De profectu Christologiae operâ Ioannis Duns
Scoti
I
am pridem nonnulla scripta sunt de eis, quibus beatus
Ioannes Duns Scotus contulisset ad provehendam rem theologicam, inter quae –
praeter celebres sententias de absoluto primatu Iesu Christi in decreto Dei
creatoris et de immaculato conceptu Beatae Virginis[ii] –
habentur sententiae hucusque quidem minus notae, sed magni ponderis, e. g. de
Filio et Spiritu Sancto constitutis per actûs formaliter distinctos a Dei
‘intellegere’ et ‘velle’ essentiali[iii],
tum de virginitatis voto Beatae Mariae[iv] et
de eius aliarumque feminarum activa maternitate[v].
Nunc autem scribendum venit de altera,
praeter Trinitatem, fundamentali veritate revelata divinitus, nempe de
Incarnatione. Hoc in ambitu frater Ioannes compluribus quidem locis perfecit
doctrinam maiorum, sed hic exponetur res fere praeliminaris, videlicet eius accuratus
ac rectus usus notionum ‘natura’, ‘substantia’, ‘persona’, qua subtilitate
superavit doctores praecedentes. Erat enim decernedum, utrum in Dei Filio
incarnato persona Filii sustentaret eius naturam humanam an illam
“substantificaret”. Nunc res illustrabitur solis manuscriptis, quod iam solum non
est parvi ponderis, cum agatur de fontibus primordialibus.
Inter eos, qui praedictis vocabulis ac
locutionibus minus recte usi erant, habentur imprimis Petrus Ioannes Olivi,
Matthaeus Aquaspartanus, sed etiam Guillelmus Warensis, qui Britannicus
conterraneus quidem fuit Ioannis Duns Scoti, sed – contra multorum opinionem –
non fuerat Scoti magister in Anglia[vi],
quod patet etiam in hac quaestione libri III Sententiarum, ubi Ioannes passim reicit Guillelmi opinionem ac
modum loquendi.
Thomas autem Aquinas et Bonaventura cautius quidem locuti
sunt, verum non consecuti sunt praecisionem Ioannis Duns Scoti. Etenim in
codicibus operum Doctoris Subtilis constanter prostat verbum ‘sustentare’ (vel
‘sustentificare’, quod idem indicat) – relative ad assumptam naturam humanam
sustinendam a persona Filii. Quod undevicies (19) occurrit in Opere Oxoniensi sive Ordinatione et trigies semel (31) in Lectura[vii] – quae est parallelus
commentarius ad Sententias scriptus
antea. Cum tamen non omnes intellexerunt utramque illam vocem indicare actionem
diversam, in his paginis primum agetur de aspectu linguistico et hermeneutico –
quadamtenus exteriore –, deinde vero de ipso conceptu theologico, ac demum de
rei testimoniis.
res linguistica et hermeneutica
Ante omnia animadvertendum
est verbum ‘substantificare’ sua significatione longe differre a vocabulo
‘sustentare’ eique aequivalentibus ‘sustentare’ et ‘sustentificare
(substentificare)’. Prius enim oritur e radice ‘substantia’ et significat
‘constituere aliquid in statu substantiae [seu naturae], et non accidentis’.
Nullatenus tamen significat ‘facere, ut aliquid ‹subsistat›’, quia hoc verbum
respondet nomini ‘subsistentia’, et non ‘substantia’. Illa vox autem ‘subsistentia’
exacte cohaeret cum Graeco verbo hypostasis
indicante personam seu ‘suppositum [rationale]’, quaemadmodum saepe ait b. Ioannes.
Vocabulum vero alterum cum suis derivatis oritur e verbo ‘sustineo’ ut eius
species frequentativa seu continuativa[viii].
Conflatum est autem e duabus partibus, nempe praepositione ‘sub’ et verbo
‘teneo’, ideoque radicaliter significat: ‘teneo aliquid manibus subter
positis’, itaque ‘facio, ne quid cadat deorsum seu ne destruatur corruens’.
Hoc modo rem
aliquatenus illustraverat Philippus Cancellarius, illustris doctor Scholae
Parisiensis (m. 1236), cuius quidem opera Ioannes noverat. Explicans nebulosam
Damasceni locutionem ‘hypostasis composita’[ix] de
Iesu Christo, Philippus ait: “Hypostasis dicitur composita, quoniam sub-stat illis duabus naturis [divinae
et humanae]. Continet ergo
utramque naturam, sive – quod melius dictum est – sub-posita est utrique naturae”[x]; et
hoc sensu “stat sub illis”[xi],
utramque sub-tenens seu sustinens
in singularum exsistentia propria. Beatus autem Ioannes Duns Scotus habendus
est is, qui promovit ac roboravit sententiam Philippi perinde atque assumpsit –
contra Thomam et Bonaventuram – perfecitque notionem ‘personae’ datam a
Richardo Victorino.
‘Suppositum’,
quod significatione proximum est ‘personae’ sive ‘hypostasi’[xii],
est nomen relativum, quod requirit ‘id, quod superpositum est’. Patet autem
‘superpositum’ sustentari seu supportari a supposito, quemadmodum omnia, quae
sunt aedificii, sustentantur a fundamentis[xiii].
Hac re subtilius perspecta, Ioannes Duns Scotus eiusque discipuli adhibebant
vocabulum ‘sustentare’; coaevus autem Ioannes Murrinus OFM et paulo anterior Robertus
Kilwardby OP, Britannicus conterraneus b. Ioannis et Guillelmi Warensis,
utebantur aequivalenti verbo ‘supportare’.
Eiusdemfere generationis
Petrus Falcinus OFM[xiv]
applicabat quidem de more vocem ‘stabilire’[xv] –
quae certe evocat imaginem ‘fulcimenti’ vel ‘fundamenti’, quo nituntur aedes[xvi] –,
sed eodem sensu utebatur etiam verbo ‘sustinere’[xvii].
De his autem doctoribus plus dicetur in parte secunda.
‘Substantificare’
hoc loco non concordaret etiam cum re philosophica, ubi ipsa ‘natura’, de qua
agitur, indicat idem ac ‘substantia’. Ambae enim sunt re unum, distinguuntur
autem aspectu, sub quo illa res mente concipitur. Dicere igitur
‘substantificare naturam’ esset idem ac dicere ‘petrificare petram’. Ad
utramque vero notionem ‘naturae’ ac ‘substantiae’ accedit aequivalens conceptus
‘essentiae’[xviii]. Satis notum est has
tres voces indicare quidem unum idemque, sed ‘essentia’ illud complectitur ex
parte intrinsecae indolis essendi sive ut cohaerentem summam peculiarium
proprietatum constitutivarum; ‘natura’ autem illud ostendit ut principium
operationis vel passionis, unde eloquium: ‘Operatio sequitur esse’;
‘substantia’ demum – quatenus illud habet esse in semet, et non in alio, itaque
stat sub accidentibus, qui utique hac
ratione sunt quid contrarium substantiae, quoniam in semet non habentes esse,
adhaerent illi[xix].
Vocis autem ‘sustineo’ auctio in formis ‘sustentifico’ vel raro
‘substentifico’ est consueta res in Aetae media et prorsus similis transitibus
‘honoro – honorifico’ vel ‘testor – testificor’[xx].
Forma vero illa rara ‘substentificatio’ a gemina ‘sustentificatio’ distinguitur
solum eo, quod est propinquior radicibus ‘sub-teneo’, intermediâ consonanti ‘s’
additâ iuxta leges iucundioris pronuntiatûs Latini, quod e. g. cernitur etiam
in formis verbi ‘suffero’ (sub-fero): ‘su[b]stuli’, ‘sublatum’[xxi].
Patet igitur, quam primo aspectu similes sint voces ‘substentificare’ et
‘substantificare’, cum tamen significatione sint prorsus diversae.
Forma ‘substentificare’ est rarissima in codicibus Scoticis[xxii],
ubi fere semper occurrunt aequivalentes voces ‘sustentare’ (simplex) et
‘sustentificare’ (aucta). Ideo ne esset quidem, cur de illa tractaretur hoc
loco, nisi illa videretur causavisse in transcribendis codicibus Scholae
vetustioris, videlicet anterioris Ioanni Duns Scoto. Fieri enim potuit, ut
amanuenses sive operarii transcribendorum codicum, qui theologiam linguamque
Latinam nesciebant perinde atque hodierni operarii transcribentes alienos
textus ope computatri, dilaberent de originali, sed mira sibi scriptione
‘substentare’ ad aliam sibi magis imaginabilem ‘substantificare’. Alta
verisimilitudo huiusmodi lapsûs negari nequit a priori, si e. g. potuit fieri,
ut quidam amanuensis exeuntis saeculi XIII, isque optimus sub aspectu
scriptoriae pulchritudinis, transumens enuntiatum Scoti de Samaritano, qui inciderat
in “pessimos latrones” (Lc. 10, 33-35), scriberet illum “incidisse in piissimos
latrones”[xxiii].
Magni momenti est animadvertere in codicibus Ioannis Duns Scoti prostare
illud verbum ‘sustineo (sustentifico)’, et quidem scriptum eodem prorsus modo
atque locis allatis, ubi tamen iam in vestigio esset absurda eius associatio
cum ‘substantificatione’, quoniam agitur de rebus omnino diversis, ad quas
nihil conceptus illi metaphysici. Perpendatur e. g. initium quaestionis XXI Quodlibetalium: “Utrum [aliquis] ponens
mundi aeternitatem, possit sustinere
aliquem esse universaliter bene fortunatum”[xxiv].
Luce enim clarius est hic agi de sustinenda opinione,
quam aliquis proponit, tenendo eam subter veluti manibus.
Inde autem, quod
Ioannes Duns Scotus noverat commentaria e. g. Guillelmi Warensis et physice
potuit ea exscribere ad litteram, nequaquam sequitur, ut efficeret huiusmodi
rem; immo vero – omnia, quae nota sunt, testantur contrarium. Imprimis autem
nota est regula: ‘A posse ad esse non valet illatio’. Praeterea, si
Ioannes putavisset se debere sequi Guillelmum Warensem – ne dicatur de
Bonaventura vel dubiae auctoritatis Petro I. Olivi[xxv] –
non modo secundum lineas argumentationis, sed etiam relative ad conceptûs et
verba, ille numquam pervenisset e. g. ad sententiam de praeservativa
redemptione Beatae Virginis, qua tamen doctrina longe superavit ea, quae
Guillelmus dixerat, et utique hoc suo tributo personali expedivit doctrinam de
immaculato Conceptu ad definitionem dogmaticam versus. Ceterum illud argumentum
aequivaleret huic: ‘S. Irenaeus (m. 202 ca) nullatenus potuit adhibere
vocabulum ‘Trinitas’, quoniam illud non occurrit apud s. Iustinum (m. 165 ca),
cuius autem scripta Irenaeus noverat’.
Quamquam
Guillelmus posuerat talem quaestionem sive interrogationem et similibus verbis,
inde nequit inferri Ioannem respondisse ad illam eodem modo eoque minus putari
Scotum assumpsisse Guillelmi vocabula, imprimis vero illud ‘substantificare’,
de quo hic agitur. Huiusmodi conclusio multo latius patet quam praemissae, nam
ex solo simili titulo quaestionis nequit inferri doctrinae identitas. Plures
enim auctores inter se differentes, sed non raro pertinentes ad eundem ambitum
theologicum – e. g. Parisiensem vel Oxoniensem –, suscipiebant considerandas
quaestiones easdem vel similes, verum eas solvebant modo personali. Hoc in
prospectu animadvertantur magistri Ioannis Peckham OFM (m. 1292), coaevi
Guillelmo Warensi, quaestiones duae: “Utrum, si non procederet a Filio, Spiritus
Sanctus distingueretur ab ipso”[xxvi] et
altera, cui titulus: “Utrum Christus fuisset incarnatus, si homo non peccasset”[xxvii].
Cum eis, quae
Peckham in illis exposuit, non solum concordat Ioannes Duns Scotus, sed
utriusque titulos enuntiat verbis fere eisdem vel saltem aequivalentibus[xxviii],
unde tamen non sequitur, ut limitetur expositione Peckhami, nedum sit ligatus
ad eius vocabula, sed e contrario – pluribus locupletavit eius expositionem,
quod patet etiam e quaestionum amplitudine. Perfecit eas adeo, ut illae
unanimiter censeantur peculiaria merita Ioannis Duns Scoti, quod certe non
significat eum in illis exponendis non habuisse ullum praecursorem, qui aliquam
rei partem seu gradum consecutus esset, cum tamen usque ad verticem adhuc
longum ac difficile iter esset faciendum.
Quod ceterum
patet e. g. in altera sententia parallela de Incarnatione, quae evenisset,
etiamsi homo non peccavisset. Assertio enim Ioannis Peckham adest quidem in
textu Ioannis Duns Scoti, sed is rem contemplatur in prospectu largiore – in
prospectu nempe reali, e non hypothetico –, qua re quaestionem intitulat:
“Utrum Christus sit praedestinatus Filius Dei”[xxix].
Ergo quemadmodum Ioannes Duns Scotus locupletavit doctrinam Peckhami, ita
perfecit expositionem Guillelmi, cuius quidem limitibus conceptualibus et vocabulariis
non erat ligatus; idque factum est, licet titulus alicuius quaestionis apud
Warensem sonet similiter atque in opere Doctoris Subtilis. Quod ceterum patet,
si animadvertatur Ioannem e. g. reiecisse opinionem Guillelmi de sustentatione
seu terminatione humanae naturae in Christo orta inde, quod Filii persona
divina virtualiter contineret perfectionem personae humanae, eiusque loco
docuisse hanc terminationem niti independentiâ divinae personae Filii[xxx].
Illa demum
advocatio Guillelmi Warensis ideo quoque nihil probat, quod Ioannes Duns Scotus
utique intra distinctionem 1 libri III, de qua hic loquimur, pluries disputat
cum suo magistro pristino, eo tamen fine, ut reiciat illius opiniones[xxxi].
ipse conceptus theologicus
Textus Scoto anteriores, qui mere formaliter possunt
obici – verisimiliter ob incuriam transcribentium –, hanc solam vim habent:
‘Guillelmus (Bonaventura, Olivi, Marston) adhibuit vocabulum ‹substantificare›’,
dum remanet quaestio, quo sensu illud applicuerit, neque ratio habetur illum
pertinuisse ad Scholam veterem, multo minus accuratam minusque subtilem quam
Schola nova Ioannis Duns Scoti. Animadvertatur Thomas, qui utitur quidem voce
illa, sed tunc de alia re loquitur,
nempe de “persona Filii Dei”, quae “substantificatur per naturamdivinam”[xxxii],
quam continet ut propriam eamque terminatur – quod certe rectum est –, et nonde substantificationea supposito (sivea persona), quod ceterum esset error non solum in re philosophica, sed
etiam in theologia.
Similiter
Bonaventura – iudicio peritorum quoque eius editorum – modo prorsus suo
parumque caute quidem adhibuit verbum ‘substantificare’, sed non eo sensu, quod
putaret ‘naturam substantificari’ posse. Invenerat ceterum illud vocabulum apud
Dionysium, qui tamen non egerat de persona, sed de bono et malo[xxxiii].
– Vox illa apud Bonaventuram significat non impositionem personalitatis ulli
naturae singulari – quam ille appellat “substantiam ut suppositum certum, ut quidam
homo”[xxxiv], quia hoc modo
indicatur aliquis –, sed transitum
e statu “substantiae secundum naturam communem [seu conceptam intellectu]”
– qua indicatur, quid sit hoc ens
‘homo’ “secundum substantiam [sive ‘essentiam’, quae est congeries proprietatum
constitutivarum]”[xxxv] – in statum “substantiae ut suppositi certi”[xxxvi],
quo fit, ut illa prior [substantia secundum naturam communem] fiat actu prasens
ut aliquis [homo].
Bonaventura igitur “verbum
‘substantificare’ intelligit de eo fundamento, quod hypostasis dat naturae”[xxxvii],
dum efficit, ut ‘natura’ re ipsa exsistat ut aliquid singulare, in proposito certe
ut ‘aliquis singularis’. Ergo ‘substantificare’ non pertinet ad impositionem
personalitatis, sed ad perficiendam seu terminandam substantialitatem (seu
‘naturalitatem’), prout ceterum ipsa vox indicat, cum ‘substantificare’
morphologice significet ‘facere, ut
aliquid fiat substantia [terminata]’,
nempe id, quod ipse Bonaventura appellat “substantiam ut suppositum certum, ut quidam
homo”[xxxviii]. Re quidem vera ille
declarat: “In supposito substantificatur
totum esse rei”, quod est synonymum
essentiae, substantiae et naturae[xxxix].
“Eodem verbo [quidem] –
aiunt Bonaventuriani – utitur etiam s. Thomas, sed non in eodem sensu, cum
dicat de persona Filii, quod illa
‹simpliciter substantificatur per naturam›”[xl]. –
His verbis accuratissime resumunt sententiam Thomae Aquinatis, qui e. g. in
scripto De unione Verbi incarnati (a.
4) declarat haec:
“In
Christo autem suppositum subsistens est persona
Filii Dei, quae simpliciter substantificatur
per naturam divinam suam propriam coaeternamque, non autem simpliciter
substantificatur per naturam humanam: quia persona Filii Dei fuit ante
humanitatem assumptam”[xli].
Patet igitur differentia,
cum hic agatur de substantificatione
personae per naturam, apud
Bonaventuram e contrario – de satis peculiari substantificatione naturae
(substantiae). Ambo igitur
non dicunt quidem unam eandemque rem, tamen neuter loquitur de mera ‘substantificatione
naturae’
Praeterea posset
quis imaginari Ioannem Duns Scotum fecisse suam Guillelmi opinionem de
inducendo ‘modo substantiae’ aut ‘modo accidentis’ – instructam exemplo
Eucharistiae[xlii], verum sententia
Guillelmi prope accedit ad sententiam Thomae[xliii],
quam tamen reicit Ioannes Duns Scotus[xliv].
Quidquid autem
est de hac re in speciali, memoriâ tenendum est Guillelmum, Bonaventuram,
Petrum Olivi, etiam Thomam Aquinatem non fuisse exemplaria Doctori Subtili, qui
e contrario, cum illorum scripta cognovisset – verum nihil exscripsisset –,
factus est eorum perfector[xlv].
Itaque non licet inflectere Scotum ad consuetudines Guillelmi, Bonaventurae
aliorumque fratrum Scholae vetustioris, quianon illi sunt perfectores Ioannis, sed utique is est illorum perfector,
qui re ipsa condidit Scholam Franciscanam novam, multo subtiliorem et accuratiorem. Limes autem inter hanc
atque Scholam veterem magna ex parte consitit utique in mutata definitione
‘personae’. Cum enim Veteres (una cum Thoma) tenuissent definitionem Boëthii
(‘rationalis naturae individua substantia’) – convenientem personis humanis,
verum non divinis –, Ioannes Duns Scotus illam reiecit non solum ut parum
accuratam, sed etiam ut non sufficientem; et hac de causa assumpsit eam, quam
dederat Richardus Victorinus: ‘rationalis naturae incommunicabilis exsistentia’[xlvi].
Etiamsi apud
Guillelmum Warensem et nonnullos alios theologos Scholae Franciscanae veteris,
tamen hoc fit saepe non eodem sensu, quo b. Ioannes scribebat ‘sustentare’, sed
etiam alio quam Thomas ponebat ‘substantificare’. Hanc rem magistraliter
demonstraverunt eruditi Patres editores operum s. Bonaventurae, inter alia declarantes:
“Eodem [quidem] verbo utitur etiam s. Thomas, sed non in eodem sensu, cum dicat
de persona Filii, quod illa
‹simpliciter substantificatur per naturam›”[xlvii],
id est hanc naturam continet ac terminatur, quod certe verum est. Hic itaque
‘substantificatur persona’, et non ‘natura’, quod ceterum esset simplex ‘idem
per idem’.
Aliquod exemplar igitur seu mensura, qua potest
penitius dignosci mens et vocabula b. Ioannis, datur non in rudimentalibus
atque aequivocis terminis Scholae veteris simulque Thomae Aquinatis, sed in
scriptis proximorum Scoti discipulorum, qui – cum auribus suis hausissent
doctrinam eius et prae manibus habuissent codices proximos originali vel ipsum
originale – ubique scripserunt vocem ‘sustentare’. Ad hos pertinetnt Fratres
Minores eximii: Franciscus Mayronius et Antonius Andreae[xlviii],
“doctrinae sui magistri Scoti praecipuus defensor”[xlix],
et Petrus Aquilanus, qui ob egregiam fidelitatem erga Doctorem Subtilem vel
cognomine Scotelli decoratus est. Praeter hos autem testes principales
consulendi sunt doctores Ioanni coaevi. Inter hos eminet Minister generalis,
sub quo Ioannis Duns Scotus “claruit Parisiis”[l]
(1296-1304), frater Ioannes Murrinus, qui antea fuerat magister Domus
Pontificiae (1291-1296), cardinalis autem factus est anno 1302. Hic enim vir
doctissimus in operum suorum locis respondentibus habet verbum ‘supportare’[li],
quod re certe idem est ac ‘sustentare’ Scoticum.
Eiusmodi accurata terminologia prostat etiam apud
Robertum Kilwardby, Dominicanum Britannicum, qui ceterum reprobavit nonnullas
sententias Thomae. Is enim, perinde ac frater Ioannes Murrinus OFM, loco
Scotici ‘sustentare’ saepe adhibet aequivalens ‘supportare’, e. g. dicens:
“Et ideo ad hoc quod unitatem
faciat, tota concurret in unam personam divinam, quae personare habet utramque naturam necessario. Exemplum grossum ad
hoc est quod radix portat stipitem
suae naturae et eidem inseritur surculus alterius naturae, et permanet radix
una portans stipites arborum diversae
naturae. – Sic et persona divina naturale suppositum est et quasi fundamentum,
in se portans naturam divinam et
eadem dignatione sua in se suscepit portandam
et sustinendam naturam humanam,
manens unica hypostasis diversarum naturarum, scilicet duarum”[lii].
“Sed hoc potest
intelligi dupliciter. Vel per veram suppositionem, scilicet quod suppositum in
natura divina fieret vere suppositum naturae humanae; non quod natura humana
non posset subsistere in proprio supposito, sed quod dignatione Dei hoc factum
sit, sicut qui per se potest stare, ab alio quandoque supportatur, et qui posset ire per se, ab alio fertur... Vel per
quandam applicationem [...]”[liii]
“Rationem enim
individui habet [ens humanum] ex hoc, quod non est ultra divisibile in partes
subiectivas, ratione personae ex hypostasi rationali supportante in se illam naturam coniunctam”[liv]
“Est enim simpliciter
‘homo’ ex coniunctione animae rationalis et carnis, sed ‘iste homo’ ex
hypostasi rationali determinata, quae talem naturam in se suscepit deferendam
vel ut ita dicam supportandam, vel
tale coniunctum”[lv].
Ad hos duos
doctores adiungendus est Petrus Falcinus OFM, qui munus personae in unione
hypostatica de more indicat verbo ‘stabilire’. “Aliquid – inquit – a divino
supposito assumi nihil aliud est, quam ipsum in supposito divino stabiliri ita, quod persona divina, quae
ab aeterno fuit hypostasis naturae divinae, sit ex tempore hypostasis naturae
assumptae ipsam in se stabiliens. Et
hoc modo suppositum divinum assumpsit naturam humanam”[lvi].
Num vult Petrus hoc vocabulo dicere aliud quam Murrinus et Kilwardby voce ‘supportare’?
Minime vero, nam verbum ‘stabilio’ seu facio, uti stet aliquid neque corruat,
plane affine est vocibus ‘supporto’ et ‘sustineo’, et hoc utique sensu frater
Petrus illud pluries adhibuit; quod insuper patet inde, quod sensu parallelo
usus est verbo ‘sustineo’[lvii].
Thomas quidem
aliquanto scrutatus est rem theologico-metaphysicam in eis, quae attinent ad
conceptus ‘entis’, ‘essentiae’, ‘exsistentiae’, sed in eis, quae spectant ad
‘personam’, ‘hypostasim’, ‘subsistentiam’, remansit in statu rudimentali,
nebuloso, nec semper eodem modo illa verba intelligens. Hunc defectum
agnoverunt periti optimi, ex una parte declarando: “Ma già dal sec. XIII il
termine ‘sussistenza’ [stricte respondens Graecae voci hypostasis[lviii]]
perde via via il suo significato generico (la concreta realtà esistente) per assumere
un significato particolarissimo, quello di costituente il principio
dell’esistenza in sé, propria e distinta”[lix], ex
altera agnoscentes: “Non si trova quindi presso di lui [Tommaso] distinta la
‘sussistenza’ dall’esistere proprio della sostanza”[lx].
Itaque non prius quam altero dimidio saeculi “si viene a distinguere la
‘sussistenza’ dall’ esistenza sostanziale: la distinzione che non compare nelle
opere di s. Tommaso”[lxi];
similiter – exceptione facta pro Alexandro Halensi OFM[lxii] et
Roberto Kilwardby OP, ambobus Britannis – non comparet in vetere Schola Franciscana
sive ante Ioannem Duns Scotum.
Ad perfectivum illud
transitum efficiendum, de quo concordant viri peritissimi, contulit praesertim
b. Ioannes incipiens ab accuratiore definitione ‘personae’. Liquet igitur
nobis, eius confratribus, hoc eius meritum esse ponendum in luce.
testimonia quaedam
Mens Ioannis
Duns Scoti satis quidem elucet iam ex eis, quae scripsit in bina distinctione
libri tertii, verum prodest hanc rem contueri in lumine totius operis Doctoris
Subtilis. Non desunt, qui nuper illam perscrutaverint, primatum obtinente
Roberto Cross, theologo Anglicano, cuius quidem expositio plene concordat cum
eis, quae hic dicta sunt[lxiii].
Non minoris
momenti est rem confirmari a duobus maximis rei Scoticae doctoribus aevi
recentioris, nempe a p. Deodato Maria Baliacensi (de Basly) OFM[lxiv] et
a p. Parthenio Minges OFM, qui etiam socius fuerat Sectionis Scotisticae.
Quorum prior, perspectis manuscritis operum Ioannis Duns Scoti[lxv],
quadamtenus viam stravit alteri, qui ceterum iure merito a coaevis agnitus est
eminentissimus doctor theologiae Scoticae[lxvi].
Hic autem frater clarissimus ait:
“Verbi
ergo divini nonnisi proprium est, quod terminat naturam assumptam seu sustentat, ei subsistentiam praebet eam
assumendo in unionem personae vel supplendo eius personalitatem propriam
deficientem”[lxvii].
“[Iuxta
Doctorem Subtilem divina persona Filii] manet persona independens a natura
assumpta, sed tantummodo est terminans eam, vel terminus, a quo natura assumpta
in esse subsistentiae dependet vel a qua sustentificatur
seu hypostasiatur”[lxviii].
Hic autem magni
ponderis est in lumine ponere locutionem “sustentificatur seu hypostasiatur”
nullatenus esse creatam a Parthenio Minges, sed pertinere ad modum loquendi
proprium Ioannis Duns Scoti; quod e. g. patet in hoc eius eloquio de
possibilitate assumptionis etiam naturae irrationalis a Verbo: non quidem
quatenus Verbum est persona sive ens rationale, sed quatenus est suppositum
sive hypostasis, i. e. ens in se ipso subsistens, et non in alio.
Tunc enim
illud ens irrationale “diceretur hypostasiari
seu sustentificari, non tamen
personari, propter differentiam illius dependentiae, quae dicitur hypostasiatio vel sustentificatio, ad illam dependentiam, quae dicitur personatio”[lxix].
Haec autem
‘hypostasiatio’ patet intellegi idem ac ‘sustetificatio’, neque ullatenus illa
posset haberi pro eodem cum ‘substantificatione’. Quod praeterea demostratur
argumentis saltem quattuor:
1. – Nemo,
saltem inter Britannos (Anglonormannos ac Scotos) post Alexandrum Halensem[lxx],
ausus est pro eodem habere ‘hypostasim’ et ‘substantiam’.
2. – Ipse
Ioannes Duns Scotus declarat: “‹Sustentare
naturam› potest dici dupliciter: effective et formaliter sive terminative.
Primo [modo] Trinitas sustentificat
naturam humanam in Christo, id est facit eam sustentificatam. Secundo modo
solum Verbum sustentificat unionem
naturae creatae ad ipsum”[lxxi].
Quapropter animadvertendum est:
Ad primum modum:
Trinitas simpliciter creat naturam humanam Christi, proindeque illam sustenat effective (inter universalem
gubernationem rerum creatarum), ut docet b. Ioannes Scotus.
Ad secundum
modum: Hic dicitur de ‘sustentificatione
unionis’, quod optime constat, quia si quis vellet loqui de illa ‘substantificatione unionis’, incideret
in absurdum, quoniam ‘unio’ est relatio
conceptusque abstractus, et non ullum
ens, quod possit substantificari seu fieri substantia.
3. – B. Ioannes
adhibet verbum ‘suppositari’ ut synonymum verborum ‘hypostasiari’ et
‘sustentari’ – nequaquam tamen verbi ‘substantificari’ –, e. g. dicens:
“Et cum
dicitur: ‘Suppositum increatum supplet vicem suppositi creati’, [id] verum est
in hoc, quod [illud] perimat dependentiam in actu naturae ad suppositum
[proprium, humanum]... tamen non causat identitatem formalem, sicut si natura [humana]
suppositaretur in se, quia suppositum
extrinsecum cum natura [seu ‘relative ad naturam humanam’] non habet ‘esse’ ita
formaliter idem [cum illa], sicut suppositum intrinsecum [humanum haberet],
nisi Verbum nullum ‘esse’ haberet aliud a natura humana: quia suppositum non
dat ‘esse’ naturae neque agere, sed e contra universaliter in creaturis...”[lxxii].
Quapropter
optimus theologus P. Franciscus Lychetus OFM magistralier commentans litteram
Ioannis Duns Scoti, dilucide scripsit: “Quaerit hic Doctor, quod si natura
humana uniatur naturae divinae immediate – ut dictum est supra –, quomodo
natura humana uniatur divinae. Cum enim dicimus, quod natura humana asumitur
vel unitur supposito divino, sic intelligimus, quod unitur sibi in unitate suppositi,
ita quod ipsa natura et suppositum divinum dicunt unum suppositum, in quo natura humana suppositatur [...]”[lxxiii].
4. – Si b.
Ioannes scripsisset ‘substantificare’ (et non ‘sustentare’), non potuisset
illud aequiparare cum verbis ‘hypostasiare’ et ‘suppositare’, quod tamen
manifeste fecit, ut dictum est supra.
Ceterum si his
locis – per impossibile – voluisset ponere ‘substantificare’, vel
‘substantiare’ illud aequiparavisset non cum voce ‘hypostasiare’, sed cum verbo
‘ousiare’, quod illo tempore – praesertim apud Britannos – erat bene notum[lxxiv],
etiam ut pertinens ad originalem textum Graecum operis De fide orthodoxa Ioannis Damasceni, ubi prostat verbum ousioutai[lxxv]
formatum e nomine ousia (essentia, substantia).
Hic autem liber Damascenicus ‘diurna nocturnaque manu’ versabatur a Ioanne Duns
Scoto, praesertim in translatione Roberti Grossatesta, ubi – perinde atque in
aliis versionibus – illi verbo respondet Latina vox ‘substantiatur’[lxxvi].
Scholae veteris
aequivocum et error in usu verbi ‘substantificare’ videtur principaliter ortum
esse e conamine ‘regulandi’ lectiones Ioannis Damasceni cuius opus in re
dogmatica praestantissimum De fide
orthodoxa in Latina translatione habet locutiones ‘[natura] substituta’[lxxvii]
vel ‘substitura’[lxxviii],
nec non ‘[naturam] substituit’[lxxix].
His autem vocibus voluerunt modo suo reddere formas verbi ‘subsistere (hyphistasthai)’.
Cum autem hoc
verbum magistris Scholae veteris videretur pertinere ad coniugationem vocis
‘substituo’, maluerunt ponere ‘natura substantificata’, et ‘naturam
substantificavit’. Qua re tamen causaverunt non solum gravem ambiguitatem ac
confusionem – negligentes differentiam inter ‘substantiam’ et ‘subsistentiam’
–, sed imprimis detorserunt sententiam Ioannis Damasceni, qui illis locis intuetur
‘naturam, quae obtinuit subsistentiam (hypestê,
part. pf. hypostasa)[lxxx]
[apud interpretes: ‘naturam substitutam’] et ‘naturam praedidit subsistentia’ (hypestêsato)[lxxxi]
[apud interpretes: ‘naturam substituit’]; quod – ut patet – refertur ad nomen
‘subsistentia (hypostasis)’
verbumque ‘subsistere (hyphistasthai)’
[et non ‘substituere’], accurate reddens textum Damascenicum.
Ut consuetudo
illorum magistrorum Scholae veteris posset probari, essetque libera ambiguitate
et confusione, illis locis Damasceni deberet prostare verbum ‘ousioutai, inf. ousiousthai’), quod tamen nullatenus datur. Ubi autem prostat, ab
utroque interprete recte vertitur ‘substantiari’[lxxxii].
Praeterea vox
‘sustentare’ ocurrit non solum in tertio parallelo commentario Scotico, cuius
familiae manu scriptae appellantur Reportationes[lxxxiii],
sed etiam pluries prostat in respondenti parte Quaestionum quodlibetalium[lxxxiv]
Ioannis Duns Scoti, quae unanimiter habentur theologicum opus eius maturrimum
et perfectissimum[lxxxv].
Recolendum est insuper hoc verbum ‘sustineo (sustentifico)’, et quidem
prostans in eadem forma graphica, qua locis allatis, alibi utique habere
fundamentalem suam significationem tenendi aliquid subtus veluti manibus, quae
tamen ne de longe quidem posset associari cum aliqua ‘substantificatione’. Quod
patet e. g. in Quodlibetalium
quaestione XXI, quae incipit: “Utrum [aliquis] ponens mundi aeternitatem,
possit sustinere aliquem esse universaliter bene fortunatum”[lxxxvi].
***
Quae his paginis
demonstravimus, ea quidem oriuntur e principiis theologiae non solum rectae,
sed etiam subtilis, verumtamen momenti maximi est ipse status codicum Ioannis
Duns Scoti, ubi laudabiliter ubique prostat ‘sustentare’. Si quis tamen
nihilominus imaginaretur locis illis inseri posse incultum illud
‘substantificare’, ei non solum timendum esset, ne corrumperet mentem Ioannis
Duns Scoti – eum degradans ad statum magistri mediocris –, sed etiam ne perveniret
ad contradictiones, e. g. ad opinionem de substantificando accidente, cum tamen
beatus Ioannes – ad fidem codicum – recte ac dilucide scripserit: “Patet in exemplo,
cui est hac sustentatio maxime similis, accidentis videlicet ad subiecto, quia
etsi subiectum sustentet proprium accidens, non tamen primitatem efficientiae
respectu eius nec aliquam causalitatem in quantum praecise sustentificat illud”[lxxxvii].
Apud Ioannem
illud ‘sustentare [naturam seu
substantiam]’ – praeter aequivalentem locutionem ‘naturae (substantiae) dependentiam
terminare’[lxxxviii] – idem dicit quod
eam ‘personare’. Quod evidenter
patet, si conferantur e. g. duo loci propinqui in eius augustissimo opere, cui
titulus est Quaestiones quodlibetales.
Priore enim loco ait: “Persona divina eminenter continet perfectionem omnis
suppositi causati: igitur potest supplere vicem cuiuscumque [personae] in sustentando illam naturam. – Praeterea
quaelibet natura creata est in potentia oboedientiali respectu personae
divinae: igitur persona divina potest sustentare
quamcumque [naturam]”[lxxxix].
Paulo post autem ille de eadem re dicit: “Quaecumque natura est simpliciter in
potentia oboedientiali ad dependendum e persona divina. Si ergo esset ulla
entitas positiva, quia natura esset in se personata,
illa entitas esset assumpta a Verbo, et tunc natura [humana] in Christo esset personata simul duplici personalitate.
Quod est impossibile, quia si creata [est], igitur per illam est formaliter
incommunicabilis alteri personae, et per consequens personae Verbi non
communicatur, et ita in ipso non personatur”[xc]. –
Ambo igitur verba indicant actionem faciendam circa naturam seu substantiam,
quae est iam praesens, itaque – dum collocantur contra illam – nequeunt
significare ‘substantificationem’, id est actionem, qua substantia seu natura
fiat.
Ioannem igitur
elongavisse inconditum Scholae veteris modum loquendi de Incarnatione novum est
documentum eius subtilis ingenii et novus titulus gloriae Doctoris Fratrum
Minorum.
[ii] B.
J. Huculak OFM, Theologica
introspectio beati Ioannis Duns Scoti, Doctoris Subtilis et Mariani, in Frate
Francesco 72 (2006), pp. 131-150.
[iii]Idem, Quomodo Ioannes Duns Scotus
ditaverit theologiam de Trinitate, in Antonianum 87 (2002), pp.
683-698.
[iv]Idem, Quid Ioannes Duns Scotus
docuerit de virginitatis voto Beatae Mariae, in Frate Francesco 69
(2003), pp. 459-475.
[v]Idem, De activa indole maternitatis
secundum beatum Ioannem Duns Scotum, in Antonianum 78 (2003), pp.
615-626.
[vi] A. Vos, The Philosophy of John Duns
Scotus, Edinburg 2006, pp. 51-52.
[vii]In Operis
Oxoniensis editione facta in Francia a patribus Franciscanis Observantibus – qui resumpserant ac perspexerant
textum coetûs Waddingiani eumque imprimendum curaverunt Parisiis apud Ludovicum
Vivès exeunte saeculo XIX –, loci illi occurrunt in voluminis XIX paginis: 52
(bis), 67a (semel), 68a (semel), 83b (semel), 84a
(quinquies), 84b (ter), 85a (quater),89a (semel), 89b
(bis). – Inter unum vero et sexaginta codices libri III Operis Oxoniensis
praecipui sunt octo: Assisiensis (Bibliothecae commualis 137), Oxoniensis (Collegii
Balliol 208), quinque Parisienses (Bibliothecae nationalis Latini 3062, 3114,
15361, 15854, 15857), Vaticanus (Bibliothecae Apostolicae Latinus 883). Parallelus
autem textus Lecturae prostat in tribus codicibus tantum: Oxoniensibus
duobus (Collegii Merton 62, Collegii Balliol 206) et Cracoviensi (Bibliothecae
Iagiellonicae 1408).
[viii]A. Traina, T. Bertotti, Sintassi
normativa della lingua latina, Bologna 2003, pp. 238, 284; V. Tantucci, Urbis et orbis lingua, Bologna 1986, pp. 146-147.
[ix]De fide orthodoxa III, cc. 4, 5: PG 94, 997b. 1000c; cf. Ch. Pesch SI, Praelectiones dogmaticae, vol. IV: De Verbo incarnato, de beata Virgine Maria, de cultu sanctorum, Friburgi
Br. 1900, pp. 68-70.
[x]Quaestiones de Incarnatione, q. 3, n. 45: W. H. Principe CSB, Philip the Chancelor’s Theology of the Hypostatic Union, pars II: Texts of Philip the Chancellor on the
Hypostatic Union, Toronto 1975, p. 185.
[xi] Ibidem; cf. etiam partis
I: Study of Philip Chancellor’s Theology
of the Hypostatic Union, pp. 100-101, 105.
[xii]Ioannes Duns Scotus, Quaestiones
quodlibetales, q. 9, n. 3: Opera
omnia (ed. Fratres MinoresObservantes in Francia) XXV, coll.
380-381: “Tertio modo ‘ens per se’ dicitur illud, quod habet actualitatem
ultimam, ita quod non est ordinabile ad aliquem actum simpliciter ultra istum,
quem habet... Quod hoc modo est ‘per se ens’, communiter dicitur ‘suppositum’,
et in natura intellectuali dicitur ‘persona’... Istud solum dicitur proprie subsistens... Per se subsistens habet
actualitatem ultimam non ordinanabilem per se ad aliquem actum ulteriorem”.
[xiii]Thomas Aquinas, Summa
theologica III, q. 2, a. 3: “Hic homo dicitur esse suppositum, quia...
supponitur his, quae ad hominem pertinent, eorum praedicationem recipiens”.
[xiv] A. J. Gondras, ‘Introduction’ in Pierre de Falco, Questions disputées ordinaires (Analecta mediaevalia Namurcensia,
22; ed. Idem) I, Louvain-Paris
1968, pp. 7-9.
[xv]Quodlibet I, sectio 2, q. 1: Pierre
de Falco, Quaestiones disputatae
de quolibet (ed. A. J. Gondras),
in Archive d’Histoire Doctrinale et
Littéraire du Moyen Age 33 (1966), p. 133.
[xvi]Petrus Falcinus OFM, Quodlibet
II, q. 3, ibidem, p. 205.
[xviii]Augustinus,
De Trinitate VII, c. 4, n. 7: CCL 50,
255 (PL 42, 939): “Non aliter in sermone nostro, id est Latino, ‘essentia’ quam
‘substantia’ solet intelligi”.
[xix]Ioannes Duns Scotus, Ordinatio
[Opus Oxoniense] III, d. 1, pars 1, q. 1, nn. 28, 56: Opera omnia (ed. Romana OFM) IX, pp. 13,
26; A. Tanquerey, Synopsis theologiae dogmaticae II,
Parisiis-Tornaci-Romae 1959, p. 342.
[xx]Opus Oxoniense III d. 1 q. 4 n. 2: Opera omnia
XIV (ed. FF. Minores in Francia),
p. 84; CarolusFranciscus Varesius OFM, PromptuariumScoticum II, Venetiis 1690, p. 500.
[xxi] Cf. medium ‘t’ Francorum
in formis ‘a-t-il’, ‘est-t-il’ ac similibus. – Res autem patet etiam apud Richardum Mediavillanum, cuius opera
Ioannes optime noverat et magni habuerat. Illic enim in brevi textūs
particula octies (otto volte) idque
uniformiter prostant formae veri ‘substentifico’: Scriptum super tertium [librum] Sententiarum, q. 4, Venetiis 1509,
pp. 3a-3b.
[xxii] In codicibus Quaestionum quodlibetalium, ubi haec
doctrina perfectissimam formam consecuta est (q. 19), vox illa peculiaris raro
occurrit: in codice Parisiensi bibliotecae nationalis 3062 in ff. 207ra (semel), 207va (quinquies), 208rb
(semel), 208va (bis); in codice
Monacensi bibliothecae civitatis clm. 26309 in f. [4]rb (semel); in codice Trecensi 994 in f. 68a (semel). Sunt itaque casus adeo exceptionales, ut his locis in
editione Fratrum Minorum in Francia merito prostet vox ‘sustentificare’, quae
in codicibus est longe frequentior atque usitatior: Quaestiones quodlibetales, q. 19: Opera omnia (ed. FF. Minorum
in Francia) XXVI, pp. 259-297. – Cf. C. du
Fresne, Glossarium mediae et
infimae Latinitatis IV, Niort 1886, pp. 683c, 682a.
[xxiii] Codex
Parisiensis bibl. univ., Lat. 38, qui inter alia continet librum IV Ordinationis b. Ioannis Duns Scoti. –
Eiusmodi autem error vel dubium amanuensium semel vel bis conspicitur etiam in
edito textu Richardi Mediavillani,
Scriptum, q. 4, p. 3b. Quod autem saepissime conspicitur in
transcriptis codicibus, ubi amanuensis, quotienscumque nesciebat legere verbi
scriptionem compendiosam – mediam scilicet stenographiam –, scribebat duas
possibilitates iunctas particula ‘vel’; cf. Ioannis
Duns ScotiOpus Oxoniense IV, d. 1, qq. 4-5, n. 3: Opera omnia (ed. FF. Minorum in Francia) XVI, p. 144a, quae in codice Assisiensi 137
bibliothecae communalis, f. 188rb
habet verba: “Virtus igitur spiritualis,
quae est in sacramento”, in parallelo codice Parisiensi Latino 3062, f. 60rb, bibliothecae nationalis, ob dubium
amanuensis, sonant: “Virtus supernaturalis
vel spiritualis, quae est in sacramento”.
[xxiv] N. 1: Opera omnia (ed. FF. Minores
in Francia) XXVI, 332a.
[xxv]Concilium oecum. Viennense, Constitutio Fidei catholicae (sessio III, 6 V 1312): DS 900-904.
[xxvi]Quodlibet II, q. 5: Quodlibeta
quattuor (ed. Collegium
Bonaventurianum OFM, Bibliotheca
Franciscana scholastica Medii aevi, 25), Grottaferrata 1989, p. 86.
[xxviii]Ordinatio I, d. 11, q. 2: Opera omnia (ed. Romana OFM) V, p. 9:
“Utrum si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio
realis ipsius a Filio”.
[xxix]Opus Oxoniense III,
d. 7, q. 3: “Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei”: Opera omnia IX, p.348a.
[xxx]Ioannes Duns Scotus, Opus Oxoniense III, d. 1, q. 1,
n. 4: Opera omnia XIV, p. 12: “Istud
argumentum [Guillelmi] dupliciter deficit
[...] Ideo non arguo ex perfectione entitatis personalis, quasi ipsa contineat
virtualiter quamcumque personalitatem creatam, sed ex hoc, quod illa entitas
personalis est independens, et independens in quantum tale potest terminare
dependentiam alterius ad ipsum, quod natum est habere terminum talem. Ista
autem dependentia nata est habere personam pro termino, et non naturam: igitur
persona divina independens potest sufficienter terminare talem dependentiam
naturae creatae ad ipsam”; cf. R. Cross,
The Metaphysics of the Incarnation.
Thomas Aquinas to Duns Sotus, Oxford 2002, p. 169.
[xxxi]
Cf. A. Vos, The Philosophy of
John Duns Scotus, pp. 50-51.
[xxxii]Thomas Aquinas, De unione Verbi incarnati, a. 4: Opera omnia (ed. Parmensis) VIII, col. 542a.
[xxxiii] Cf. Bonaventura, Opera omnia (ed. Collegium
Bonaventurianum OFM) II, p. 812, nota 6.
[xxxiv]Commentarii inSententias I, d. 25, a. 1, q. 1: Opera omnia I, col. 437a.
[l]Idem, Vita beati
Ioannis Duns Scoti (c. 1480), n. 1: Sacra
Congregatio pro Causis Sanctorum, Positio
super cultu ab immemorabili praestito atque virtutibus Servi Dei Ioannis Duns
Scoti, sacerdotis professi Ordinis Minorum sancti Francisci (Officium
historicum, 182), Civitas Vaticana 1988, p. 121.
[li]Ioannes Murrinus OFM, Commentarii
in Sententias III, q. 5: Codex Florentinus Bibl. Laur., conv. soppr. 123,
f. 85va.
[lii]Quaestiones in librum tertium Sententiarum, q. 9: Ed. E. Gössmann, München 1982, p. 48.
[lvi]Quodlibet II, q. 3: Pierre
de Falco, Quaestiones disputatae
de quolibet (ed. A. J. Gondras),
in Archive d’Histoire Doctrinale et
Littéraire du Moyen Age 33 (1966), p. 204.
[lxii] Cf. Quaestiones disputatae ‘antequam esset frater’, q. 1, m. 9: Ed. Collegium Bonaventurianum OFM,
Quaracchi 1960, pp. 10-11: “‹Substantia› vero, licet in primis temporibus et
apud nos commune esset ‘essentiae’ et ‘[eius] quod est], tamen propter nominis ambiguitatem, ne
videremur incidere ad condendum tres essentias, appropiamus ‘substantiam ei
‘quod est’ et essentiam ei ‘quo est’. Unde substantiam unam dicimus et unam
essentiam, tres autem personas et tres subsistentias”.
[lxiii] R. Cross, The Metaphysics of the Incarnation. Thomas Aquinas to Duns Sotus,
Oxford 2002, pp. 162-175.
[lxiv] Cf. Scotus docens ou Duns Scot enseignant la Philosophie, la Théologie, la
Mystique, Paris-le Havre 1934, pp. 242-243; L. Seiller OFM, Un
théologien scotiste: le Révérend Père Déodat de Basly, in La France Franciscaine. Recherches de
Théologie, Philosophie, Histoire 21 (1938), pp. 95-112; ibidem 31 (1938),
pp. 167-192; La notion de personne selon
Scot. Ses principales applications en christologie, ibidem 20 (1937), p.
223.
[lxv] “Ceux qui ont pu vérifier
dans le premier tome des Capitales de
Scot notre souci d’exactitude scrupuleuse, le retrouveront toute entier dans ce
deuxième volume. Nous ne donnont pas tel quel le texte récent de Vivès, mais un
texte soigneusement revisé et corrigé”: Deodatus
Baliacensis (Déodat de Basly) OFM, Capitalia
opera beati Ioannis Duns Scoti, vol. II: Synthesis theologica, Le Havre [1911], p. LVIII.
[lxvi] ‘Curriculum vitae’ in Antonianum 1 (1926), p. 508.
[lxvii] P. Minges OFM, Ioannis Duns Scoti doctrina philosophica et theologica II,
Quaracchi 1930, p. 342.
[lxix]Opus Oxoniense III,
d. 2, q. 1, n. 13: Opera omnia XIV,
122b-123a.
[lxx] Cf. Quaestiones disputatae ‘antequam esset frater’, q. 2, m. 2, p. 14:
“Primitus dicebatur ‘substantia’ aequivice.
Quandoque enim pro ‘hypostasi’, et sic dicebantur tres esse; aliquando pro
‘essentia’, et sic [dicebatur esse] una. Sed quia haeretici ex hoc volebant in
errorem ducere, determinata est ambiguitas illa, [ita] ut ‘substantia’ dicat
‘id, quod est’, ‘essentia vero
‘illud, quo est’, ‘hypostasis’ vero
[dicat] ‘qui est?’, persona autem ‘quis est?’. Unde sicut dicimus ‘una est
divina essentia’, ita dicimus ‘una est divina substantia’; ibid., q. 1, m. 9,
pp. 10-11: “‹Substantia› vero, licet in primis temporibus et apud nos commune
esset ‘essentiae’ et ‘[eius] quod est], tamen propter nominis ambiguitatem, ne videremur incidere ad condendum
tres essentias, appropiamus ‘substantiam’ ei ‘quod est’ et essentiam ei ‘quo
est’. Unde substantiam unam dicimus et unam essentiam, tres autem personas et
tres subsistentias”.
[lxxi]Opus Oxoniense III, d. 1, q. 4, n. 2: Opera omnia XIV, p. 84a.
[lxxii]Reportata Parisiensia III, d. 12, q.
un., n. 5: Opera omnia (ed. FF. Minores in Francia) XXIII, p. 328a.
[lxxiii]Opus
Oxoniense III, d. 1, q. 4: Opera omnia XIV, 77b.
[lxxiv] Cf. Alexander Halensis, Quaestiones disputatae ‘antequam esset frater’, q. 1, m. 9:, p.
10: “Unde tres subsistentias dicimus [in Trinitate] et tres modos subsistendi.
‘Ousiosis’ enim est ‘ousiae’ perfectio in creaturis, hic non; sed subsistentiae sunt tres modi
subsistendi, quibus Personae
subsistunt”.
[lxxv]Ioannes Damascenus, De
fide orthodoxa III, c. 11: PG 94, 1025c.
[lxxvi]Idem, De fide orthodoxa, c. 57: Codex Vaticanus Chigi A. VIII. 245, f. 34vb. – In anteriore autem translatione Burgundionis Pisani, quam edendam
curavit E. M. Buytaert OFM sub
titulo Saint John Damascene, De fide orthodoxa. Versions of Burgundio
and Cerbanus (Franciscan Institute Publications, Text series n. 8), S. Bonaventure
NY 1955, hoc verbum legitur in p. 207.
[lxxxii] Ibidem, c. 11:
PG 94, 1025c; apud R. Grossatesta, Cod. Vat. Chigi, f. 34vb; in translatione Burgundii (ed. E. M. Buytaert OFM), p. 207.
[lxxxiii] Cf. Ioannes Duns Scotus, Reportata Parisiensia III, d. 1, q. 5: Opera omnia XXXIII, pp. 246a, 248ab, 250a.
[lxxxiv] Imprimis in
earum quaestione XIX: Utrum in Christo
unitas naturae humanae ad Verbum sit sola dependentia naturae assumptae ad
personam Verbi; vide Opera omnia
(ed. FF. Minores in Francia)
XXVI, p. 259-297.
[lxxxv] Cf. P. Raymond, Duns Scot, in: Dictionnaire
de théologie catholique IV/2, coll. 1871-1872.
[lxxxviii] Haec locutio versatur circa
substantiam, quae est iam praesens – ideoque non indiget substantificatione –
et quidem ita, ut novo adminiculo ontologico seu sustentaculo illi addito a
parte personae, substantia fiat summe sive exclusive dependens ab hac persona
singula. Quae ceterum in divinis sub hoc aspectu a beato Ioanne egregie
definitur ultima solitudo, cui
repugnat non solum communicatio actualis – quemadmodum in creatis –, sed
insuper communicatio aptitudinalis: Opus Oxoniense III, q. 1, n. 17: Opera omnia IX, pp. 44b-45a.