae a Catharina Bigelow confecta "Arca dolorum" (The hurt locker), quae de bello Iraquico agit. - 08/03/2010 21h33
 
 
    
        politica
    Celebrant Islandiae cives, postquam consilia regiminis aeris alieni sumptu publico reddendi suffragiis reiecerunt. - 07/03/2010 11h59
 
 
    
        in orbe
    XXIV homines saltem interfecti sunt in Iraquia, dum secundo comitia ad senatum eligendum habentur. - 07/03/2010 11h19
 
 
    
        in orbe
    In Uganda propter immanes labes incolae catervatim a  domibus aufugiunt: iam CCCL saltem obierunt. - 06/03/2010 23h44
 
 
    
        in orbe
    In Uganda propter immanes labes incolae catervatim e domibus aufugiunt: iam CCCL saltem obierunt. - 06/03/2010 23h43
 
 
    
        politica
    Islandiae cives suffragia ferunt, ut deliberent de aere alieno tam Britannis quam Batavis reddendo: putant observatores propositum consilium reiectum iri. - 06/03/2010 23h41
 
 
    
        in orbe
    Minister primarius Britannorum Gordon Brown coram consilio de bello Iraquico requirenti ait bellum inferendum fuisse, copias satis ornatas profectas esse. - 05/03/2010 22h58
 
 
    
        oeconomia
    Collegium Europaeum vectigal carbonicum instituere molitur, opponentibus Britannis. - 05/03/2010 18h57
 
 
    
        in orbe
    Multae naves tam periegeticae quam onerariae in medio mari Baltico spissa glacie interclusae sunt. - 05/03/2010 00h18
 
 
    
        in orbe
    Comitia in Iraquia habentur, ut senatores eligantur; non desunt pyrobola in suffragiorum sedibus. - 04/03/2010 20h26
 
 
    
        oeconomia
    In nationibus quae eurone utuntur, deliberante argentaria Europaea, fenus unius centesimae pretium servat. - 04/03/2010 19h40
 
 
    
        politica
    USAe praesidens Baracus Obama senatum inferiorem hortatur, ut a se propositam sanitatis renovationem brevi perficiat. - 03/03/2010 23h44
 
 
    
        insolita
    Navis periegetica apud oram Hispanicam, Barcinone Genuam versus navigans, vehementibus undis quassa demergi periclitata est: duo homines perierunt, quattuor vulnerati sunt. - 03/03/2010 23h41
 
 
    
        in orbe
    Radovan Karadzic, in Hagensi tribunali caedium immanium post Jugoslaviae dissolutionem perpetratarum accusatus, iudicibus respondit Seraium minime obsessam esse et mortem septem millium Muslimorum "falsos mythos" esse. - 02/03/2010 21h35
 
 
    
        scientiae
    Astronavis Indica comperit ampla aquae glaciei commixtae deposita in Lunae polo boreali esse. - 02/03/2010 21h02
 
 
    
        politica
    Novus praesidens Ucrainorum Victor Yanukovych Bruxellas se contulit, colloquens cum rectoribus Europaeis paulo post electionem ab adversariis reiectam, ut patria sua Unioni Europaeae appropinquetur.
 Josephus Mujica, olim rebellis gregis "Tupamaros", Uruguaiae praesidens factus est. - 01/03/2010 22h56
 
 
    
        cultus
    Caput lapideum pharaonis Amenhotep tertii, Tutankhamun avi, diffossum est apud Luxor, antiquam urbem Aegyptiam. - 01/03/2010 07h29
 
 
    
        in orbe
    Terra saepissime trementi, increscit usque ad septingentos numerus Chiliensium victimarum, de plurimis sors ignoratur. - 28/02/2010 23h12
 
 
    
        in orbe
    Orae Galliae occidentales vehementibus ventis percutiuntur: quinquaginta interiisse narrantur. - 28/02/2010 22h14
 
 
    
        in orbe
    Viciens centena millia Chiliensium terrae motu affecti sunt: trecenti saltem perierunt.
 Venti violenter Hiberiam, Insulas Fortunatas et Galliam flagellant: iam tres Lusitani perierunt. - 28/02/2010 09h30
 
 
    
        in orbe
    Centum et octoginta saltem homines perierunt ob ingentem terrae motum Chilianum: quo nullum vehementiorem nemo a quinquaginta annis commemorat. - 27/02/2010 15h14
 
 
    
        in orbe
    Ingenti terrae motu quassae sunt Chiliae mediae regiones inter Sanctum Jacobum et Conceptionem; tsunamis in oceano Pacifico exspectatur. - 27/02/2010 09h43
 
 
    
        in orbe
    Homicida sui interfector astynomorum stationem aggressus in Pacistania septemtrionali tres saltem milites interfecit. - 27/02/2010 09h37
 
 
    
        in orbe
    Gallorum praesidens Nicolaus Sarkozy confitetur, tam patriae suae quam potentissimarum nationum rectores graviter erravisse, dum genocidium in Ruanda perpetratur. - 25/02/2010 23h09
 
 
    
        oeconomia
    Dux argentariae foederalis Americanae indagat de argentariis, quae Graeciae auxilium tulisse videntur, ut immane aes alienum suum abderet. - 25/02/2010 23h07
 
 
    
        scientiae
    Magna vis petrolei apud Mediolanum in Lambrum flumen influit et iam Padum flumen polluit. - 24/02/2010 20h27
 
 
    
        in orbe
    Magnum operistitium in Graecia factum est; Athenis astynomi pyrobola lacrimigena in  reclamantes proiecerunt. - 24/02/2010 20h25
 
 
    
        cultus
    Hans Henning Ørberg, auctor methodi Lingua Latina per se Illustrata, nonagenarius ex vita decessit die 17 Februarii. - 24/02/2010 07h24
 
 
    
        in orbe
    Turcarum exercitus grave discrimen nuntiavit, quod quadraginta milites excelsi ordinis comprehensi sunt seditionis incusati. - 23/02/2010 21h56
 
 
    
        insolita
    Ecclesiae pastor Germanica Margarita Kaessmann confessa est se ebriam autoraedam duxisse et lampadem viridem incaute superavisse: nunc in custodia habetur. - 23/02/2010 21h50
 
 
    
        in orbe
    Baracus Obama consilia sua de renovando USAe  sanitatis systemate patefacit. - 22/02/2010 23h43
 
 
    
        oeconomia
    Post magnum operistitium aerinautae societatis Germanica Lufthansa pactiones operariorum cum dominis incipient. - 22/02/2010 23h42
 
 
    
        in orbe
    Minister primarius Batavorum Johannes Petrus Balkenende, qui heri magistratu se abdicatus erat, nuntiavit copias in Afganistaniam missas mense Augusto domum revocatum iri.
 Maximus rebellium grex, qui libertatem Darfuriae a Sudania armis destrictis postulat, cum regimine indutias fecit. - 21/02/2010 22h28
 
 
    
        in orbe
    Postquam Nigeris regimen subversum est, novi militares rectores fines libere superandos esse constituerunt. - 19/02/2010 21h23
 
 
    
        cultus
    Regimen Hispanicum honorem restituet poëtae Michaëli Hernandez, qui iniuste ab dictatore Francisco Franco in vincula coniectus est ibique mortem obiit. - 19/02/2010 21h19
 
 
    
        in orbe
    Duodequadraginta homines in Pacistania propter nivium lapsum interierunt.
 Cum constet Persas uranium ad summum ditari coepisse, verentur ONUs observatores, ut arma nuclearia confecturi sint. - 18/02/2010 23h06
 
 
    
        politica
    Tribunal summum Ucrainae exitum comitiorum praesidentialium proclamare noluit, quod dubitant iudices recte scidulas computatas esse. - 17/02/2010 23h51
 
 
    
        in orbe
    Gallorum praesident Nicolaus Sarkozy Haitim terrae motu dirutam visitat, CCLXX miliones euronum ad restituendam insulam secum ferens. - 17/02/2010 18h23
 
 
    
        homines
    Wilhelmus Clinton, olim USAe praesidens, Novi Eboraci e nosocomio exiit, ubi medici eum corde laborantem curaverunt. - 12/02/2010 23h08
 
 
    
        in orbe
    Catervatim effugiunt exsules Mogadisu, ex capite Somaliae, propter cotidianas dimicationes exercitus cum armatis islamicis. - 12/02/2010 23h05
 
 
    
        oeconomia
    Rectores Unionis Europaeae confirmant se Graeciae aere alieno oppressae auxilium laturos esse. - 11/02/2010 22h28
 
 
    
        in orbe
    Teheraniae multitudines primum et tricesimum annum a commutatione islamica; frustra oppositores reclamare conati sunt. - 11/02/2010 22h26
 
 
    
        in orbe
    Srilankae praesidens Mahinda Rajapaksa senatum nuper electum dissolvit, post adversarii sui comprehensionem. - 09/02/2010 21h32
 
 
 |