Annus
2 0 0 7


in orbe
Saltem 58 cives Pakistaniani occisi sunt in pugnis interfactionalibus, quae ortae sunt post mortem in assassinatu Benazir Bhutto - nuntiant repraesentatores regiminis. 89 homines vulnerati sunt.
Pyrotechnema tralaticium noctis sancti Silvestris prohibita est hoc anno Bruxellis haberi propter periculum eodem tempore a manu terroristica Al-Qaediana ictum bombiferum patratum iri. - 31/12/2007 22h21
politica
Saltem 251 homines vitam amiserunt in tumultibus, qui eruperunt post electiones praesidentiales in Kenia. - 31/12/2007 13h05
politica
Pro mortua Benazir Bhutto eius 19 annorum filius Bilawal Bhutto Zardari et maritus Asif Ali Zardari moderaturi sunt Factionem Popularem Pakistaniae (PPP).
Et PPP et altera factio oppositionis, Ligatio Musulmanorum Pakistaniae ministri quondam primarii Nawaz Sharif, consilia ceperunt participes esse electionibus, quae iure die 8 Ianuarii sint habendae. - 31/12/2007 01h58
politica
Omnibus suffragiis calculatis victor electionis praesidentialis Keniae factus est adhuc hoc munere fungens Mwai Kibaki, qui 300.000 votis superavit candidatum oppositionis Railam Odingam. Hic tamen victoriam praesidentis agnoscere non vult et sese victorem suffragiorum pronuntiavit. - 30/12/2007 22h16
athletica
Ductor Scyphi Mundi volatus nartarii, Austrius Thomas Morgenstern, saltibus 136,5 et 134,5 metrorum victor discessit certaminis urbis Germanae Oberstdorf. Quae erat iam septima eius victoria pro octo hornotinis adhuc habitis certaminibus. - 30/12/2007 22h08
politica
Candidatus partis regimini oppositae, Raila Odinga, ducit in suffragatione praesidentali in Kenia, ei enim contigit 49% suffragiorum colligere - nuntiat commissio centralis suffragatoria, tribus quartis partibus votorum calculatis.
Praesidenti Keniae, Mwat Kibaki, vota sua dederunt 45% suffragantium. - 29/12/2007 12h11
politica
Arma nuclearia Pakistaniae remanent bene custodita - nuntiavit locutor Pentagonis, colonellus Gary Keck. - 28/12/2007 16h19
politica
Decem diebus ante electiones parlamentarias in Pakistania habendas assassinatu necata est ductrix partis oppositae Benazir Bhutto. - 28/12/2007 00h04
in orbe
Octo annis laborum condemnati sunt in Czadia sex Francogalii operatores societatis "Arche de Zoe", qui conati erant contra legem e hac terra evehi 103 pueros Africanos. - 26/12/2007 22h17
in orbe
81 mortui inventi sunt in loco labinae luti in insula Iava Indonesiae.
Unum hominem necavit in hortis zoologicis urbis Californianae Sancti Francisci tigris, qui e claustris effugit.
Sex ecclesias catholicas incendiis deleverunt hinduistae in civitate Indica Orisa, unum hominem in tumultu necantes. - 26/12/2007 13h25
politica
Tertium munere ministri primarii civitatis Gujarat potitus est Narendra Modi, ductor nationalisticae factionis Indorum, Bharatiya Janata. - 25/12/2007 12h52
homines
Mortuus est aetate 82 annorum "virtuosus" musicae iassicae, clavicen Oscar Peterson. - 25/12/2007 12h03
religio
Multitudo peregrinorum toto ex orbe vias Bethlehem invaserunt, Natalem Domini Jesu celebrantes; plures loca sacra visitaverunt quam recentibus annis. - 25/12/2007 11h14
in orbe
Gregem armatorum quattuor periegetas Francogallicos interfecisse in Mauritania, civitate more solito quieta, nuntiavit rete televisificum Arabicum Al - Jazeera. - 24/12/2007 16h08
socialia
Iudices Germani de XII milibus circiter hominum investigant, qui per interrete divulgare et aspicere soliti sunt imagines pornographicas, quibus pueri et puellae apparent. - 24/12/2007 16h03
politica
Septem principales factiones Nepaliae assensae sunt monarchiam in hac terra abolendam, rem publicam instituendam. - 24/12/2007 10h28
insolita
Custodes publici Francogallici Pictavii (Poitiers), in oppido Galliae occidentalis, aprum armis igneis percusserunt et necaverunt per vestimentorum tabernam discurrentem atque emptores territantem. - 23/12/2007 18h19
athletica
Inter Mediolanensium superavit 2:1 huius urbis alteram manum, AC Milan, eo modo sibi expugnans titulum "campionis autumni" Italiae. - 23/12/2007 18h15
politica
Factio exulis ministri primarii Thaksin Shinawatra vicit, secundum primos effectus, in electionibus ad parlamentum Thailandiae. - 23/12/2007 17h23
in orbe
Minister olim primarius Britanniae Tony Blair se convertit ab anglicana fide ad catholicam, nuntiatum est die Saturni et Londini et Vaticani.
16 verisimiliter homines fluctibus Nili submersi sunt, postquam laophorum quo vehabantur in amnem lapsum est ad urbem Minya Aegypti. - 22/12/2007 20h34
in orbe
Saltem 50 cives Pakistani mortui sunt in ictu bombifero ad urbem Peshavar peracto. Terrorista-suicida adortus est homines in meschita preces dicentes occasione Festi Victimae (Id al-Adha). Inter orantes erat vicarius quondam ministri rerum internarum Aftab Khan Sherpao, cui tamen vitam servare contigit. - 21/12/2007 10h21
politica
Noctu e Iovis ad Veneris diem evertendae sunt saepes limitaneae inter 15 veteres et 9 novos terras socias zonae Schengenianae: Poloniam, Bohemiam, Estoniam, Lituaniam, Livoniam, Melitam, Slovakiam, Sloveniam et Hungariam. - 20/12/2007 20h55
in orbe
Electrificina atomica, quam Russi struunt in oppido Busher Iraniae meridionalis, non citius erit ad finem constructa quam exeunte anno 2008 - nuntiavit praeses societatis Russicae "Atomstroiexport" Sergei Smatko. - 20/12/2007 13h37
athletica
Certamina novissima ligationis alsulegiae glacialis Americae Borealis (NHL): Colorado Avalanche - Anaheim Ducks 1:2; Detroit Red Wings - Los Angeles Kings 6:2; Chicago Blackhawks - Nashville Predators 5:2; New York Islanders - Buffalo Sabres 1:2. - 20/12/2007 11h14
in orbe
Cynaedis tribadibusve licet matrimomio inter se iungi - decrevit parlamentum Hungariae. Adhuc hac licentia in orbe postcommunistico utuntur homosexuales Bohemiae et Sloveniae. - 19/12/2007 14h11
politica
Maior pars Ordinis Nationum Unitarum, quo omnes orbis terrarum civitates congregantur, consilio Italiae aliarumque nationum legatorum adhaeserunt, ut capitis damnationes usquequaque intermittantur. - 18/12/2007 18h29
in orbe
Circiter 300 milites Turcici intraverunt zonam limitaneam Iraquiae, bellatores Kurdos sequentes.
7,4 miliarda dolariorum daturae sunt terrae imprimis occidentales et Arabicae civitati Palaestinorum condendae - decretum est a summitate terrarum creditoriarum Parisiis habita.
110 diurnarios necatos esse hoc anno in 27 terris mundi nuntiat organisatio iuribus diurnariorum tutandis Presse Embleme Campagne (PEC). - 17/12/2007 23h13
politica
Parlamentum Hungariae ut primum terrarum sociarum Unionis Europaeae probavit Tractatum Olisiponensem. - 17/12/2007 23h03
athletica
Die Solis in Anglia "ferventissimo" quattuor optimae manus pedifollicae inter se certamina habuerunt. Liverpool victa est a Manchester United 0:1, dum Londini Arsenal superavit Chelsea 1:0. - 16/12/2007 23h53
in orbe
Aeriplani Turcarum regiones Iraquiae septemtrionalis percusserunt, rebelles Curdos petentes; sed Iraquiae auctoritates vicos obrutos mulierem occisam esse confirmant. - 16/12/2007 17h56
politica
Milites Britanni tradiderunt regimini Iraquiensium gubernationem urbis provinciaeque Basra, quo munere a tempore belli 2003 anni fungebantur. - 16/12/2007 13h58
athletica
In certamine descensus flexuosi Alpini in oppido Alta Badia Italorum die Solis habito Finnus Kalle Palander alios nartatores superavit.
In Val Gardena die Saturni Michael Walchhofer Austriacus victor discessit descensu nartario libero. - 15/12/2007 17h43
politica
A praesidente Pakistaniae Pervez Musharraf abolitus est status necessitatis tertio die Novembris introductus. 8 Ianuarii die comitia parlamentaria in hac terra sunt habenda.
1.800 biocolytas et iuris peritos in Kosoviam mittere volunt participatores modo finitae summitatis Bruxellensis Unionis Europaeae. Qui biocolytae loco hodiernorum foederis NATO militum secutitatem huius provinciae tueantur cum illa tempore proximo verisimiliter sui iuris statum proclamet. - 15/12/2007 12h58
athletica
Hungarus natator Laszlo Cseh novum culmen mundanum constituit 400 metros tranans tempore 3 minutarum cum 59,33 secundis.
Helvetus Didier Cuche vicit in gigantaneo certamine nartatorio Alpino in oppido Italorum Val Gardena habito.
18 milionibus dollarium emit manus Bayern Monachium a Sao Paulo 18 annorum pedilusorem Brasilianum Breno. - 14/12/2007 19h22
politica
Unionis Europaeae moderatores Bruxellis congragati Serbiae rationem quam celerrime Unionem ipsam ineundi proposuerunt; simul de copiis apud fines Kosoviae mittendis, ut ONUs aciei auxilium praestent, disputaverunt. - 14/12/2007 18h14
scientiae
Salmo roseus in Canadae oris et amnibus inhabitans, a piscium studiosis "Oncorhynchus gorbuscha" appellatus, post annos decem exstinguetur nisi piscicolae morem mutaverint crebrissimos salmones angustis in lacubus morbidos educandi. - 14/12/2007 18h08
scientiae
Etiam annus ad finem vergens inter calidissimos ab illo die, quo studiosi calorem aeris metiri et conscribere coeperunt, numerabitur. - 13/12/2007 18h35
in orbe
Subsidiis armorum adiuvabat Corea Borealis greges tromocratarum Hezbollah et Tigrides Tamilenses - patet ex investigatione Congressus USA. - 13/12/2007 09h06
oeconomia
Regimen Suetiae venum daturum est negotiationem Vin & Sprit, quae fabricat aquam vitae tituli "Absolut". Regimen sperat sibi hac auctione comparare 6-7 miliones dollarium. - 12/12/2007 13h34
in orbe
Paralysi annonae et viaria laborat Italia ob operistitium gubernatorum autoplaustrorum. Stationibus oleariis deest petroleum, tabernis panis, lac et variae escae. - 12/12/2007 09h17
oeconomia
Indices fororum Wallstreetianorum ceciderunt, cum Argentaria Foederalis USA usuram principalem deminuisset 25 punctis, dum multi negotiatores exspectaverant maiorem reductionem 50 punctorum. - 11/12/2007 20h41
oeconomia
3% decretura est proximis 10 annis exportatio mundana petrolei ob maiorem desiderium domesticum in terris-exportatoribus – aestimat argentaria CIBC.
Maxime in orbe terrarum pretia habitationum proximo praeterito anno creverunt in Bulgaria, passu enim 30,6%, quod oeconomistae putant effectum esse introitus terrae in Unionem Europaeam. - 11/12/2007 16h21
politica
Russorum praesidens Vladimirus Putin a successore a se designato Demetrio Medvedev rector supremus futurus esse dicitur.
Nunavik, regio autonoma Esquimensium, constituta est decreto regiminis provinciae Francophonae Canadae, Quebec. - 11/12/2007 16h20
oeconomia
Argentaria publica USAe fenora mox tanti deminutura esse ab observatoribus putatur, ut ad 4,25 centesimas decrescat. - 11/12/2007 16h15
in orbe
Algeri, in Algeriae capite, duae caedes autoraedis diruptis factae sunt, altera ante tribunal summum, altera apud Nationum Unitarum profugis tutandis praefecti sedem: LXVII cadavera, deni vulneribus affecti numerantur. - 11/12/2007 16h02
politica
Sollemni iure iurando Christina Fernandez de Kirchner nuper electa praesidens Argentinae facta est; quae sellam post virum suum occupabit. - 10/12/2007 23h30
politica
Kosoviae rectores, post vana colloquia cum Serbis, se in libertatem patriam suam anno proximo vindicaturos esse nuntiaverunt. - 10/12/2007 23h23
socialia
Augustae Taurinorum, in Italica urbe, XXX milia reclamantum fora viasque die Lunae occupaverunt, quod quattuor operarii flammis ardentibus adusti interiissent in officina ubi aciarium effertur. - 10/12/2007 23h13
oeconomia
Increscente USAe nummi pretio, minoris est post mutabilem septimanam petroleum: nunc duodenonaginta dollaris est. - 08/12/2007 23h49
politica
Post quadrimestria colloquia Unionis Europaeae, Russiae et Civitatum Americae Unitarum legati nullum consensum inter Kosoviam et Serbiam fieri posse statuerunt. - 08/12/2007 23h37
in orbe
Crebrae reclamationes ubicumque terrarum factae sunt, dum totius orbis legati Bali, in insula Indonesiae, conveniunt de coelo mutato et de carbonio dioxydato minus emittendo disputantes. - 08/12/2007 23h28
in orbe
Novem homines occidit et quinque vulneravit sclopetando in turbam emptorum in pantopolio urbis Omaha civitatis US-Americanae Nebrasca vir quidam vesanus, antequam se ipsum pistolio necavit. - 06/12/2007 12h30
in orbe
3,5 milionibus librarum Britannicarum emptum est ab emptore anonymo vetustissimum in mundo automobile generis Rolls-Royce anno 1904 structum – nuntiavit die Lunae Londinensis domus auctionaria Bonhams. - 04/12/2007 16h33
oeconomia
Duo fabricatores ludorum computatralium, negotiatio Americana Activision et Francogallica Vivendi, societatem communem creandam se pronuntiaverunt. Nova negotiatio maximus in mundo fabricator ludorum fiet.
Baidu, quae machinas quaesitorias fabricatur, erit prima negotiatio Sinica, cuius syngraphae indice societatum technologicarum fori Neoeboracensis Nasdaq 100 monstrabuntur. - 04/12/2007 15h32
politica
Plebiscitu civium praesidens Venetiolae Hugo Chavez prohibitus est, ne in sempiternum munus ductoris terrae teneret.
64% cives Russi suffragia pro factione "Russia Unita" praesidentis Vladimiri Putin dederunt. Communistae 11,6% vocum collegerunt et factio nationalistica Vladimiri Zyrinovsky 8,2%. - 04/12/2007 12h47
politica
Dux factionis Christianae democraticae Belgii orientalis Yves Leterme omnem spem reliquit novum regimen concordibus pluribus partibus constituendi. - 02/12/2007 15h40
homines
Litterae ab Ingrida Betancourt, anno MMII ad Columbiae praesidentatum candidatae a rebellibus per annos quinque comprehensae, cum ipsius imagine macie et maestitia confectae a militibus Columbianis compertae sunt. - 02/12/2007 09h03
in orbe
Ancyrae exercitus inscriptio interretialis magna damna Curdis communistis apud Iraquicos fines, in provincia Hakkari, a militibus Turcicis allata esse nuntiavit. - 01/12/2007 18h14
politica
Venetiolae Praesidens Hugo Chavez cconcives suos incitat, ut renovatam rei publicae formam suffragiis die Dominico adprobent. - 01/12/2007 18h06
in orbe
Paralysi correptae sunt urbes Italiae ob operistitium gubernatorum traminum, laophororum necnon aeronavium publicarum. - 30/11/2007 18h09
politica
Pactum est inter ambas civitates Coreanas de cursu trans commune limen traminum merces ferentium. Sine effectu tamen disputabatur de piscatione in zona limitari maris.
Praesidens Pakistaniae Pervez Musharraf nuntiavit statum necessitatis, quem 3 Novembris introduxerat, abolendum esse die 16 Decembris. Tunc denuo constitutio terrae valebit. - 29/11/2007 14h18
politica
Negotiationes inter Serbos et Albanos de futuro statu Kosoviae sine effectu finitae sunt. - 28/11/2007 13h16
in orbe
Operistitio diurnariorum, qui maiores emeriturae condiciones poscunt, laborat Graecia.
Dictator Pakistaniae, generalis Pervez Musharraf, die Mercurii, cum ut praesidens terrae denuo adiuretur, se abdicaturus est munere ducis exercitus.
Duas sequentes noctes iuvenes musulmani in suburbiis Parisiorum manifestabant contra "crudelitatem biocolytarum", automobilia incendentes.
Irania nuntiavit se rochetam novi generis struxisse, nomine "Asura", ad radium 2.000 chiliometrorum volaturam.
Papa Benedictus XVI non conventurus est Dalailamam tempore eius proximi itineris Romani 7 die Decembris ob timorem indignationis Sinensium. - 27/11/2007 16h55
politica
Die 5 Ianuarii habebitur in Georgia, una cum antetemporalibus electionibus praesidentis, plebiscitum de statu terrae sociae foederis NATO - decrevit praesidens Micheil Saakasvili. - 26/11/2007 20h40
politica
Ex exsilio domum revertit quondam minister primarius Pakistaniae Nawaz Sharif, ubi - ut ipse dixit - pugnaturus est contra dictatorem praesidentem, generalem Pervez Musharraf.
Circa decem milia civium Malesianorum gente Indica manifestabant die Solis in viis urbis capitalis Kuala Lumpur, poscentes sui iura aliis terrae gentibus paria. Nonnullis in locis reclamatores cum biocolytis gasio lacrimifero utentibus pugnaverunt. - 25/11/2007 21h16
in orbe
Post oppositores Moscuae detentos, etiam Sancti Petriburgi centum et quinquaginta reclamantes in vincula a publicis custodibus coniecti sunt. - 25/11/2007 21h03
in orbe
Societas hominum iuribus tutandis addicta Kenyana denuntiavit octo millia cives a regimine sectam edictam persequenti occisos aut abreptos esse recentissimo lustro. - 25/11/2007 20h59
oeconomia
Ab anno 2008 Israhel meliori nota credibilitatis debitoriae verisimiliter fruetur. Ephemeris "Yedioth Ahronoth" nuntiat enim agenturam aestimatoriam Standard & Poor's aucturam in sui indice notam Israhelianam ad "A" a hodierna "A-". - 25/11/2007 20h38
politica
Ambae principales factiones Croatiae simili cum effectu e suffragiis parlamentariis evaserunt: secundum indagationem opinionum suffragantium (exit polls) adhuc regens HDZ 33,2% suffragiorum collegit, dum ei oppositae Socialistae-Democratae 34,6%.
Kevin Rudd, ductor oppositae adhuc partis Australiae, Factionis Laboris, declaravit suos e suffragiis parlamentariis victores evasisse. Ita finitum est 11 annorum aevum regiminis conservatistarum ministri primarii John Howard. - 24/11/2007 20h29
oeconomia
Ab anno proximo Bulgaria introductura est vectigal lineare, unum scilicet (decem centesimarum) pro omnibus. - 24/11/2007 19h42
in orbe
Usque ad 2015 annum construdendum est a Russis novus cosmodromos nomine "Vostocny" in Siberia Orientali. Adhuc ad rochetas suas extra terram mittendas Russi utebantur cosmodromo "Baikonur" in vicina Kazachstania. - 24/11/2007 19h32
homines
Mortuus est Francogallicus choreographus praeclarus Maurice Bejart. - 22/11/2007 17h00
in orbe
Data personalia 25 milionum civium Britannorum amissa sunt Londinii e documentis ministerii fiscalium. Timetur, ne numeri computorum argentariorum in manus fraudatorum ceciderint. - 22/11/2007 15h45
inorbe
In Palatino Romano inventam esse speluncam, ubi lupa Romulum Remumque aluerat, nuntiavit Italus minister culturae Francesco Rutelli. - 20/11/2007 21h00
in orbe
Inter 43 homines apprehensos die Lunae a biocolytis Iraquiensibus ob sclopetationem innecessam Bagdati, qua una mulier vulnerata facta erat, sunt duo cives Americani - custodes armati societatis cuiusdam privatae, necnon 31 alii alienigenae - nuntiavit locutor regiminis Iraquiensis. - 19/11/2007 21h12
politica
Nec foederattio cum Serbia, nec confoederatio satis faciant incolis Kosoviae, qui tantum sui iuris terram cupiunt - nuntiavit victor electionum parlamentarium modo in hac regione de iure Serbiae, de facto tamen iam independenti habitarum, moderator Democraticae Factionis Kosoviae, Hasim Thaci.
Apprehensus est a biocolytis Cambodiensibus praeses motus Khmerorum Rubrorum Khieu Sampan, qui a tribunali Nationum Unitarum putatur reum esse caedis permultorum civium tempore regiminis Pol Potiani (1975-79). - 19/11/2007 07h42
in orbe
Displosione methanii in carbonifodina ad urbem Donetsk Ucrainensium mortui inventi sunt 56 fossores, dum 44 alii adhuc quaeruntur.
Cyclone vehementi, qui ventus die Iovis Bangladesiam vastaverat, vitam amiserunt saltem 2.300 homines, verius tamen numerus occisorum creturus timetur a societatibus auxiliis ferendis usque ad 10 milia. - 18/11/2007 19h23
oeconomia
Graecia et Turcia iunctae sunt ductu petrogasifico, quo methanium Azericum transportandum est in in Italiam. Hoc modo gasium Caspicum primum Europam attingere poterit sine usu infrastructurae Russicae. - 18/11/2007 19h20
in orbe
Quindecim, non decem ut adhuc putabatur, homines necatos esse mense Septembri a militibus regiminis militaris Birmae nuntiavit legatus Nationum Unitarum Paulo Sérgio Pinheiro. - 16/11/2007 19h47
in orbe
Vehementi terrae motu quassa est Chilia septemtrionalis; auctoritates adhuc ignorant victimarum numerum. - 14/11/2007 18h15
in orbe
Duo cives pyrobolo dirupto interierunt, tres vulnerati sunt Bagdati haud longe ab Americana legatione; quod plurimis incolis praetereuntibus scelerate factum est, ut carrum militare USAe percuteretur. - 14/11/2007 15h11
politica
Ministri primarii ambarum Corearum triduum in capite Coreae meridionalis simul permansuri sunt, ut demum pax inter geminas nationes fiat: qui semel tantum post partitionem Corearum convenerant. - 14/11/2007 15h06
athletica
Postquam apud Tuscos iuvenis gregis pedifollici Romani "Latii" assecla a custode publico interfectus est, graves tumultus apud Italica stadia necnon Romae orti sunt. - 11/11/2007 23h29
in orbe
In Ponto Euxino propter vehementissimam procellam quattuor naves onerariae demersae sunt, quarum duae sulphure, tertia petroleo, ultima ferro onustae: maris pollutio immanis fieri posse putatur. - 11/11/2007 23h21
in orbe
Regimen Sinense reintroducturum est tria vetera festa lunaria, a communistis Maozedongianis abolita: Festum Purgationis Tumulorum (m. Aprili), Festum Draconis (Iunio) et Festum Medii Autumni (Septembri) - nuntiat agentura Xinhua. Sollemne autem communisticum 1 Maii abhinc uno tantum die, pro adhuc solitis tribus, celebrandum sit. - 10/11/2007 21h43
homines
Norman Mailer, scriptor Americanus, mortuus est aetate 84 annorum. - 10/11/2007 21h30
oeconomia
Incrementum oeconomiae 13 terrarum eurozonae aliquid maior exspectato hoc anno fiet, 2,6 scilicet pro 2,5 adhuc aestimatis centesimis productus domestici - nuntiat Commissio Europaea. Praeterito anno oeconomia eurozonae 2,8% crevit.
Oeconomia USA cretura est anno proximo lentius quam anno currenti, non ita tamen, ut in recessionem cadat - declaravit praeses argentarii foederalis Americanae, Ben Bernanke. Lentissimum erit incrementum productus domestici primo trimestri 2008, postea tamen oeconomia paululum citius cretura sit, ab effectibus crisis hypothecariae magna a parte iam sanata. - 10/11/2007 17h18
in orbe
Accusator supremus Pakistanorum adnuntiavit nationis securitatem celeriter meliorem factam esse ideoque statum extraordinarium a duce Musharraf declaratum mense proximo revocatum iri. - 10/11/2007 09h22
in orbe
Islamabad, in capite Pakistaniae, domus Benazirae Bhutto, olim rei publicae praesidentis, crebra acie astynomorum circumdata est, quam rector summus Musharraf domi captivam recludi iussit. - 09/11/2007 17h33
politica
Praesidens Michaelis Saakasvili statum belli in Georgia introduxit post pugnas aedilium contra populum ductoribus terrae in viis urbis capitalis Tbilisi reclamitantem. Simul nuntiavit ante tempus solitum habendas electiones praesidentiales, quae mense Ianuario fient. - 08/11/2007 18h47
in orbe
Adolescens Finnicus, postquam consilium suum amens in situ YouTube praenuntiaverat, in schola septem condiscipulos, praesidem demum sese interfecit. - 08/11/2007 14h16
homines
Massae Lizani, in parvo vico Italiae septemtrionalis, die Jovis exsequiae celebratae sunt Entii Biagi, praeclari Italici diurnarii, qui ab adolescentia doctus liber et acer vir fuit. - 08/11/2007 14h08
oeconomia
Petrolei pretium usquequaque centum dollaribus appropinquatur; quod rerum oeconomicarum periti putant proximis septimanis magis magisque auctum iri. - 08/11/2007 13h35
politica
Die proximo Mercurii Commissio Europaea subnotatura est pactum associationis cum Serbia - nuntiavit commissarius Olli Rehn. - 06/11/2007 14h34
in orbe

Periti Americani armorum nuclearium coeperunt machinas nucleares in Corea septemptrionali delere. - 05/11/2007 21h58
scientiae
Percontatrum spatiale Sinense attigit orbitam Lunae. - 05/11/2007 15h39
in orbe
Apprehensus est ad Panormitanum "caput capitum" mafiae Siculanae, 65 annorum Salvatore Lo Piccolo, quem Itali vigiles publici sequebantur per praeteritos 24 annos. Secundum accusatorem publicum generalem, Lo Piccolo dux summus mafiae factus est postquam prior eius ductor, Bernardo Provenzano, anno 2006 arrestatus erat.
In USA operistitium coeptum est scriptorum fabularum cinematographicarum, qui maiorem pecuniam poscunt. Periculum imminet, ne spectacula locutoria nocturna (talk-shows) plus praebeantur veteraque pro iis transmitti debeant. - 05/11/2007 12h35
politica
Postquam supremus dux exercitus Pakistani Pervez Musharraf secundum vi summae rerum potitus est, catervatim oppositores in vincula coniciens, dictatura in illa infelici civitate imposita est. - 04/11/2007 18h53
homines
Aetate 102 annorum mortuus est Moscoviae praeclarus magister ballationis Igor Moiseiev. - 02/11/2007 19h51
politica
Ictu missilis ex aeroplano militari Taprobanensi (Ceilonico) missi necatus est dux bellatorum gregis Tigridum Tamilensium, S.P. Thamilselvan. - 02/11/2007 19h40
homines
Paulus W. Tibbets, aëronauta qui pyrobolum atomicum de aëronavi "Enola Gay" in urbem Japonicam Hiroshimam deiecit, finem bello mundano secundo imponens miliaque horribili modo enecans, annos XCII natus mortem obiit. - 01/11/2007 18h23
in orbe
Custodes publici Londinienses damnati sunt, quod insontem civem Brasiliensem terroristam ratum anno MMV interfecissent.
Diurnarii Hispanici observant tribunalis iudicium, quo tromocratae muslimi caede anno MMIV Madriti perpetrata damnati sunt, et popularibus et socialistis difficultates nonnullas creare. - 01/11/2007 18h07
in orbe
Ictu bombifero suicidiario a birotario quodam perpetrato 28 vigiles publici Iraquenses mortui et 20 alii vulnerati sunt in urbe Baquba. Qui vigiles in foro publico corpora exercebant. - 29/10/2007 23h21
politica
Secundum percontationem suffragatorum (exit pools), victrix electionum praesidentalium apud Argentinianorum facta est uxor exeuntis praesidentis Nestoris Kirchner, Cristina.
Saltem decem duces gentium localium provinicae Iraqiuensis Dijala abducti sunt in tribu Bagdatensi Saab Siitarum, cum de conventu cum ministro primario Nuri al-Maliki revertebantur. - 28/10/2007 16h23
athletica
Finnus Mikko Hirvonen (stabuli Ford Focus) vicit Cursuram Iaponiae, quae erat 14. horna cursura campionatum mundi autoraedariorum. Alter Finnus et classificationis generalis ductor Marcus Groenholm ob difficultates technicas ad metam pervenire non valuit. - 28/10/2007 16h06
politica
Novem novae terrae sociae Unionis Europaeae officialiter die 21 Decembris zonam Schengenianam intrabunt - nuntiavit regimen huius dimidii anni moderatricis operum UE, Lusitaniae (Portugaliae). - 27/10/2007 17h42
in orbe
Usque ad mensem Februarium proximi anni non licebit peregrinis nuptias in urbe Como Italiae Borealis habere, nam nimis multi id facere velint - nuntiant magistratus urbis. - 26/10/2007 23h04
oeconomia
Maxime post memoriam gentium carum est his diebus petroleum, quod die Veneris etiam 92 dollaribus per dolium vendebatur.
Maxime autem omnium temporum vile dollare nunc est Americanorum, praesertim erga euro; hodie moneta communis Europaea etiam 1,4391 dollaribus permutabatur. - 26/10/2007 22h14
politica
Kurt Beck a conventu generali factionis socialis democraticae magno cum consensu praesidens creatus est. - 26/10/2007 19h00
in orbe
Postquam legatus cum duce oppositorum colloquium habuit regimen Birmanicus LXX circiter captivos liberavit, qui mense Septembri reclamantes in vincula coniecti erant. - 26/10/2007 18h51
in orbe
Minister Persarum rebus exteris addictus superbe USAe poenas Revolutionis Militiae minitanti respondit. - 26/10/2007 12h51
oeconomia
Societas petrolifica Britannica BP summa 373 milionum dollarorum ab USAe ministerio Iustitiae addicto multata est, ut pollutionis et fraudium rea. - 26/10/2007 12h48
politica
Mulier Americana furtim USAe senatum iniit et ante ministram rebus exteris addictam Condoleezam Rice manus rubro colore tintas ostendit, eam caedis ream appellans. - 24/10/2007 23h58
insolita
Quadraginta elephantes vicum Indicum Chandan Nukat vastaverunt, postquam ex silvis cibaria requirentes cerevisiam potaverant; deinde restibus electricis diruptis vi electrica icti sunt. - 24/10/2007 23h54
in orbe
Incendiis ingentibus vastatur meridionalis pars Californiae - septingenae aedes sunt igne consumptae, saltem duo homines mortui ac trecenta milia debuerunt domus relinquere. - 24/10/2007 00h13
politica
Victorem electionum ad parlamentum Helvetiae discessit factio extremae dextrae partis - Helvetica Factio Popularis (SVP), quae sibi allexit 28,8 centesimarum suffragiorum.
In suffragiis parlamentariis Polonorum die Solis vicit factio adhuc adversam partem agens - liberale Forum Civicum (PO). - 22/10/2007 10h38
politica
Michael Gorbaciov, ultimus Unionis Sovieticae praesidens, ante conventum factionis a se creata "Democratarum socialium" allocutus est, in vitam publicam rediturus ut contra Vladimiri Putin opprimenti regimini repugnet. - 21/10/2007 17h03
politica
Saltem 17 milites Turci et 23 bellatores Curdi vitam amiserunt in pugna amborum die Solis mane peracta in regione Turciae orientalis, prope limitem Iraquiensem. - 21/10/2007 16h28
athletica
Manus Reipublicae Africae Meridionalis superavit in agone finali certaminis tropaei mundani ludi harpasti victores praeteriti certaminis, Anglos, effectu 15:6 (9:3).
Tertium locum sibi expugnaverunt harpastarii Argentiniani superantes Francogalliam proportione apposituum 34:10. - 20/10/2007 01h15
politica
Reclamationibus Poloniae et Italiae superatis, scitus est Lissabonae ab omnibus ductoribus 27 terrarum sociarum novus tractatus Unionis Europaeae. - 19/10/2007 11h20
in orbe
Francogallorum praesidens Nicolas Sarkozy et uxor eius Cecilia invicem assentiendo divortium obtinuerunt - nuntiavit Palatium Elysaeum. - 19/10/2007 01h10
politica
Birmam regens iunctura militaris nuntiavit die Martis se apprehendisse 2.927 cives, quorum circiter quinque centenas adhuc in carcere maneant. - 17/10/2007 11h12
in orbe
Mortuus est clarissimus mercenarius XX saeculi, Francogallus Bob Denard (natus ut Gilbert Bourgeaud), qui praerat multis rerum publicarum commutationibus in Africa et Proximo Oriente. - 16/10/2007 00h27
oeconomia
Pretium petrolei generis WTI primum post memoriam gentium plus quam 86 dolaribus per dolium in foro Neoeboracensi NYMEX stat. - 15/10/2007 20h41
oeconomia
Hornotinum praemium Nobelianum oeconomiae attributum est tribus oeconomiae peritis Americanis - Leonid Hurwicz, Eric Maskin et Myerson - pro aptando oeconomiae theorema mechanicorum. - 15/10/2007 13h23
oeconomia
Novum culmen mundanum - 84,05 dollaria per dolium - attigit pretium petrolei generis WTI in Neoeboracensi foro mercantiali NYMEX venum praebiti. Causa pretii novissimae infltionis timor sit, ne milites Turcici partisanos Kurdos sequentes Iraquiam septentrionalem invadant. - 13/10/2007 12h05
in orbe
Praemium Nobelianum pacis huius anni attributum est pristino vicario praesidentis USA Al Gore et Americanae societati climati tutando pro pugna contra tepidationem climaticam - nuntiavit Commissio Nobeliana Norvegorum. - 12/10/2007 11h19
cultus
Praemium Nobelianum huius anni in disciplina litteraturae donatum est 87 annorum auctrici Britannicae Doris Lessing. - 11/10/2007 13h17
scientiae
Praemium Nobelianum huius annis in diciplina chimiae attributum est Germano Gerhard Ertl pro investigationibus phaenomenorum, quae in superficie corporum solidorum eveniunt.
Praemium Nobelianum physicae acceperunt Francogallus Albert Fert et Germanus Peter Gruenberg pro repertione effectus giganteae resistentiae magneticae. - 09/10/2007 16h08
oeconomia
Consortium internationale argentariarum, cuius spiritus movens trapeza est Royal Bank of Scotland (RBS), pronuntiavit se vicisse super mensam argentariam Britannicam Barclays contentionem de acquisitione ingentis Batavorum argentariae ABN Amro - 09/10/2007 09h14
in orbe
Saltem 195 homines mortui sunt a die Solis in pugnis inter islamistas et milites Pakistanienses in regione Waziristaniae Septentrionalis - nuntiat agentura AP. - 09/10/2007 08h55
athletica
Marion Jones cursor illa Americana coacta est ut redderet quinque nomismata Olympica, quia admitta est se incitamentis illicitis usam esse tempore Olympiadis Sydneiensis anni 2000. - 09/10/2007 00h30
scientiae
Hornotino praemio Nobeliano medicinae donati sunt Italus Mario R. Capecchi, Britannus Martin J. Evans necnon Americanus Oliver Smithies pro repertionibus ad cellulas maternas necnon recombintationem DNA in mammalibus spectantibus. - 09/10/2007 00h05
athletica
Agonem contra Scotiam in Stadio Gallico Lutetiensi vinciens effectu apposituum 19:13 (13:6) Argentina locum sibi praestitit inter quattuor manus nationales certaminum semifinalium Campionatus Mundani harpasti.
Autoraedarius Finnus Kimi Raikkonen stabuli Ferrari victor discessit curriculi Pretii Grandis Sinarum bolidum Formulae Primae in urbe Shanghai habiti. - 07/10/2007 10h53
politica
Sicut opinabatur, praesidens Pakistaniae Pervez Musharraf maiorem partem suffragiorum collegit in comitiis praesidentialibus die Saturni habitis - nuntiat agentura diurnaria AP. - 06/10/2007 14h24
in orbe
Iaponum percontatro cosmico nomine "Selene" contigit orbitam circum Lunam attingere - nuntiavit Iaponica Agentura Universo Explorando (JAXA).
Impulsu Domus Albae ministerium iustitiae USA anno 2005 sanxisse usum tormentorum erga captos tromocratos nuntiant acta diurna "New York Times". - 04/10/2007 23h45
scientiae
Dinosauros proximo decennio clonizatum iri annuntiavit praeclarus palaeontologus Americanus, professor Universitatis Studiorum Civitatis Montanae Jack Horner. - 03/10/2007 23h32
in orbe
Monachi Buddhistici Yangon derelinquere conantur, post cruenta facinora a militibus Birmanicis perpetrata.
Regimen communisticum Coreae septemtrionalis arma nuclearia sua destrui anno hoc declinante convenit, sex civitatibus hortantibus et ingentem vim petrolei offerentibus. - 03/10/2007 20h29
medicina
Capsicino, id est materia illa, qua acerrime capsicum annuum sapit, dolores nulla cum damno efficaciter leniri posse putant studiosi Britanni. - 03/10/2007 20h21
socialia
Consilium urbis Amstelodami 50 circiter aedes rubra lampade distinctas venum dari deliberavit, ut in castiores tabernas necnon domus incolendas convertantur. - 03/10/2007 20h19
politica
Iterum convenerunt duces ambarum Coreanarum - Ro Mu Hiun et Kom Dzong Il - Pheniano. Primus conventus anno 2000 evenit.
89 centesimis suffragiorum Ucrainensium calculatis denuo optimum effectum captasse videtur Factio Regionum exeuntis ministri primarii Victoris Ianukovyts (33,41% suffragiorum). Regimen novum verisimiliter tamen facient "victae": factio quondam ministrae primariae Iuliae Tymosenko necnon praesidentis Victoris Iustsenko. - 01/10/2007 00h56
in orbe
Decem milites ex copiis Unionis Africae, in Darfur ad pacem restituendam missis, rebellibus adgredientibus interfecti sunt, quinquaginta vero erepti esse reputantur. - 30/09/2007 18h41
politica
Populus Aequatoris, civitatis Americae meridionalis, suffragia hodie fert ut novus senatus deligatur, cui instituta rei publicae radicitus renovanda erunt. - 30/09/2007 18h37
athletica
Ductor classificationis generalis cursurae mundi Formulae Primae Britannus Lewis Hamilton reportavit quartam in hoc anno victoriam, triumphans die Solis in certamine Pretii Grandis Iaponum. - 30/09/2007 16h28
politica
Erwin Huber electus est novus praeses Bavariam regentis Unionis Christianae-Socialis (CSU). - 29/09/2007 23h00
oeconomia
Nova membra Unionis Europaeae, terrae scilicet postcommunisticae Europae Orientalis, non poterunt nummum euro adoptare ante annum 2012 - putat agentura aestimatoria Fitch. - 29/09/2007 22h59
politica
Regimen Iraquiae reiecit propositum divisionis huius terrae in partes tres - sunnicam, siiticam necnon a Kurdis administratam - a senatu Americano adoptatum. - 29/09/2007 00h28
in orbe
Nuntii regiminis Birmanici Iovis die novem homines militibus in Yangon viis adgredientibus interiisse dixerunt; sed minister primarius Britannus Gordon Brown, cum praesidente Bush collocutus, plures occisos esse censet. Perturbationes tamen minime desinunt. - 28/09/2007 23h33
oeconomia
Pro uno eurone plus quam 1 dollarium et 42 centesimae permutantur, maxima vero pretia aurum et platinum attingunt. - 28/09/2007 23h19
politica
Decem homines, inter quos etiam relator photographus Iapo, occisi sunt die Iovis a militibus, turbas reclamantium vi dispergere conantibus - nuntiaverunt media ipsius regiminis militaris Birmae.
Praeterito die milites Birmani occiderunt, secundum testes oculares, tres monachos buddhisticos et vulneraverunt saltem quinque cives manifestantes contra regimen militare.
USA et Unio Europaea acta 'juntae' Birmanae graviter condemnant. - 26/09/2007 16h39
politica
Gubernatio militaris Birmae introduxit in duabus maximis urbibus terrae - Rangun et Mandalai - statum necessitatis necnon prohibitionem domus noctu relinquendi.
USA et Unio Europaea agnituri sunt independentem Kosoviam, si haec regio olim autonoma Iugoslaviae, nunc de iure pars Serbiae, sui iuris statum proclamaverit - nuntiat ephemeris "International Herald Tribune". - 25/09/2007 01h00
in orbe
Bombifero ictu suicidiali in meschita tribus Baquba Bagdatensi peracto mortui sunt 20, vulnerati 30 homines.
Duo milites Itali, qui abducti erant die Saturni vespero in occidentali parte Afganistaniae a bellatoribus Talibanis, die Lunae mane liberati sunt a militibus foederis NATO. - 24/09/2007 08h50
homines
84 annos natus obiit Marcellus Marceau, celeberrimus histrio mimicus Francogallicus: cuius facies candido colore depicta artem mimorum usquequaque significaverat. - 23/09/2007 17h36
in orbe
Centum circiter piscatores Bengalenses lintribus ob feram procellam submersis in sinu Bengalensi interiisse putantur. - 23/09/2007 11h08
athletica
Daniel Pedrosa Hiberus situm polarem occupabit certamine autoraedario mundano in Japonia. - 23/09/2007 11h04
in orbe
Aung San Suu Kyi, quae oppositoribus Birmanicorum rectorum praeest, domo ubi captiva habetur exiit monachis Buddhisticis salutem dicens contra regiminis vim reclamantibus. - 22/09/2007 21h56
oeconomia
Novum maximum historicum erga dollare euro constituit - vespero die Veneris Novi Eboraci nummus Europaeus 1,412 dollaribus mutabatur. - 22/09/2007 21h02
politica
Summum tribunal Chiliae decrevit pristinum praesidentem Peruviae Albertum Fujimori tradendum esse Peruvianis. - 21/09/2007 17h38
in orbe
Osama Bin Laden populum Pakistanum per orationem audibilem hortatur, ut praesidentem Musharraf vi expellat qui Meschitam Rubram mense Iulio praeterito destruxerit. - 20/09/2007 23h50
in orbe
Senatores nonnulli Dacoromani reclamaverunt, quod castrum comitis Draculae diviti concivi, qui Novi Eboraci habitat, venum datum est. - 20/09/2007 23h46
politica
Regimen Canadiense officialiter agnovit nomen civitatis Macedoniae, cuius nominis usui maxime Graecia reclamat. - 20/09/2007 14h59
oeconomia
Thunnos captare usque ad finem anni non licebit piscatoribus Europaeis - decrevit Commissio Europaea, nam hornotinus limes hos pisces captandi iam expletus erat.
Argentaria Foederalis (Fed) Americana deminuit usuram principalem a 5,25 usque ad 4,75 pro centum.
Fenore deminuto dollare ad minimum historicum erga euro - 1,3980 USD pro uno EUR - decrevit. Maxime autem in ultimis quattuor annis - passu 2,91% - increvit index bursae Neoeboracensis. - 19/09/2007 00h18
in orbe
Crescit numerus Americanorum atheorum agnosticorumque, quorum nunc 20 miliones adesse Civitatibus Unitis putantur - docet investigatio opinionum ab actis diurnis "Washington Post" citata. Omnium tamen Americanorum numerus est 300 miliones. - 18/09/2007 18h32
politica
Russia et Sinae operationes exploratorias clandestinas conducunt, ut id facere solebant tempore "belli gelidi" - dixit Mike McConnell, qui munere fungitur moderatoris speculatorum Americanorum. - 18/09/2007 18h23
oeconomia
Ob siccitatem Brasiliam vastantem pretia fabae coffeicae maxima sunt ultimorum novem mensium.
Periculum recessionis oeconomiam Americanam anno proximo appropinquantis non exclusit in sermone modo habito pristinus multorum annorum praeses Argentariae Foederalis USA (Fed) Alan Greenspan. Nonnulli putant eum his verbis signum Fed dare, ne nimis liberaliter demittat illa usuram.
Die Martis vespero decernendum Argentariae Foederalis est, utrum hoc mense minuendae sint usurae dollaris an non.
Negotiatores exspectant Fed fenus principale, quod hodie est 5,25 centesimarum, minuere 0,25 nisi 0,50 pro centum. - 17/09/2007 23h52
politica
Secundum indagationem suffragantium (exit polls), in electionibus ad parlamentum Graecorum triumphavit factio conservatistarum Nova Democratia hodierni ministri primarii Kostas Karamanlis, 41,9% suffragiorum sibi alliciens. Altera pars (38,4%) sit socialistica PASOK Georgii Papandreu. - 16/09/2007 19h03
in orbe
88 homines mortui et 42 vulnerati sunt in calamitate aeronavis vectoriae McDonnell Douglas MD-80, quae in aeriportu insulae Phuket Thaiorum evenit. Praeter Thaios, inter mortuos sunt viatores Angli et Australiani. - 16/09/2007 18h20
athletica
Finnus Kimi Raikkonen e stabulo Ferrari victor discessit certaminis Pretii Grandis Belgicae cursurae autocurruum Formulae Primae, in curriculo Spa-Francorchamps habiti. Alter ad metam venit Brasilianus Felipe Massa (etiam Ferrari), tertius Fernando Alonso (Hispanus/McLaren-Mercedes). - 16/09/2007 18h15
in orbe
Modellis minoribus 16 annorum non licebit vestes novissimas publice Londini monstrare occasione ineuntis Hebdomadis Vestiariae. - 15/09/2007 11h00
oeconomia
Permulti Britanni pecuniam ibi depositam a taberna bancaria Northern Rock reposcunt, postquam haec argentaria hypothecaria subsidia fiscalia a Summa Argentaria Angliae die Veneris petiverat obtinuitque. Revocatio panica pecuniae fit, licet Bank of England asseveret Northern Rock nullo modo decocturam fore. - 15/09/2007 10h23
politica
57 annorum Mao Qingxiang, qui pro democratia in Sinis pugnat et munere diurnarii actorum "New York Times" fungitur, poena octo annorum emensa e carcere dimissus est. - 15/09/2007 10h11
in orbe
Mensuris suis non metricis - ut sunt e.g. libra aut milliare - uti licebit civibus Britanniae et Hiberniae (Irlandiae) etiam post annum 2009 - decreverunt magistratus Unionis Europaeae. Adhuc 2009 ultimus putabatur fore annus usus mensurarum non metricarum, multi tamen Britanni huic decreto recenter reclamaverunt.
6 saltem homines mortui sunt post terrae motus, qui insulam Indonesianam Sumatram die Mercurii et Iovis mane vastaverunt. Praeter primam opinionem nulla maris unda gigantea (tsunami) hac occasione effecta est. - 13/09/2007 09h55
politica
Propter ultimam defatigationem in nosocomium die Iovis traductus est Shinzo Abe, qui uno die antea munere ministri primarii Iaponum se abdicaverat. - 13/09/2007 09h53
oeconomia
Primum post memoriam gentium dolium petrolei plus quam 80 dollaribus die Mercurii vendebatur in foro NYMEX Neoeboracensi.
Primum quoque euro limen 1,39 dollaris transgressum est. Dollare fit vilius ob exspectationem deminutionis faenoris ab argentaria suprema USA 18 Septembri. - 12/09/2007 22h58
in orbe
Circiter 50 milites Israeliani sauciati sunt ictu missilis e Zona Gazae eiecti. - 11/09/2007 09h52
athletica
Modoetiae, in Italia septemtrionali, certamen autoraedarium mundanum Hiberus Ferdinandus Alonso vicit, Anglicum Ludovicum Hamilton praecedens: qui ambo vehicula Italica Ferrari conducunt. - 09/09/2007 18h18
cinemata
Leonem Aureum, quo praemio optima pellicula filmica certamine quotannis Venetiae habito afficitur, cinemate "Se jie" (Cupido atque prudentia) auctor Sinensis Taiwanensis Ang Lee sibi comparavit; qui iam ante biennium ibidem honoratus erat.
Venetiae Leone Aureo singulari, ad LXXV anniversarium certaminis celebrandum creato, Italicus auctor Bernardus Bertolucci donatus est. - 09/09/2007 17h56
in orbe
In nosocomium traductus est archiepiscopus Orthodoxus Serbiae Philaretos, qui a decem diebus ieiunans reclamabat prohibitionem ei vicinum Montem Nigrum intrare. Hoc omni tempore in tabernaculo in "terra nullius" inter ambas civitates extento mansit.
Regimen Montenegrinum putat, sicut Nationes Unitae, archiepiscopum refugium in monasteriis Orthodoxis praebere sceleratis bellorum annis 1991-95 in pristina Iugoslavia gestorum. - 08/09/2007 19h32
oeconomia
Pretia syngrapharum societatum commercialium et Neoeboraci et in bursis Europaeis magnopere die Veneris cadebant ob data regiminis USA monstrantia operis vacationem maiorem exspectato huic terrae adesse. - 08/09/2007 01h05
politica
Post duos annos Poloniam regendi a factione populistica Lex et Iustitia, electones praecoces dissolutioque parlamenti ordinatae sunt, nam haec factio foederatos sibi asciscere plus non poterat, ut regimen maioris partis crearent. - 08/09/2007 00h52
athletica
Argentina Galliam 17:12 superavit in primo certamine Scyphi Mundi harpasti Lutetiae Parisiorum.
Precibus aut, ut multi suspicant, exorcismis quidem a sacerdote catholico peractis, destiterunt contusionibus numerosis laborare pedifollistae manus Lazio Roma. Quae methodus tamen non omnino optima videtur, nam defensor Mobido Diakite crus modo fregisse timetur. - 07/09/2007 10h38
scientiae
Cerebra paedophilorum minus aliis hominibus substantiae cinereae continent - docet investigatio scientistarum Universitatis Duisburg-Essen, qui resonantia magnetica cerebra invenstigaverunt 18 hominum paedophilicorum facinorum reorum.
Rarissime inter medicos in Deum credunt psychiatri - patet ex indagatione medicorum in novissimo fasciculo actorum "Psychiatric Services" descripta. - 07/09/2007 09h07
oeconomia
Euro, nummus ille Europaeus, validior die Iovis erga dollare factus est, quia Summa Argentaria Europaea decrevit usuram principalem immutatam (gradu 4%) mansuram, dum multi negotiatores eam augendam timebant. Simul Argentaria Angliae usuram librae intactam (5,75%) reliquit; antea idem fecerunt argentariae centrales Australiae et Canadae. - 06/09/2007 18h56
homines
Mutinae Lucianus Pavarotti, praeclarus cantor lyricus Italicus, LXXI natus ob pancreatis tumorem mortem obiit. - 06/09/2007 08h39
scientiae
Auctoritates Britannicae embrya et humana et ferina materia exstructa creari concesserunt, ut gravium morborum remedia requirantur. Quam rem ecclesia catholica ut "mostrum" iam vehementer condemnavit. - 06/09/2007 08h34
oeconomia
Ob data monstrantia sexies minorem exspectato numerum domorum in USA venum euntium omnes tres indices principales Wallstreetiani circiter uno pro centum die Mercurii ceciderunt. Quae data etiam bursas Europaeas cadere coegerunt necnon dollare minus validius reddiderunt erga yen nummum Iaponum.
Minime gaudent etiam negotiatores nuntiis de maiore numero civium USA sine munere manentium, praecipue in re bancaria. Timent enim rebus ita stantibus Summmae Argentariae Americanae (Fed) difficilius fore usuram iam mense Septembri comminuere. - 05/09/2007 23h46
in orbe
Duo 60 annorum mulieres Australoafricanae - Mangubane Msaba Zungu et Qibile Thabitha Thusi - comburendo necatae sunt a discipulis ludi publici in oppido Manhlenga provinciae KwaZulu-Natal, qui pueri credebant eas maleficas esse sibi maxime nocivas. Combustio in area athletica scholae peracta est. - 05/09/2007 17h04
athletica
Proximo abhinc anno petitor praeclarus alsulegiarius ligationis NHL Jeremy Roenick pro manu San Jose Sharks ludet. Adhuc rumor ferebat eum, hominem 37 annos natum, hoc mense ex orbe athletico egressurum. - 05/09/2007 15h54
oeconomia
Taberna bancaria Germana IKB amisisse putatur 700 miliones euronum propter crisin hypothecarum Americanarum. - 05/09/2007 15h27
medicina
Decennio 1994-2003 numerus casuum disfunctionis bipolaris sive morbi maniaco-demissivi inter pueros Americanos quadragies (40x) crevit - patet ex analysi modo perfecta datorum Sedis Statisticae Medicinalis USA (National Center for Health Statistics). - 05/09/2007 14h42
in orbe
Effractores cybernetici Sinenses adorti sunt systema computatrale parlamenti et ministerii a rebus exteris Britannorum - nuntiat ephemeris Londinensis "Guardian".
Iam 2,6 miliarda hominum telephona mobilia possident et 1,13 mld interrete utuntur - nuntiavit Internationalis Unio Telecommunicationis. Ab anno 2000 numerus telephonorum mobilium ter auctus est.
Rawalpindi in urbe ob duos ictus bombicos saltem 24 homines mortui et 66 vulnerati sunt; omnes fere victimae milites Pakistani aut operarii administri defensionis huius terrae esse putantur. Ambae attentationes eodem tempore peractae sunt. - 04/09/2007 09h45
oeconomia
Die Lunae, bursis Americanis clausis ob Festum Laboris, fora Europae creverunt ob adnuntiationes argentariarum Barclays et Deutsche Bank eas minime inter esse crisi hypothecarum Americanarum.
Paradoxi esse valde eodem die decrevisse syngraphas societatum Suez et Gaz de France, nam unione ambaram facta coniectatio omnis de huius fusionis condicionibus finitur. Quae coniectatio expectatioque effectus ultimis mensibus pretia harum syngrapharum valde augere solebat. - 04/09/2007 00h14
in orbe
Chartas identitatis photographiam referentes omnibus vaccis terrae dare vult regimen civitatis Indicae Bengal, ne vaccae hae, animalia sacra Indorum, in vicinam Bangladesiam furtim exportentur, ubi a Musulmanis necantur edunturque. - 03/09/2007 15h07
oeconomia
Megafusio gigantaneorum energiae fabricatorum - Franco-Belgici Suez et a regimine Galliae administrati Gaz de France (GDF) - officialiter Lutetiae Parisiorum annuntiata est. Conglomeratio nova 90 miliardis euronum valebit. Eodem societas Suez liberata est a captione hostili ab Italica ENEL. - 03/09/2007 10h34
in orbe
Tria maxima incendiarum Graeciam ultimos decem dies vastantium a siphonariis iam aut exstincta aut cohibita sunt - nuntiavit die Solis administer ordinis publici Viron Polidoras. - 02/09/2007 23h56
politica
Post pugnam trium mensium milites Libani castra islamistarum in oppido Nahr el-Barid expugnaverunt. - 02/09/2007 23h43
oeconomia
Pretia mundana petrolei proximis diebus sine dubio crescent, nam turbo "Felix" proximis 36 horis vi quinti (maximi) gradus scalae Saffir-Simpsonis facturus a Nationali Centro Turbinibus Studendis Miamae Floridanorum modo pronuntiatus est. Semper cum turbines Sinum Mexicani petant, ubi tertia pars productionis Americanae petrolei efficitur, pretia naphthae crescunt.
Quinque fere miliones arborum olearum incendiis Graecis consumptae esse putantur. Graecia tertius maximus in mundo fabricator olei est.
Pretium lactis primum post memoriam gentium carius petroleo in mercatibus mundanis ultimo tempore factum est - nuntiant acta "International Herald Tribune". - 02/09/2007 23h40
in orbe
Persarum moderatores se tria milia machinarum rotantium iam exstruxisse confirmant, quibus uranium robori nucleari creando aptum conficere possint.
Post diuturnam captivitatem XIX auxiliatores Coreani domum fracti redierunt: qui ante XL dies a Talebanis in Afganistania rapti erant. Duo tamen inhumane interfecti sunt. - 02/09/2007 17h44
athletica
Civitates Americae Unitae sibi aureum nummum cursu feminarum 4x400 m comparaverunt, Jamaica argenteum. - 02/09/2007 17h37
in orbe
Grex armatus islamicus se centum milites Pakistanos haud longe a finibus Afganis comprehendisse aiunt.
Omnes obsides Christiani Coreani, qui ad auxilia miseris ferenda eo se contulerant, per quinque septimanas captivi a Talebanis in Afganistania dimissi sunt; duo tamen paulo post raptum interfecti erant. - 30/08/2007 18h58
athletica
Tyson Gay ex USA athletes aureum nummum certamine mundano vicit, CC metra 19,76 secundis percurrens; qui iam cursu centum metrorum primus fuerat. - 30/08/2007 18h50
in orbe
Minister USAe iustitiae addictus Albertus Gonzales a munere suo discessit, ab aliquot senatoribus accusatus quod nonnullos investigatores ex officio expulerit. - 27/08/2007 22h30
in orbe
Cum appropinquetur dies anniversarius diurnariae Russicae Annae Politkovskaya, quae anno MMVI sine ulla causa intellectu apta sub domo suapte occisa est, ab investigatoribus decem viri comprehensi sunt: quorum aliquis astynomos fuisse narratur. - 27/08/2007 22h23
in orbe
Post immania incendia, quae Peloponnesum, Acticam paeninsulam et Euboeam diu vastaverunt, et LX hominum mortem ob fumum atque aestum, Graecorum moderatores accurate requirunt, utrum forte an scelerata voluntate facinora ista tempore eodem evenerint. - 27/08/2007 22h16
scientiae
Legati CL nationum Vindobonam convenere, ut foedus in urbe Japonica Kyoto subscriptum latius observetur, ad coeli calefactionem temperandam. - 27/08/2007 22h00
scientiae
Adamantes 4,2 miliarda annorum veteres inventi sunt in Australia occidentali. - 24/08/2007 00h51
politica
Decreto iudicii principalis Pakistaniae licet domum de exilio reverti pristino ministro primario Navaz Sharif, ut electionibus proximis praesidentialibus candidatus, aemulus hodierni praesidentis generalis Pervez Musharraf, adesse possit. Anno 1999 Sharif vi munere amotus erat rerum publicarum commutatione duce Musharraf. - 23/08/2007 19h29
in orbe
Statio televisifica publica Hispana non plus emittet relationes tauromachiae, ne picturas feroces pueri spectent. - 23/08/2007 19h14
oeconomia
18 punctis, ad 7,02 centesimas auget Argentaria Publica Sinarum usuram principalem.
Indonesia emptura est sex aeronaves venatorias Russicas a societate industriali Suchoj structis. Pro tribus Su-30 et eodem numero Su-27 exercitus Indonesiae solvet 330-350 miliones dollarium.
Aeronavibus Su-30 utuntur iam in regione Asiatica India et Malesia, emptionem eorum considerat Tailandia. - 23/08/2007 16h42
in orbe
Maxima eluvie afflicta est media regio USA, 22 civibus iam mortuis. Novissima civitas hac calamitate petita est Ohio.
Nulla remanet iam spes salutis 181 fossorum fodinae aquis inundationis infusae in provincia Sinarum Shandong - nuntiavit gubernator Shandongiensis, Huang Sheng. - 23/08/2007 13h56
athletica
Paulo Pot, qui exercitator adhuc recens erat pedifollicae Belgicae manus SK Lierse, prohibitum est munere suo plus fungi postquam inventum est eum annis 2004-2005 effectus certaminum praeparare secundum voluntatem hominis miliardarii Sinici Ye Zheyun, qui sponsionibus athleticis pecuniam quaerere solebat. - 21/08/2007 14h24
in orbe
40 annis post mortem redditum est consanguineis corpus Mahendranathi Phukan, qui erat unus 102 militum Indorum mortuorum in clade aeronavis super montem Imaeum (Himalaya) volantis. Nunc corpus eius inventum est in moli glaciata, altitudine 5300 metrorum super mare.
Non licet plus stationi radiophonicae Britannicae publicae BBC in Russia programmata edere, quod multi putant effectum novissimum esse accusationis a iudicibus Anglis speculatoris Russici reum mortis Alexandri Litvinenko. - 21/08/2007 14h06
oeconomia
Sinae struent usque ad 2012 annum electrificinam atomicam, suis tantum opibus nitentes. Adhuc Seres electrificinas nucleares struentes technologia Russica, Gallica aut Canadiana usi sunt.
Oeconomia omnium fere terrarum mundi praeterito anno augebatur, exceptis Corea Septentrionali et Zambia, quarum productus domesticus generalis comminutus est gradibus 1,1 et 4,8 centesimarum.
Pari fere numero syngrapharum crescentium et cadentium ancipiti Marte clauserunt sessionem diei Lunae indices bursarum Wallstreetianarum, foris Europae modice et Asiae valde eodem die crescentibus. Maximi diei victores in Europa erant societas fossoria BHP Billiton - 4,2 pro centum crescens - necnon metallurgica Arcelor Mittal. - 20/08/2007 23h46
in orbe
Nullo cruore effuso Attaleae, in urbe Asiae Minoris, libertas omnibus obsidibus reddita est, qui a duobus viris in aëronavi Turcica detenti erant. Quam raptores e Cypro profectam in Persida avertere volebant. - 19/08/2007 08h59
in orbe
Typhon "Dean" celeritate 241 chiliometrorum horalium insulam Haitiam, Iamaicam necnon litora paeninsulae Iukatan nunc petens mox ad gradum quintum (i.e. gravissimum) scalae Saffir-Simpsonianae promoveri potest - nuntiat Nationale Centrum Typhonum Miamiae in civitate Florida situm.
Typhone "Sepat" autem oras Sinarum Meridionalium vastante iam plus 20 civibus necati sunt. - 18/08/2007 19h48
oeconomia
Inopinate usuram deductionis dimidia centesimae usque ad 5,75% comminuens Summa Argentaria (Fed) USA condiciones in foris mundanis praevalentes sanavit. Omnes bursae Europae et Americarum die Veneris postmeridano crescebant.
Maxima ultimi decenni clade afflicta sunt fora Asiae Orientalis, cuius causa principalis esse videtur citissime valescens yen (nummus Iaponiae), valde exportatoribus Iaponicis nocivus.
Huius septimanae clades bursae Hongkongianae maximae sunt post crisin Septembris 2001 anni, ictibus tromocratarum in urbes Americanas effectam. - 17/08/2007 10h28
in orbe
Quingenti in Peruvia ob sismum referuntur sub aedibus dirutis periisse, millia multa tecto carere, urbes Ica, Chincha Alta et Pisco maxime percussae esse. Auxilia toto ex orbe mittuntur. - 17/08/2007 08h39
homines
Max Roach, musicae iassicae modernae unus conditorum, mortuus est 83 annos natus. - 17/08/2007 00h09
in orbe
Terrae motus, cuius robur fere octavum gradum Richterianum attigit, oram Peruviae vehementissime quassit: haud minus CCC perierunt, plura vulneribus afficiuntur. - 16/08/2007 11h31
oeconomia
Nova clade laborabat bursa Neoeboracensis, cuius index principalis Dow Jones die Mercurii 167 punctis demersus est, primum a mense Aprili sub limine tredecim milium punctorum sessionem claudens.
Causa novissimae panicae venditionis syngrapharum societatum commercialium in foro Wallstreetiano rumor sit maximam in USA argentariam hypothecariam Countrywide Financial prope decoctionem esse. Papyri Coutrywide Financial tredecim pro centum hoc die ceciderunt. - 16/08/2007 01h13
in orbe
Circiter CC homines haud longe a Mosul, urbe Iraquiae septemtrionalis, propter immanes diruptiones sub aedificiis dirutis interierunt: hoc in insula factum est, ubi Yazidi, Kurdorum factio religiosa, sedem suam habet.
Sex Italici Teutoburgi, in urbe Germanorum, apud stationem ferriviariam occisi sunt: quod investigatores putant ob ultiones latronum congregationum factum esse. - 15/08/2007 18h38
scientiae
Postquam per septem septimanas aequor discurrit, navis Vikingorum more exstructa a Danorum oris ad portum Dublinensem pervenit: idem ante mille annos factum est, cum Dani colonias Hiberniam invadere coeperunt. - 15/08/2007 18h23
in orbe
Tramen ferriviarium pyrobolo dirupto in regione Russica Novgorod a via aberravit: quapropter plurimi viatores vulnerati sunt.
Multa milia pontium in Sinis infirma sunt: hoc nuntiaverunt acta diurna "China Daily" postquam haud minus duodetriginta homines in provincia Hunan vitam amiserant apud pontem, dum exstruitur. - 14/08/2007 17h46
in orbe
In Iaponia mortua est die Lunae 114 annos nata Yoneko Minagawa, vetustissimus, secundum librum Guinessianum, homo orbis terrarum - nuntiat agentura diurnaria Kyodo.
Eodem die agentura DPA docet 113 annorum Huljkam Sahic, veterrimam mulierem Montis Nigri, habitum nicotiana fumandi, cui per totam fere vitam adhaerebat, abiecisse, ob "primum in vita eius morbum alicuius momenti".
81um tantum annum vitae explevit Fidel Castro, dictator communisticus Cubae. Is tamen, aegrotus, solemnitatibus sui natalibus publice Havanae habitis non aderat. - 14/08/2007 00h13
in orbe
Raptores Talibani liberaverunt duas aegrotantes mulieres-obsides Coreanas in Afganistania ante tres septimanas raptas. Capti adhuc manent 19 obsides e Corea Meridionali oriundi. Duo obsides a raptoribus necati sunt.
81 annorum Alan Greenspan, qui per multos annos Summae Argentariae USA (Fed) praeerat, munere novo fungetur adiutoris moderatorum maximae in Germania mensae privatae, Deutsche Bank - nuntiat ephemeris "Frankfurter Allgemeine Zeitung". - 13/08/2007 16h19
athletica
Contusione laevae plantae laborans Wayne Rooney, petitor manus pedifollicae Manucianorum Unitorum (Manchester United), a sex usque ad octo septimanas certaminibus adesse non poterit.
Contusi quoque sunt in Albione: Michael Owen, pedilusor manus Newcastle necnon defensores John Terry (Chelsea), Ledley King (Tottenham Hotspur) et Jonathan Woodgate (Middlesborough). - 13/08/2007 15h56
in orbe
Parva aeronavis Mooreae, in insula Polynesiae Francophonae, in mare decidit: viginti homines perierunt, quorum duo legati Unionis Europaeae fuerant. - 12/08/2007 11h24
cinemata
"Ai no yokan" (Ortus renovatus) auctoris Japonici Masahiro Kobayashi pardum aureum, id est praemium maximum certaminis cinematographici Locarnensis, obtinuit. - 12/08/2007 11h20
in orbe
Crux mirae magnitudinis apud vicum Butovo haud longe a Moscua solo confixa est, ad victimas dictaturae Stalinianae commemorandas. - 08/08/2007 18h40
politica
Mense Augusto vergente praesidentes utriusque Coreae in capite septemtrionalis Pyongyang convenient: quod olim tantum evenerat a die nationis illius partitionis. - 08/08/2007 18h37
politica
Multa millia civium Libanensium suffragia die Solis ferunt, ut illos deligant qui duos senatores interfectos substituant.
Ardua sunt futura factionum foederis, quo Polonorum res publica regitur: nam pars "Sui defensionis" appellata ministros suos a regimine recedere iussit. - 05/08/2007 23h31
athletica
Lewis Hamilton optime ac sine ulla difficultate certamen autoraedarium apud Hungaros vicit, Kimi Raikkonen vehiculum Ferrari conducente inimico devicto. - 05/08/2007 23h30
oeconomia
Usque ad quinque miliarda euronum amisit - secundum acta hebdomadalia "Focus" - banca argentaria Germana IKB Deutsche Industriebank ob negotia sua in mercatu hypothecarum Americanarum peracta. Cuius mercatus crisis a nonnullis septimanis indices bursarum mundanarum decrescere cogit. - 05/08/2007 21h56
in orbe
Digito sive 3,8 centimetris angustiores a die Lunae paginae actorum diurnorum "New York Times" in lucem dabuntur. Nam 12 digitorum (30,5 cm) lata pagina quasi norma iam sit apud aliarum ephemeridum Americanarum, ut exempli gratia "Wall Street Journal", "The Washington Post" et "Los Angeles Times". - 05/08/2007 21h43
athletica
Timo Kaukonen victor discessit e certamine mundano in balneo vaporeo quam longissimae assessionis, Heinola in oppido Finnorum habito. Qui vir Finnus in balneo temperatura aeris 130 graduum Celsianorum 12 minutas et 26 secundas immotus assedere valebat.
Anglus Lewis Hamilton stabuli McLaren-Mercedes triumphavit die Solis Budapestini in curriculo Pretii Grandis Hungariae autobolidum Formulae Primae. - 05/08/2007 21h26
oeconomia
Altera in serie sessione crescebant in foris Wallstreetianis valores societarum commercialium Americanarum post clades maximas praeteritae septimanae, timore crisis mercatus creditorii inductas. - 03/08/2007 00h03
in orbe
Numquam tot tantaque incendia Europae meridionalis nemora simul vastaverant: silvestrium regionum tria milia aut plura chiliometra quadrata in Lusitania Hispania Italia Graecia Bulgaria Croatia Macedonia Albania necnon Turcia, vel Fortunatis Insulis igni combusta sunt. - 02/08/2007 18h49
in orbe
In Minnesota adiutores miseris auxilium ferre conantur, qui de ponte qua Mississippi flumen transibatur confestim corruto in ripas fluctusque desuper deciderunt. - 02/08/2007 18h41
in orbe
Uno die post mortem Ingmar Bergman, mortuus est alter dispositor cinematum praeclarus, 95 annorum Italus Michelangelo Antonioni.
A raptoribus Talibanis occisus est alter obses Coreanus, 29 annos natus Sung Sin. Cuius corpus glandibus perfossum inventum est a biocolytis Afghanistaniae in via autocinetica relictum. - 31/07/2007 10h23
homines
Lugent cinematophili ob mortem praeclari auctoris Suetici fere nonagenarii, cui nomen Ingmar Bergman fuit. "De virginis fonte", "De septimo sigillo", "Susurrus et clamores" tres ex celeberrimis pelliculis, quarum prima Ansgarii statuam ei comparavit. - 30/07/2007 18h45
in orbe
Praemia 200 dollarium attributa est ab universitate Al-Azhar puellae Alexandrianae quinque annorum nomine Heba Esam Abdul Aziz, quod totam sacram Musulmanorum scripturam Al-Quran memoriter didicerit.
Fere mille Dacoromanorum Orthodoxae fidei in urbe Iassi pro pluvia orabant. Precibus praefuit metropolita Moldaviae et Bucovinae Daniel. In siccitate afflicta Dacoromania nonnulla centena senum ob nimios calores mortui praeteritis septimanis sunt. Item in vicina Hungaria. - 30/07/2007 01h08
athletica
Birotarius Hispanus Alberto Contador stabuli Discovery Channel victor evasit 94. Circuitus Galliae.
Proportione portarum 1:0 Arabiam Saudicam superantes pedilusores Iraquiani campiones Asiae facti sunt. Victoriam tamen Bagdati celebrantes cives armati nonnullos vicinos casu necaverunt.
Primatum mundi pilae volatilis arenosae ceperunt duo Americani, Todd Rogers et Philip Dalhausser, in ludo finali vincentes collegas Russos, Dmitri Barsuk et Igor Kolodynski. - 30/07/2007 00h48
athletica
Grex Iraquianorum, Arabia Saudiana profligata (1-0), primum Asiae poculum summum pedifollicum vicit: altera parte certaminis Younis Mahmoud rete violavit. Quam victoriam Bagdati multitudo celebravit. - 29/07/2007 18h29
politica
Iaponiam regens coalitio Factionis Liberalis-Democraticae ministri primarii Shinzo Abe cladem recepit in suffragiis ad senatum. Abe manebit tamen in munere, nam colitio eius maiorem partem sellarum in aula plebis tenet. - 29/07/2007 17h46
in orbe
Et apud Apulos et apud Graios incendia immania furere pergunt: nemora plurima in cinerem reducta sunt, aliquot incolae et periegetae interierunt. - 26/07/2007 22h51
in orbe
Obses Coreana in Afganistania cum XXI concivibus a Talibanis comprehensa auxilium supplex per telephonum postulavit, ut sibi libertas restitueretur: se suosque sodales omnes aegrotare dixit. Unus ex obsidibus Coreanis iam interfectus esse refertur.
Bagdati apud nundinas in insula Shiitarum, autoraeda dirupta XXV interierunt, LX vulnerati sunt. - 26/07/2007 22h06
in orbe
Obses Coreana in Afganistania cum XXI concivibus a Talibanis comprehensa auxilium supplex per telephonum postulavit, ut sibi libertas restitueretur: se suosque sodales omnes aegrotare dixit. Unus ex obsidibus Coreanis iam interfectus esse refertur.
Bagdati apud nundinas in insula Shiitarum, autoraeda dirupta XXV interierunt, LX vulnerati sunt. - 26/07/2007 21h53
athletica
Dopatione usus erat birotarius Alexander Vinokurov, victor duarum partium Currus Gallici - patet ex examinatione chimica sanguinis athletae. His nuntiis allatis stabulum Vinokurov, Astana, e curru omnino retrocessit. - 25/07/2007 15h45
in orbe
Insula in mari Baltico nomine Linnusita venum in auctione praebenda est a regimine Estoniensi. Pretium initiale 4,8 hectarearum insulae est tantum 250 milibus dollarium. - 25/07/2007 15h39
homines
Berolinae mortuus est 93 annorum praeclarus scriptor necnon dispositor dramatum Hungaro-Anglus gentis Iudaeicae George Tabori, olim amicus Alfredi Hitchcock, Thomasi Mann, Lionis Feuchtwanger et Bertoldi Brecht. - 24/07/2007 19h46
oeconomia
Novum minimum historicum attigit dollare Americanorum erga euronem, quo die Martis mane 1,3853 dollaribus Neoeboraci tradebatur.
Et Americani et Europae indices bursarum die Martis cadebant, ob pronuntiatum societatis aedificatoriae Americanae USG de crisi mercatus immobiliorum longius exspectato duranda.
Pretia cupri minuta sunt ob finem operistitii in fodinis Chiliae necnon in officina ferraria Canadiensi. - 24/07/2007 16h52
in orbe
Poena carceris sempiterni quinque nosocomas Bulgaras et medicum Palaestinum liberavit praesidens Bulgariae Georgi Pyrvanov. Quae nosocomae et medicus a iudicibus Libycis rei inventi erant inficiendi viro HIV/AIDS nonnulla centena puerorum, iudicio tamen pronuntiato omnes sex magistatibus Bulgaris traditi sunt et in Sophiam aeronavi missi. - 24/07/2007 16h43
politica
Mortuus est 92 annorum ultimus rex Afganistaniae, Mohammad Zahir Sakh. Qui terram regebat annis 1933-73, postea exul Romae vixit. - 23/07/2007 11h15
politica
Secundum primos effectus, Turciam regens Factio Iustitiae et Progressus(AKP) ministri primarii Recep Tayyip Erdogan, quae cultum islamicum modice favet, maximam partem suffragiorum (50,4%) obtinuit. Partem adversam agens socialis-democratica Factio Popularis-Republicana (CHP) tantum 15,7% suffragiorum collegit, dum Nationalistica Factio Actionis (MHO) - 13,9%. - 22/07/2007 21h06
politica
XLII miliones Turcarum ad suffragia die Solis vocantur, ut senatum renovatum deligant: plerique observatores verentur, ut factiones Islamicae praevaleant. - 22/07/2007 08h31
in orbe
Raptores duorum Germanorum obsidum in Afganistania nuntiaverunt ambos interfectos esse; sed alterum cordis ictu interiisse alterum adhuc vivere minister Germanicus rebus exteris addictus proclamavit. - 22/07/2007 08h26
in orbe
Caeliscalpium Dubaiense Al-Burd (Arabice 'Turris') iam altitudinem 512,1 metrorum attigit, plus ergo quam altissima adhuc mundi aedes urbis Taipei 509 metrorum. Secreti causa ignota est altitudinis finalis Al-Burd, cuius structio proximo anno finietur; rumor fert illam plus 700 metris altam futuram esse. - 21/07/2007 17h53
politica
72 annos nata Pratibha Patil prima post memoriam gentium praesidens-mulier Indiae electa est. - 21/07/2007 17h47
scientiae
Sexagesimus Saturni satelles a caeli studiosis compertus est, ideo gratulantur observatores qui imagines ex exploratore Cassini missas perscrutantur. - 20/07/2007 21h20
in orbe
Procellis mire vehementibus percutiuntur Meridionalis et Media Britannia; in Scotiam et Nordicam Hiberniam admotum iri rentur imbres. - 20/07/2007 21h18
in orbe
CL circiter captivi Palaestini nuper ex carcere dimissi magno cum gaudio in Ripa Orientali acepti sunt. - 20/07/2007 21h15
oeconomia
Index Dow Jones negotiationum maximi momenti bursae Neoeboracensis primum post memoriam gentium limen 14.000 punctorum transgressus est. - 17/07/2007 23h57
in orbe
Poene capitis a iudicibus Libyanis liberatae sunt quinque nosocomae Bulgarae necnon medicus Palaestinus, accusati quod morbo AIDS/HIV nonnulla centena puerorum imbuissent, cui rei tamen omnes sex negant. Usque ad mortem nunc in vinculis eis sit manendum. - 17/07/2007 23h55
in orbe
Quattuor saltem homines mortui et plus quadringentis vulnerati sunt ob terrae motum vi 6,8 graduum Richterianorum, qui modo praefecturam Niigata Iaponum vastavit.
Iam plus centum sunt victimae ictuum suicidialium in milites Pakistanienses in provincia Waziristan peractorum ab islamistis caedem Meschitae Rubrae Islamabadensis ulciscentibus. - 16/07/2007 10h58
scientiae
Hatsepsut regina illa Aegypti mortua est carcinoma ossum - monstrat investigatio cadaveris tomographo computatrali peracta. - 15/07/2007 00h19
athletica
Pedilusor David Beckham cum uxore Victoria sollemniter Angelopolim advenit, ubi ludet pro manu Galaxy. - 15/07/2007 00h16
in orbe
Capillamenta in capitibus tenere non plus necesse erit iudicibus Britannicis in causis agendis aliis quam poenariae - declaravit, indagatione opinionum inter suos peracta, praeses Supremi Tribunalis Magnae Britanniae eques Phillips de Worth Matravers.
2.161.500 patria profugi nostro orbi terrarum adsunt - nuntiat Nationum Unitarum Ordo Exsulibus Curandis (UNHCR). Praeterito anno fere milio profugorum novissimorum ex Pakistania Afghanistaniaque oriundorum in hanc indicem relati sunt.
Diebus 14-15 et 21-24 Iulii ob operistitium vigilium peregrinatoribus clausa manebit Acropolis Athenarum. - 12/07/2007 22h12
oeconomia
Denuo computatum incrementum hornotinum oeconomiae Sinarum aequatur 11,1%, loco 10,7%, producti domestici.
Total societas petrolearia Gallica electa est a regimine Russorum ad collaborandum cum societate Gazprom in vena methani submarina Stokmaniana exploranda. Alii aemuli erant Norvegorum Statoil et Hydro necnon Americanorum Chevron et ConocoPhillips. - 12/07/2007 22h05
in orbe
In vico Algeriae Lakhdaria appellato, in Cabiliae montibus, tromocrata sui interfector ante stationem exercitus ampla autoraeda dirupta denos innocentes interfecit. - 11/07/2007 19h42
oeconomia
Cyprus et Melita euronibus a Kalendis Ianuariis anni MMVIII utentur: pro eurone quoque 0,585274 Cypriae librae, 0,4293 Melitenses venibunt. - 11/07/2007 11h02
in orbe
Libyae tribunal supremum capitis condemnationes confirmavit, quae anno MMIV sex Bulgaricis aegrorum ministris medicoque Palaestino impositae erant, quod viro HIV pueros contaminavissent. - 11/07/2007 10h55
scientiae
Caeli studiosi Britannici deduxerunt Solis radiationes nihil atmospherae calefactioni attulisse: nunc enim minus caloris manat Sol quam quod ante viginti annos emittere solitus erat. - 11/07/2007 10h46
oeconomia
Imbres ingentes Africam Occidentalem vastantes valde huius anni messi fabae cacaoticae minantur. - 10/07/2007 22h57
politica
61 annorum Princeps Tomohito, consanguineus imperatoris Iaponum Akihito, publice admisit se morbo alcoholismi laborare. - 09/07/2007 22h38
in orbe
In Indonesiana insula Sulawesi natus est puer barba canosa praeditus - nuntiant acta diurna "The Jakarta Post", photographema infantis praebentia.
Liberata est a bellatoribus Nigerianis post quatuor dies abductionis puella Britanna trium annorum Margaret Hill. - 09/07/2007 22h30
oeconomia
Milion iphoniorum vendita sunt epmtoribus privatis a societate computatralia Apple spatio primorum sex dierum venditionis.
Post 5-7 proximos annos Gazprom societas petrolearia Russorum prima in mundo erit, quae plus una bilione dollarium valebit - dixit praeses eius Alexander Medvedev. - 09/07/2007 20h29
in orbe
Post 114 dies abductionis, a bellatoribus Palaestinis liberatus est in Lacinia Gazetica Alan Johnston, relator retis Britannici BBC. - 04/07/2007 09h40
in orbe
Lege non licet a die hodierno in Islandia nudatricibus nudatoribusque publice corpora sua nuda ostendere, licet fiant hae nudationes in cauponis stricte clausis. - 03/07/2007 21h44
oeconomia
Electionibus parlamentariis in Nigeria finitis dimidia parte decreverunt pretia mattearum (Hispanice 'machetes'), quae maxime in usu erant in aemulatione candidatorum - nuntiat agentura diurnaria NAN. Tunc octingentis (800) nairis (=tribus dollaribus) matteae venum praebebantur, nunc solum quadringentis (400).
Sine opere remanent in Slovaquia 10,8, in Polonia autem 10,5 centesimae hominum adultorum. Hae ambae terrae maxime in Unione Europaeae operis vacatione laborant. Minimus numerus adultorum sine labore est in Batavia (3,2%), Dania (3,3%) necnon Hibernia (4,1%). Medianus numerus totius UE hominum negotiis vacuorum est septimarum centesimarum. - 03/07/2007 21h11
in orbe
In suburbio Parisiensi Courbevoie inventum est corpus mortuum filii praesidentis Chadiae Idriss Deby, 27 annorum Brahim. Ignota adhuc est causa mortis. - 03/07/2007 20h56
in orbe
Investigatores Australiani medicum in aeriportu Brisbaniae comprehenderunt, quem auctoritates Britannicae attentationum nuper fere perpetratarum correum putant. - 03/07/2007 10h48
oeconomia
Maximum pretium historicum - 1103 librarum Britannicarum per tonnam in tribus mensibus afferendam - cocoa attigit, postquam aeronavis praesidentem Litoris Eburneae Guillaume Soro vehens missilibus a rebellatoribus petita esset. Soro vitam servavit. Litus Eburneum maximus in mundo exportator est cocoae. - 02/07/2007 22h35
in orbe
A die Lunae non licet nicotiana in locis publicis Angliae fumare, nec etiam in ipso palatio Buckingham. Iam antea prohibita talia adoptata sunt a regiminibus Cambriae (Valiae), Hiberniae (Irlandiae) Borealis necnon Caledoniae (Scotiae).
In Litore Eburneo sollemniter sepultus est Ebe Firmin Emolo, filius Nanan Boa Kuasi II, regis populi Agni. Qui ut miles communis Americanus in Iraquia bomba in margine viae abdita necatus est. - 02/07/2007 22h27
politica
Venetiola et Irania, oppositione contra USAm iunctae, debent una finem imperialismi petere - dixit Hugo Chavez Teheraniam visitans, quo e Russia et Belorussia advenit. Praesidens Venetiolanus se anti-Americanam "ligationem terrarum sinistrarum" creari velle affirmat.
A die Solis Lusitania (Portugalia) nova terra-moderatrix Unionis Europaeae est. Minister eius primarius Jose Socrates sperat mense Octobri tempore summitatis Lisbonensis tractatum novum UE approbatum iri. Quod tamen ob stupiditatem Polonorum nullo modo fiet. - 01/07/2007 20h31
scientia
Saturni dies primus erat, quo iphonia (hybridae telephonii mobilis, machinae quaesitoriae interretialis necnon ipodi) a societate Apple fabricata publice in USA venum dabantur. - 01/07/2007 02h12
in orbe
Duo automobilia displositura invenerunt in medio Londinio astynomi, tertium, flammis ardens, in portam aeriportus Glascuensis incidit. Omnia tria vehicula benzino plena erant. Victimae attentationum sunt nullae, praeter ipsum gubernatorem tertius autoraedae. Nondum constat, quis hos ictus terroristicos patraverit, suspicantur tamen greges islamistarum. Duo homines huius criminis suspecti apprehensi sunt Glascuae.
Statuam Militis Ignoti Palaestini deleverunt iconoclastae in Lacinia Gazetica, nunc a factione islamica Hamas occupata.
Iam 9,5 miliones hominum in orbe terrarum divitias milione dollarium maiores possident - secundum investigationem argentarii Merrill Lynch et societatis consiliariae Capgemini. Citissime crescit numerus milionariorum in Singapuria, India, Russia et Brasilia. - 28/06/2007 16h36
oeconomia
Exxon Mobil et Conoco-Philips, quae duae societates non assensi sunt consiliis praesidentis Hugo Chavez omnia incepta petrolearia civitatis publicare, finire actiones suas in Venetiola debent. Quattuor alteri olei exploratores peregrini in regione fluminis Orinoco versantes - Chevron (USA), BP (Britannia), Total (Francogallia) et Statoil (Norvegia) - condiciones Chavezianas approbaverunt necnon sortes minoris partis in societatibus Venetiolanis tenere poterunt.
Prope minimum ultimarum duarum septimanarum finiverunt die Mercurii indices principalium bursarum Europae, collocatoribus timentibus difficultates hypothecarum Americanarum expandendas in alias oeconomiae plagas. Eurofirst 300 et Euro Stoxx 50 decreverunt ambo gradu 0,47 pro centum.
Hypothecae Americanae maximo detrimento nunc sunt copiis aleatoriis (Anglice 'hedge funds') a societate Bear Stearns administratis. Extra curas manet hoc temporis momento societas petrogasifica Gaz de France, quam rumores putant mox fusionem inituram cum altero eodem generis societate Gallorum, Suez. - 27/06/2007 22h24
politica
Antonius Blair, munere ministri primarii Regni Coniuncti perfecto, in orientem medium ut legatus quattuor mundi maximarum potestatum mittetur; cuius munere Gordon Brown, qui etiam socius est factionis laboristae, abhinc fungetur. - 27/06/2007 21h45
cultus
Aegyptiarum rerum studiosi corpus praeservatum invenerunt praeclarae ac potissimae Aegyptiae mulieris Hatshepsut compererunt, quae ante tria millia annorum vitam egit. - 27/06/2007 21h33
homines
Denuo una esse a diurnariis putantur regulus Britannorum William necnon amica eius pristina Kate Middleton. Qui ambo mense Aprili relationem ruperunt, nunc tamen una adfuturi sint concentui musico memoriae Principissae Dianae dicato, qui proximo die Solis in stadio Wembley est habendus. - 26/06/2007 23h03
in orbe
2,2 miliones peregrinatorum ex aliarum terrarum visitaverunt Hongkongiam mense Maio, 13% plus quam eodem mense anni praeteriti. - 26/06/2007 22h50
oeconomia
Complexus industrialis Italorum ENI firmavit pactum cum gasi praebitore Russico Gazprom de novo gasiductu "South Stream" ("Rivus Australis"), quo methanium Russorum trans Mare Nigrum, Bulgariam, Serbiam, Hungariam et Austriam terris Europae Occidentalis ab anno 2011 verisimiliter praebebitur. - 26/06/2007 19h38
in orbe
Longissimus in mundo 36 chiliometrorum pons, qui super sinum Hangzhou Maris Australosinensis iungit urbes Shanghai et Ningbo, apertus est solemniter die Martis.
Plus mille falsi homines manci ac debiles a biocolytis militaribus Panormitanis detecti sunt. Qui ultimis 15 annis circa 100 miliones euronum subsidiorum publicorum excusserunt. - 26/06/2007 18h57
athletica
Decretu brabeutae Americani Justin Gimelstob primum post memoriam gentium in gramine habita certamina teniludii Wimbledon hoc anno electronice ordinentur. - 26/06/2007 18h50
oeconomia
Inopinanter argentaria statalis Hungarorum comminuit usuram principalem nummi forint ab 8,00 ad 7,75 pro centum. Analytici talem deminutionem demum in mense Iulio expectabant annuntiandam. - 26/06/2007 18h45
scientiae
In Peruvia reperta sunt ossa fossilia duorum adhuc ignotorum generum eudyptarum. Mirabiliter constat has aves, hodie tantum in regione Antarctica viventes, ante 40 miliones annos prope aequatorem habitasse, ubi tunc temperies multo calidior hodierna erat.
12% gasorum in Australia emissorum, quibus effectus tepidarianus fieri creditur, venti ventrales vaccarum sunt - nuntiant acta scientifica Polonorum "Wiedza i zycie". - 26/06/2007 18h32
in orbe
Ictu fulminis mortui sunt quinque fossores sepulchrum fodientes in vico Zhiwan provinciae Zhejiang Sinarum. - 26/06/2007 18h17
politica
250 captos bellatores manus Fatah liberaturus est e carceribus minister primarius Israheliae Ehud Olmert. Quam rem nuntiavit tempore summitatis in Aegyptiaco vico recreationis Sarm el Seik habitae, ubi convenit cum praesidente Aegypti Hosni Mubarak, rege Iordaniae Abdullah II necnon praesidente Autonomiae Palaestinae Mahmud Abbas. - 25/06/2007 21h06
in orbe
Capitis poena damnatus est consanguineus Saddami Husein Ali Hasan al-Madid, notus cognomine "chimicus Ali", necnon duo consortes eius, ob mandatum necationis nonnullorum milium Kurdorum, contra quos anno 1988 arma chimica a regimine Iraquico adhibita sunt.
31 annorum peregrinatrix Americana necata est ab ursa fera in montibus Bucegi Dacoromanorum. - 24/06/2007 22h28
homines
56 annorum minister rei fiscalis Britanniae Gordon Brown novus moderator regentis Factionis Laboris factus est. Qui die proximo Mercurii loco Anthonii Blair terram ut minister primarius administrare incipiet. - 24/06/2007 22h14
athletica
Primum post 21 annos fautores manus athleticae Real Madrid bina corona gaudent, nam post campionatum Hispaniae pedifolii, die Solis etiam bascaudarii Matritenses primatu terrae potiti sunt. In utroque ludo alterum locum Catalaunorum "Barca" tenet. - 24/06/2007 22h03
in orbe
22 homines mortui sunt spatio praeteritae septimanae ob maximos calores Dacoromaniam vexantes. Procellae autem et inundationes necaverunt saltem 45 incolas civitatis Indicae Andhra Prades. - 24/06/2007 02h34
cultus
Defendens Ronum ab impetu domini Voldemort amica Harrii Potter Hermiona Granger moritura est in fine ultimae partis praeclarae fabulae J.K. Rowling - nuntiat homo anonymus, cui contigerit librum novum de computatro servatorio domus editoriae Bloomsbury detrahere. Ipsa domus hunc rumorem "non confirmat nec negat". Ultima pars fabularum de mago iuvene Harrio Potter in lucem edenda est 20/21 Iulii. - 23/06/2007 01h19
oeconomia
Ob timorem usurae Americanae creturae gradu 1,36% delapsus est die Veneris index prinipalis bursae Wallstreetianae Dow Jones. Quae clades satis magna alteram sui similiem consecuta est die Mercurii factam.
Summa unius semis (1,5) miliardi euronum maximum in Europa forum argentarium London Stock Exchange emere vult Bursam Italianam.
Corus, chalybis ille fabricator complexus industrialis Indorum Tata Steel, aperturus est officinam in Russia, ubi partes autoraedarum producendae sunt, quibus deinde automobilia generis Ford Petropoli struantur. - 23/06/2007 01h06
politica
Post duos dies difficilium negotiationum consensum assecuti sunt Bruxellis congregati moderatores terrarum-membrorum UE de futura constitutione Europeana. Praecipue longe resistabat novo tractatui Polonia, quae regulas suffragandi mutari secundum voluntatem aliorum minime voluit. Reclamatione Polonorum factum est, ut novae regulae (binae in suffragando maioritatis, ut dicuntur) valere incipiant anno 2017, tres ergo annos serius quam alia membra UE velint. - 23/06/2007 00h50
in orbe
"Tauromachia" nomen est picturae linearis Pauli Picasso pretii 250 milium dollarium, quam ignoti homines furati sunt e domo privata legati Russorum ad Vindobonam.
67 annos sine licentia gubernandi gubernabat autovehiculum Batavus quidam nunc 84 annorum, tandem a biocolytis casu repertus. Insuper assecurationem nullam nec sui nec vehiculi habuit. - 21/06/2007 01h59
politica
Burgimagister Neoeboracensis Michael Bloomberg die Mercurii pronuntiavit se petiturum non esse munus praesidentis USA; multi diurnarii tamen his verbis eius non credunt. Eodem die Bloomberg Factionem Republicanam reliquit. - 21/06/2007 01h39
oeconomia
Nomine 'vodka' abhinc in Unione Europaea nominari poterit omne genus aquae vitae, etiam e bananis uvisque factum. Parlamentarii Poloniae, terrarum Balticarum et Scandiarum voluerunt nomen 'vodka' ad temetum tantum reservari e frumento aut patatis stillatum. Contra tamen tali definitioni erant legati Germaniae, Galliae, Italiae, Hispaniae et Britanniae.
Vetitum est a parlamento Europaeo pelles canum et cattorum venum praebere, cui proposito tamen debent regimina omnium terrarum-membrorum UE assentire. - 20/06/2007 02h25
in orbe
57 lepores et 4 cuniculi capti sunt in aeroportu Mediolanensi et in vicinas silvas translocati, ne motus aeronavium ab iis impediatur.
Scriptore Salman Rushdie nobilitate a regina Britannorum donato, mundus islamicus maxime laesus se sentit - dixit locutor ministerii a rebus exteris Iraniae Mohammad Ali Hosseini.
Non licet plus donare nuces cocoinas deo Hinduistarum Ganesae in templo eius Mumbaiensi Siddhivinayak propter timorem attentationis bombariae terroristicae. - 18/06/2007 23h56
oeconomia
Modice adaugentur die Lunae pretia mundana cupri propter operistitia in officina metallurgica urbis Montis Regalis (Canada) et aerariis Collahuasi (Chilia) habita necnon in fodinis complexus fossorii Southern Copper (Peruvia) habenda.
Citissime eodem die crescunt syngraphae negotiationis Kodak, nuntiis divulgatis de novo apparatu photographico ab hac societate producendo, qui etiam noctu photographare possit sine usu lampadis fulgureae. - 18/06/2007 15h40
in orbe
570 Seres, in quorum numero 60 pueri, serviliter laborare coacti, liberati sunt ab astynomis provinciae Shanxi et Henan.
Plus 35 tironibus biocolytarum Afganiensium mortui et circa 35 vulnerati sunt ob displosionem in media urbe capitali Kabul bombae in autoraeda longa abditae. Quae erat maxima attentatio bombaria in Afganistania peracta ab incursu Americanorum deletioneque dictaturae Talibanorum anni 2002. - 17/06/2007 22h55
politica
Maioritate absoluta in parlamento (319 saltem sellarum per 577 omnes) fruetur factio praesidentis Francogalliae Nicolai Sarkozy, centro-dextera Unio ad Motum Popularem (UMP). In electione enim decretoria die Solis habita maximam partem suffragiorum candidati UMP collegerunt. - 17/06/2007 22h50
homines
Apoplexia arreptus Mediolani mortuus est 62 annorum praeclarus "modae dictator" Italus Gianfranco Ferre. - 17/06/2007 22h38
athletica
Lewis Hamilton stabuli McLaren-Mercedes victor exiit curriculi Praemii Grandis USA autobolidum Formulae Primae. Erat haec secunda in serie victoria iuvenis Britanni, postquam ante septimanam vicerat Monte Regali Canadianorum.
Leopoli certamina pedifollii Europaea, aliter ut constitum est, fortasse anno 2012 non fient, nam lobiarii regionum industralium meridianae et occidentis partis Ucrainae volunt haec certamina in suis urbibus - Charkoviae et Odessae - haberi. Ita monet burgimagister Leopolensis Petro Olijnyk. - 16/06/2007 23h04
scientiae
In Sinis inventum est scelelton dinosauri aviformis, pondere 1400 chiliogrammum. Gigantoraptor erlianensis, ut a studiosis nuncupatus est, bestia longitudine octo metrorum erat, quae vivit ante 70 miliones annos. - 16/06/2007 22h59
oeconomia
Consiliis Argentariae Publicae Nipponensis immutata (0,5%) manet usura principalis Iaponiae, quae minima est inter omnes terras industriales mundi.
Plus 1,1 miliardo dollarium retractaverunt ultima in hebdomade negotiatores peregrini e bursis terrarum liminarium (Anglice 'emerging markets'); tribus autem ultimis septimanis iam 2,7 mld USD. Quod effectus esse putatur maioris maiorisque "lucrositatis" mercatuum occidentalium.
Citissime crescens oeconomia Sinarum nullo modo a regimine cohiberi vult - ultimorum 12 mensium productio industrialis crevit gradu 18,1%, dum moderatores Pecchinienses velint incrementum huius anni attingere nihil amplius 17 centesimarum. Quod incrementum maior expectata nummi inflatio sequitur - 3,4% in solo mense Maio. - 16/06/2007 22h54
socialia
12% minus hodie quam anno 2001 Americani piscantur et 4% minus venantur secundum investigationem mandatam a societate regiminalis cui nomen U.S. Fish and Wildlife Service. - 16/06/2007 18h14
in orbe
Longissimus (longitudine 35 chiliometrorum) in toto orbe terrarum subterraneus cuniculus viae ferratae apertus est inter oppida Frutigen (pagi Bernae) et Raron (pagi Valais) Helvetiorum. Eo longiores sunt tantum duo cuniculi submarini - Seikan Iaponum necnon specus sub freto La Manche. - 15/06/2007 16h41
homines
Mortuus est 88 annos natus quondam secretarius generalis Nationum Unitarum (1972-82) necnon praesidens Austriae (1986-92) Kurt Waldheim. Cuius reputatio paululum in periculo erat cum anno 1986 nuntiatum sit eum tempore secundi belli mundani in exercitu Wehrmachtiano stipendium meruisse eiusque cohors verisimiliter homicidii in terris Balcanicis peracti rea esse. Ipse tamen numquam harum rerum se inter fuisse affirmabat nec a iudicibus umquam damnatus est. - 14/06/2007 16h04
in orbe
Nihil obstare exstructioni scuti antimissilis Americanorum in Polonia et Bohemia pronuntiaverunt Bruxellis congregati ministri defensionis terrarum NATO. - 14/06/2007 15h55
politica
Irlandia verisimiliter regetur a coaltione centrosinistrae Factionis Republicanae (Fianna Fail) necnon Prasinorum - nuntiaverunt ambarum repraesentatores post novem dies negotiationum, electionibus in hac terra modo habitis.
83 annos natus viceminister primarius Israeliae Simon Peres centristicae factionis Kadima electus est a parlamento ut munere praesidentis terrae fungeret pro Mose Kacav, qui a mense Ianuario otio frui coactus est ob scandalum sexualem.
Primarius minister Slovaquiae Robert Fico vult civitatem suam montanam includi sermonibus USA, UE et Russiae de "scuto antimissili" Americanorum in vicinis Bohemia et Polonia struendo. Imprimis, dixit, Bratislava non vult nocere optimis relationibus oeconomicis suis cum Moscovia. - 13/06/2007 15h44
insolita
Secundum stationes televisificas Albanienses, tempore manus a Georgio W. Bush cum populo Tiranae amplectendi aliquem furatum esse horologium manuale praesidentis USAe, quod eventum pelliculae tunc factae monstrent. Cui rei tamen Domus Alba negat.
Omnino ebius 24 annorum Italus origine Columbica noctu autoraedam gubernans per Scalas Hispanicas urbis Romae usque ad ipsam Plateam Hispaniae descendit, credens se via automobilium publica vehi. - 13/06/2007 01h58
scientiae
Fluidum electricum ad distantiam duorum metrorum sine electriductu transmittere contigit scientistis Instituti Technologico Civitatis Massachusettianae (MIT). - 13/06/2007 01h39
oeconomia
Primo trimestri huius anni mercatus syngrapharum derivatarum totius orbis terrarum crevit viginti quattuor centesimis (24%). Qua re oeconomiae periti et gaudent et timent, nam signum id est maioris maiorisque pecuniae a hominibus possessae, at simul syngraphae haec periculosiores sunt aliis papyris necnon plerumque a gregibus aleatoriis (Anglice hedge funds) adhibentur.
Indices Wallstreetiani die Martis cadebant, nam timent negotiatores usuram principalem summae argentariae Americanae (Fed) proximis in diebus crescendam. Sine optimismo etiam in Europa tradebatur, ubi maximis cladibus innotuerunt argentariae et societates technologicae. - 13/06/2007 01h36
homines
Princeps olim Serborum separatistarum, qui annis 1991-95 sui iuris rem publicam in regione Krajina tenebant, hodie 62 annorum Milan Martić damnatus a Tribunale Hagensi est poena 35 annorum carceris propter necationes expulsionesque Croatarum Musulmanorumque e domibus eorum. - 12/06/2007 11h13
oeconomia
Post cladem copulatam ultimarum quinque sessionum 3,6%, die Lunae crevit primum index pan-Europaeus bursarum Eurofirst 300 gradu 0,8%. Motrum incrementi officinae argentariae sunt necnon societates fossoriae. Syngraphae Americanae interea fere immutatae manent. Minime mutatur etiam pretium petrolei - Londinii dolium crudi Brent 48,64 dollaribus heri venum dabatur. - 12/06/2007 02h40
athletica
In altero agone finali gregis NBA bascaudarii San Antonio Spurs in urbe sua superaverunt Cleveland Cavaliers proportione bascaudarum 103:92. - 12/06/2007 02h31
in orbe
Biocolytae intraverunt aedes Radio Nuova Ercolano, stationis radiophonicae privatae ad Neapolim, quae musicam emittens re vera per notas secretas mafistis iussa a patrinis eorum tradebat.
Bulgariam visitans praesidens USA Georgius W. Bush dixit pretium assensionis sui iuris Kosoviae poterit Serbiae esse "fortasse status membri foederis NATO, fortasse Unionis Europeae, at certe amicitia Americanorum".
Iraniam statim bombardare, ne plus rebellatoribus Iraquianis faveret, proposuit ab ephemeride "Financial Times" rogatus valde in USA pollens senator factionis democratarum Joe Lieberman.
Dimidia pars oleiducti longitudine 2600 chm, ab Irania trans Pakistaniam in Indiam ducentis, iam structa est - nuntiat agentura diurnaria Reuters. Cui incepto maxime reclamitat regimen Civitatum Unitarum Americae, timens ne pecunia Indorum a Persis ad arma nuclearia evolvenda adhibeatur. - 12/06/2007 02h08
homines
63 annorum miliardarius Americanus Ronald Lauder praeses nominatus est Mundani Congressus Iudaeorum (WJC).
Post regnum octo annorum munere ministri primarii Belgii se abdicavit Guy Verhofstadt, cuius factio, Flamandes liberales, victi sunt in electionibus parlamentariis a parte adversa. - 11/06/2007 17h16
in orbe
Plus milione cinaedorum, tribadum et transsexualistarum pompae celebri intererant minoritatum sexualium per viam urbis Sancti Pauli Brasilianorum vagantis.
Navis traiectoria spatialis "Atlantis" appulit ad Internationalem Stationem Cosmicam (ISS).
37 homines vitam ultimis duobus diebus amiserunt propter calores maximos Indiam Septentrionalem vastantes. Temperies in urbe capitali Deliae 44,9 gradus Celsianos attigit. - 11/06/2007 02h40
athletica
Tenilusor Maioricanus Rafael Nadal tertium in serie triumphavit Lutetiae Parisiorum in certamine memoriae Roland Garros dicato, superans in agone finali Helvetum Roger Federer proportione pilarum 6:3, 4:6, 6:3 et 6:4. - 11/06/2007 02h30
politica
Unio Motus Popularis (UMP) praesidentis novi Francogalliae Nicolai Sarkozy victrix exiit primae partis electionum parlamentariarum, 39,54% suffragiorum colligens, dum aemulus eius principalis, socialistae, tantum 24,73%. - 11/06/2007 02h09
oeconomia
Pretiis carnis suillae apud Seres decem centesimis (10%) hoc anno creturis periti timent maiorem expectato pressionem ad nummorum inflationem per totum orbem terrarum.
Navis traiectoria spatialis "Atlantis" appulit ad Internationalem Stationem Cosmicam.
37 homines vitam amiserunt praeteritos duos dies ob calores maximos Indiam Septentrionalem vastantes. Die Saturni temperies in urbe capitali Deliae 44,9 gradus Celsianos attigit. W Radżasthanie znaleziono na ulicach czterech żebraków zmarłych z gorąca. Pięć osób zmarło w Pendżabie, na północy Indii. Upały zabiły w sobotę 18 osób, zwiększając liczbę ofiar zanotowanych od końca kwietnia do 72. Sobota była najgorętszym od początku roku dniem w stolicy Indii, Delhi: termometry wskazywały 44,9 stopni Celsjusza.(PAP) - 10/06/2007 02h41
in orbe
Hungaria denuo libro Guiness inscripta est ut victrix certaminis basiandi, nam die Saturni in foro Kossuth Budapestini eodem temporis momento 6400 paria hominum se basiabant. Inveterata autem pugna est de palma basiationis inter Hungaros et Philippinos. Anno enim 2004 Manilae simul 5327 paria se basiaverunt, deinde uno anno postea apud Hungaros maior numerus parium, dein Februario huius anni denuo Philippini triumphaverunt, 6124 paribus se invicem basiantibus.
Polonia et Italia breviter visitatis, die Solis advenit praesidens USA George W. Bush in Albaniam - terram scilicet, quae, secundum indagationes opinionum, plus politicae extraneae Americanae favet quam Americani ipsi necnon Israhelienses. - 10/06/2007 02h32
in orbe
Praeteritis ultimis duobus annis Indonesia amisit 24 insulas - nuntiat ministerium piscatus et oeconomiae marinae huius terrae. In 13 casibus culpanda est erosia, in 5 autem - societates fossoriae metalla varia rabiose quaerentes. Maxime insulis parvis nocivus erat etiam ille terrae motus permagnus, sive tsunami, qui mense Decembri anni 2004 oras Asiae Meridianae devastavit plus quam 200 milia hominum necans. - 09/06/2007 02h27
athletica
Puellae, quae proximis Olympiis Pecchini anno 2008 habendis athletas-hieronicas nomismatibus sunt ornaturae, non debent costarum nimis latarum esse, nullas notas cuti compunctas (tattoo) habere nec nimis multa gemmata et imprimis bene olere debent - dixit moderatrix futura harum puellarum, domina Li Ning, ab ephemeride "Beijing Times" percontata. - 09/06/2007 02h10
homines
Vigiles publici apprehenderunt ducem sepatatistarum Vascorum factionis illegalis Batasuna Arnaldo Otegi, quod laudasset ille terroristas manus ETA. Die Veneris summum tribunal Hispaniae confirmavit iam prius datam ei sententiam carceris 15 mensium. Apprehensio evenit tribus diebus post revocationem ab ETA indutiarum, quae per unum annum valebant.
Paris Hilton, heres illa 26 annorum perdivitae familiae proprietariorum deversoriorum luxuriosorum, in carcerem redeunda est, nam contra legem denuo autoraedam in Urbe Angelorum (Los Angeles) gubernabat. Modo enim ob vehiculi gubernationem dum ebria erat ad 23 dies carceris est damnata, sed post tres tantum liberata. Non plus tamen habet validam licentiam gubernandi.
Item di non favent cantatori Britannico Georgio Michael, qui propter autoraedae gubernationem quibusdam psychotropicis prius sumptis amisit licentiam gubernandi usque ad annum 2009 necnon debet nunc 100 horas 'laboris socialis' explere. - 09/06/2007 01h53
oeconomia
Quinto sequenti die bursae Europaeae die Veneris cadebant, licet non tam valde ut antea. Pecuniae collocatores timent nimis lucruosos nunc obligationes regiminum, quae oculos eorum a syngraphis societatum privatarum commercialium abducunt. Immo ob lentius hodie incrementum pretiorum obligationum regiminis USAe crescere Neoeboraci coeperunt post nonnullos dies cladis syngraphae negotiationum Americanarum.
Non erit post duos abhinc annos omnino liber mercatus cursualis Unionis Europaeae, plus dimidia parte terrarum huic rei non paratis - declaraverunt ministri telecommunicationis terrarum-membroum UE, qui Luxemburgi una convenerunt. Adhuc in votis erat anno 2009 hunc mercatum auxilio regiminum privare omnesque terras omnibus cursualium officiorum suppeditatoribus apertas reddere. - 08/06/2007 22h30
in orbe
Manus speculatoria CIA habebat annis 2003-2005 in Polonia et Dacoromania suos carceres secretos, ubi homines terrorismi suspecti tenebantur - scribit in relatione officiali relator Consilii Europae, senator Helvetus Dick Marty. Secundum Marty, regimina ambarum terrarum de carceribus Americanis bene sciverunt. Pristini regimen necnon praesidens Poloniae, tunc muneribus suis fungentes, dicunt nullos carceres USAe in hac terra umquam fuisse. - 08/06/2007 12h33
politica
Radiodetectorium Azerbaidanense communiter a Russis Americanisque adhibitum pro missilibus in Polonia radiodetectorioque in vicina Bohemia struendis - haec est condicio praesidentis Russiae Vladimiri Putin, quam tempore colloqui fastigiosi moderatorum terrarum gregis G-8 in oppido Heiligendamm habiti praesidenti Americano Georgio W. Bush proposuit.
Statim post propositum Putin, Bush dixit id sibi placere. - 07/06/2007 21h37
oeconomia
Secundum expectationem, cum Summa Argentaria Europaea incrementum usurae principalis - quarta parte centesimae, usque ad 4% - pronuntiasset, syngraphae negotiationum et in Europa et in USA (ubi simile incrementum negotiatores timent) collabi coeperunt.
Pretium petrolei crevit heri Londinii usque ad 71,02 USD per dolium (57 ergo dollaris centesimis plus quam die Martis) ob rumores incursionis exercitus Turcici in vicinam Iraquiam, ubi bellatores clandestini Kurdi latere solent. - 07/06/2007 13h44
scientiae
Alcoholem pulveratum invenerunt studentes Instituti Helicon ad Amstelodamiam. Satis est poculum aquae pulveri 20 grammatum addere, ut potionem tribus centesimis temeti puri habeas. - 07/06/2007 00h02
medicina
Pipam aquariam sugere eodemmodo sanitati imminere ut sigarillos fumificare putant periti Mundanae Organisationis Sanitatis (WHO). Maxime nocivus est, eorum sententia, fumus carbonis in calefactione tabaci adhibitae. - 06/06/2007 23h53
socialia
Quattuor miliones Iraquianorum domos relinquere coacti sunt ob bellum civile - nuntiat Jennifer Pagonis, secretaria diurnaria societatis UNHCR. 2,2 miliones peregre migraverunt, 2 alteri miliones in alias regiones Iraquiae. - 06/06/2007 11h23
scientiae
Si temperies globalis crescere perrexerit, post 50 proximos annos omnino iam non habebimus moles glaciatas Montis Imai (Himalaiorum) - censet Surendra Shrestha, quae nomine Nationum Unitarum oecologiam mundanam curat.
Astronomi Britanni invenerunt stellam-pumilionem temperie superficiei "tantum" 430 graduum Celsianorum. J0034-00 aliquid inter stellam et planetam (stellam errantem) esse putatur ab inventoribus Imperialis Collegii Londinensis, duce Steve Warren. Simile phaenomenon adhuc numquam a studiosis inventum est. - 06/06/2007 11h15
politica
'Dialogo strategico' iunctae abhinc sunt Australia et Iaponia - pronuntiaverunt post diem sermonum Tokio habitorum ministri rerum exterarum et defensionis ambarum terrarum. 'Dialogus' responsum esse sit difficultatibus in regione ortis: consiliis nuclearibus Coreae Borealis necnon periculo belli in freto Formosiano.
Russia favet consiliis regiminis Serbiae de futuro statu Kosoviae - dixit minister Russicus ab exteris Sergei Lavrov, collegam suum Serbicum Vuk Jeremic conveniens. - 06/06/2007 10h47
socialia
Ius suffragandi datum est iuvenibus Austriae 16 annos natis.
Propter siccitatem maximam huius anni quattuor miliones Sinensium provincias Sichuan, Guizhou et Yunnan inhabitantium aqua carent. Quasdam copias aquae iis exercitus subvehere conatur, haud sat tamen haec sunt. - 06/06/2007 10h13
in orbe
Bis tantus quam optandum sit numerus est ursorum in Slovaquia viventium - dixit moderator vigilium naturam huius terrae tuentium Jan Mizerak. Per montes Slovaquiae octingentes (800) ursi vagari putantur.
Ab astyphylacibus Gallicis apprehensus est pictor Danicus Marco Evaristti, qui cacumen Montis Albi (Mont Blanc) pigmento rubro oblinere conatus sit. - 06/06/2007 01h47
oeconomia
Neglecto altero continuo die cladis in bursa Shanghaiensi factae, index vicinae bursae Tokiensis novum culmen historicum attigit, limen 18 000 punctorum transgrediens. Descendebant die Martis pleraeque syngraphae Americanae necnon Europaeae, hic et illic tamen, ut dicunt periti, plus ob timorem nummi inflationis quam nuntiis gravibus e Sinis venientibus motae.
Pretia petrolei infra 70 dollares per dolium ceciderunt, hic tamen steterunt, negotiatoribus effectus typhonis Mare Arabicum vastantis expectantibus. Maximo in periculo esse ob ventos putatur petrolearia et gasifica infrastructura civitatis Oman. - 05/06/2007 16h00
in orbe
Estonia prima terra postcommunistica est, ubi abhinc non licet nicotiana in locis publicis (ut sunt cauponae, caffea etc.) fumare. - 05/06/2007 15h54
oeconomia
Bonis nuntiis macrooeconomicis (de crescente mercatu laboris in USA) nisi, indices principales bursae Neoeboracensis Dow Jones et Standard & Poor's 500 in fine diei Lunae paululum aucti sunt, licet primum pretia syngrapharum decreverint ob nuntios de calamitate bursae Shanghaiensis, ubi eodem die sortes societatum commercialium in medio octo centesimis (8%) ceciderant. - 05/06/2007 02h22
politica
Duces separatistarum Abchasiae et Osetiae Meridianae - Sergei Bagaps et Eduard Kokoity - poscunt a Nationibus Unitis, ut secessio eorum a Georgia statim post sui iuris Kosoviam internationaliter agnoscatur. - 04/06/2007 17h20
athletica
Italus Danilo di Luca (manus Liguigas) victor est huius anni certaminis birotarii Gyri Italiae (Giro d'Italia). - 03/06/2007 18h24
in orbe
Saltem 304 biocolytae vulnerati sunt, inter quorum numerum 27 graviter, in pugnis cum iuvenibus globalismo reclamantibus, quae die Saturni Rostockiae Germanorum sunt ortae. In hac urbe proxima septimana conventus moderatorum gregis terrarum industralium G8 est habendus. - 03/06/2007 02h02
athletica
Russiae repraesentatrix Natalia Erdenieva necnon Coreae Meridionalis sagittarius Yeon Chul Kim victores discesserunt in Turcica urbe Antalya habiti certaminis scyphi mundi sagittariorum artis classicae. In aemulatione gregum nationalium palmam Coreani tulerunt, alterum locum Italiani. - 02/06/2007 21h23
oeconomia
Culmina historica attigerunt die Veneris indices principales bursae Neoeboracensis Dow Jones et Standard & Poor's 500. - 02/06/2007 01h25
in orbe
De caelo fulmine in medium perspicillum tactus civis Tokiensis 41 annorum birotam per hortum publicum gubernans omnino fere sospes evasit - adustione tantum minori laborat.
Nummi ictu candidatus factionis conservativae Salvador Rodriguez decretus est alkad sive scultetus vici Carataunas in provincia Hispaniae Andalusia. In suffragio enim 66 pilas collegit, item ut aemulus sui, socialista.
Manus speculatoria Britannica MI5 Alexandrum Litvinenko necavit - dicit Andrei Lugovoi, negans se ipsum reum huius mortis esse. Iudices Britanni tamen aliter censent.
Ob procellam niveosam mortui sunt saltem 16 agricoalae Himalaienses regionis Dolpa Nepaliae, dum rarissimam herbam aphrodisiacam in montibus quaerebant. Chiliogramma huius herbae, nomine Linneano cordyceps Sinensis, venum it 2500 dollaribus. - 01/06/2007 16h35
oeconomia
Wachovia, quae est quarta pecuniosissima officina argentaria USAe, nuntiavit se velle argentariam A.G. Edwards 6,8 miliardis dollarium emere. Tali unione fieret secunda maxima banca proxenetaria Americana. - 31/05/2007 15h04
in orbe
Operistitio 30 milium gubernatorum autoraedarum ad irritum redactae sunt maiores urbes Italiae.
Franz Kafka et Johann Wolfgang von Goethe non plus scriptores sunt, quorum opera a discipulis obliganter in scholis Poloniae leguntur, nam vult ministerium educationis tantum tales auctores pueris praebere, qui "virtutes humanas" proponant.
5 milites Americani et 2 Afghani occisi sunt, cum Talibani sclopetando helicopterum "Chinook" deleverint.
Unio Motus Popularis (UMP), factio novi praesidentis Francogalliae Nicolai Sarkozy, victura est suffragia parlamentaria proximi mensis, nam secundum investigationem opinionum a periodico "Paris Match" peracta, 41% homines ei suffragia dedere cupiunt. - 31/05/2007 01h42
in orbe
Per duas iam septimanas ieiunando burgimagister Hellinikonis illius suburbi Athenarum Christos Korcidis reclamat consiliis regiminis multos locos in maris ora hominibus privatis pecunia magna venum praebere.
Ex auro factum lavabrum pondere 80 chiliogrammatum et pretio unius fere milionis dollarium furati sunt homines ignoti e deversorio quodam urbis capitalis Iaponiae, Tokio.
A die Veneris proximo non licebit nicotiana fumare in cauponis Finniae, nisi in conclavibus fumando tantum destinatis, ubi tamen cibos comedere non licebit. - 30/05/2007 13h49
oeconomia
Finem septimanae movet regimen Kuwaitense e diebus Iovis et Veneris (quod tempus otiosum more Coranico est) in Veneris et Saturni (Sabbati) dies, ut rhythmus huius civitatis hebdomadis melius cum oeconomia mundana congruat.
Regimen Factionis Liberalis et Democraticae Iaponiae vult a proximo anno domus aleatorias in hac terra legaliter teneri. - 29/05/2007 12h49
in orbe
In oppido Siedlisko prope Urbem Viridis Montis (Zielona Gora) Polonorum apprehensi sunt duo fratres siphonarii qui, quaestum quaerentes, silvas ibi incendere deinde easdem exstinguere solebant.
Vinicultores Francogallicae associationis CRAV regionis Linguae de Hoc (Languedoc) minitantur novo praesidenti Nicolao Sarkozy rebellionem militarem inire nisi vina Gallica a regimine contra vina advecticia, praecipue vilioris pretii genera e Novo Mundo importata, melius tuantur.
Trium annorum carcere puniti sunt duo coniuges Pakistani, nam a iudicibus inventum erat maritum hominem transsexualem esse.
Factiones adversae Italiae partis mediae et dextrae victores discesserunt electionum communalium, praecipue in borealibus regionibus huius terrae.
Montem Everesti modo ascendit Iapo Katsuke Yanagisawa, quis vir 71 annorum vetustissimus est omnium quibus adhuc summam montem orbis ascendere contigit - nuntiat agentura Russica ITAR-TASS. - 29/05/2007 11h26
in orbe
Regimen Britaniae officialiter poposcit a Moscovia extraditionem pristini speculatoris Russici Andreae Lugovoi, qui a Britannis accusatus est mortis per venenum alius olim speculatoris Russici et postea civis Britanni Alexandri Litvinenko - nuntiat Londinii ministerium rerum externarum.
Temperies aeris Moscoviae 32,2 gradus Celsianos attigit, quod numquam antea mense Maio evenerat spatio 130 ultimorum annorum, cum temperies regulariter ibi mensuratur.
Iudaei orthodoxi gregis Gerer Chasidim reclamitant usui computatrorum ea 'opus diaboli' esse existimantes - legitur die Lunae in actis diurnis Israelianis "Haarec". - 29/05/2007 00h41
in orbe
Palmam Auream certaminis cinematum Cannensis accepit pellicula Dacoromana "4 Luni, 3 Saptamini si 2 Zile" ("4 menses, 3 septimanae et 2 dies") scaenarum dispositoris Cristian Mungiu.
Quinque milia pariarum sive hominum intactabilium Indiae in urbe Bombaia ad Buddhismum solemniter transiverunt.
Plus minusve eundem ut adhuc habuerunt numerum magistratuum habebunt regentes Hispaniam socialistae ministri primarii Jose Luis Rodriguez Zapatero et partem adversam agentes conservatistae - patet ex primis effectibus suffragiorum localium secundum stationem televisificam TVE.
Tres homines mortui sunt ob procellas impetuosissimas Germaniam modo profligantes. - 28/05/2007 01h41
athletica
In Urbe Promunturii (Capetown) Africae Australis mortuus est 57 annos natus praeses Internationalis Consilii Pilae Criceticae (ICC) Percy Sonn. - 27/05/2007 13h13
in orbe
Pax in Ucraina: ambo aemuli - praesidens Victor Iustsenko et minister primarius Victor Ianukovyts - assensi sunt suffragia parlamentaria die 30 Septembris habere. Agmina militum in urbem capitalem a Iustsenko ante duos dies vocata nuntiantur Kioviam relinquere.
Nonnulla decena milia Venetiolanorum reclamitant praesidenti Hugo Chavez ob stationem privatam Radio Caracas Television (RCTV) ab eo clausam, quia regimen vituperare illa audebat. - 27/05/2007 12h50
politica
Electionibus parlamentariis a Factione Republicana (Fianna Fail) victis, moderator eius Bertie Ahern verisimiliter tertia vice minister primarius Hiberniae (Irlandiae) fiet. - 27/05/2007 00h27
oeconomia
588 613 euronibus Vindobonae in auctione publica venditus est vetustissimus hodie verisimiliter apparatus photographicus mundi, anno 1839 ab Alphonse Giroux, qui levir erat inventoris photographiae Louis Daguerre, confectus.
India emptura est hoc anno 350 Russicos currus loricatos generis T-90 - nuntiavit ministerium defensionis Russiae. - 27/05/2007 00h22
in orbe
Sermones diei Veneris inter praesidentem et ministrum primarium Ucrainae - Victorem Justsenko et Victorem Ianukovyts - quorum rixa terram ad limen belli civilis fere adduxit, die Saturni iterandae sunt.
Regimen militare Thailandiae mox pronuntiaturus est Buddhismum religionem officialem civitatis - nuntiant acta diurna "International Herald Tribune". Quod, si fiet, minime placebit Musulmanis provincias australes inhabitantibus, quorum nonnulli iam pugnam clandestinam contra Buddhistas agunt. - 26/05/2007 00h47
athletica
AC Milan septima vice scyphum Europae pedifolii sibi expugnavit, 2:1 manum Liverpool superans. - 24/05/2007 00h56
scientiae
Sphyrna tiburo (Hammerhead shark)in belluarum horto Nebraskae nullo masculo adiuvante catulum anno MMI peperit: DNA moleculis accurate investigatis vitae studiosi nuper sine dubio comprabaverunt nullam particulam paternam in nati corpore inesse. - 23/05/2007 23h24
in orbe
Tribunal Serborum ad societates maleficas persequendas viros XII condemnavit, quod anno MMIII Zoran Djindjic ministrum primarium occidentalium opiniones professum Bellogradi interfecissent. - 23/05/2007 23h01
politica
Praesidens Francogallicorum Nicolaus Sarkozy se firme oppositurum esse nuntiavit, ne Turcarum res publica Unionem Europaeam ineat. - 23/05/2007 22h41
in orbe
Novum regimen Islandia insula habebit, ubi locum Factionis Progressivae (quae modo regimen reliquit ob parvos effectus suffragandi) tenebunt abhinc democratae sociales. Princeps pars coalitionis porro fiet, ut ultimis 12 annis solebat, Factio Independentiae ministri primarii Geir Haarde.
Andrei Lugovoi, olim speculator Russus, accusatus est ab astynomis Britannicis mortis Alexandri Litvinenko. - 23/05/2007 00h48
in orbe
Dum in navalibus portus Greenwich renovabatur, olim celerrima navis mundi "Cutty Sark" maxima e parte incendio consumpta est. - 22/05/2007 01h30
oeconomia
Nuntii de societate Sinica tribus miliardis USD emptura 10% syngrapharum negotiationis Blackstone Group die Lunae primum indices principales Americanas - S&P et Nasdaq - crescere cogerunt, postea tamen curae negotiatorum de incremento pretii petrolei (quod Neoeboraci iam 66 dolariis per dolium traditur) easdem cadentes fecerunt. - 22/05/2007 01h27
in orbe
Occidentem non vero amantes nec invicem ab USA et UE multo grati praesidentes Iraniae et Belarusiae - Mahmud Ahmadinejad et Alexander Lukasenka - pactum Minskiae signaverunt de cooperatione oeconomica et politica. - 22/05/2007 01h15
in orbe
39 milites Libani die Solis mortui et saltem 17 vulnerati sunt in pugnis contra militiam islamicam. - 21/05/2007 01h58
politica
Dacoromani reaffirmaverunt in munere praesidentem Traianem Basescu, cuius abdicationem petebant plerique parlamentarii - ita saltem videtur secundum primos plebiscitus effectus. - 19/05/2007 23h49
oeconomia
Argentaria Italica Unicredit emptura est aliam oficinam bancariam huius terrae, Capitaliam, quo modo altera maxima Europae argentaria fiat, supra 100 mld euro valens - nuntiant acta varia Italica. - 18/05/2007 22h00
in orbe
Minister primarius Poloniae Jaroslaw Kaczynski vult reintroducere poenam capitis homicidis crudelissimis. - 18/05/2007 00h27
scientiae
Estonum regimen Russos incusat, quod in Estoniae situs interretiales ignoti piratae impetum fecissent: cuius rei Russos reos esse Estones putant. - 17/05/2007 23h35
politica
Duo hamaxostichi fines inter Coream septemtrionalem et meridionalem tempore eodem transierunt, post decem lustra ferae inimicitiae. - 17/05/2007 23h20
oeconomia
Fere 13 miliardis euronum emptura est Canadiana corporatio Thomson Anglicam agenturam diurnariam Reuter. - 16/05/2007 23h55
athletica
Glasgoviae Scotorum ictibus poenaris FC Sevilla superavit alteram manum Hispanicum Espanyol Barcelona, scypum victorialem Foederationis UEFA vinciens. - 16/05/2007 23h50
scientiae
Iam 1,3 miliones Russorum viro HIV/AIDS infecti sint secundum acta diurna "International Herald Tribune". - 16/05/2007 23h45
homines
Jolanda King, filia praeclari Martini Lutheri King, corde laborans mortem obiit, mulier LI annos nata. Quae non tantum ut cinematum histrio et productrix nota fuit, sed etiam quod iura nigrorum patris sui vestigia secuta denuo defenderat. - 16/05/2007 19h06
politica
Nicolaus Sarkozy optat ut "Unio Europaea ex hodierna paralysi exeat", postquam cum praesidenti pro tempore Angela Merkel Berolini convenit. - 16/05/2007 19h00
homines
Harry princeps Britannicus in Iraquiam stipendia minime merebit: dux supremus exercitus noluit iuvenem tanto periculo submittere. - 16/05/2007 18h54
scientiae
Spheniscus magellanicus (penguin) ante litus Peruviae a piscatore quodam inventus est, qui a Chilia meridionali quinque millia chiliometrorum itineris sui ignarus oceanum transnaverat. - 13/05/2007 23h33
in orbe
Smyrnae XV centena millia contra regimen ab Erdogan ducto reclamaverunt, ne islamicis extremis opinionibus nimis faveret.
Dadullah, unus ex talebanorum ducibus, enectus esse in Afganistania meridionali a nuntio regiminis eiusdem civitatis narratut. - 13/05/2007 23h26
religio
Ex Brasilia ceterisque nationibus Americae meridionalis in stadium Sancti Pauli, urbis magnae Brasiliensis, centum millia iuvenum iubilantes pontificem Benedictum XVI accepturi convenerunt. - 11/05/2007 01h15
politica
Minister primarius Britannorum Antonius Blair Iovis die partis laboristae conductionem dereliquit, mox etiam regiminis Britannici, cui per decennium praefuit. Gordon Brown domum decimam Downing Viae occupaturus esse putatur. - 11/05/2007 01h09
in orbe
Caedes immanis in vico provinciae Afganae Helmand pyrobolis deiectis facta est, ubi viginti occisi sunt quorum nonnulli infantes: sceleris aeronaves occidentales accusantur. - 11/05/2007 01h02
politica
Tribus diebus ante comitia praesidentalia Gallorum, secundum indagationem opinionum ab actis 'Le Journal du Dimanche' mandatam, Nicolas Sarkozy collecturus est 54% suffragiorum, dum Segolene Royal 46%. Indagatio telephonica habita est post ultimam confrontationem televisificam die Mercurii vespero. - 04/05/2007 00h48
oeconomia
Tertia vice in tribus sequentibus diebus, necnon duodevicesima iam hoc anno, constituit novum culmen historicum index bursae Neoeboracensis Dow Jones, nunc attigens 13241,38 puncta. - 04/05/2007 00h37
scientiae
Vaccina iam inventa et mox fabricanda est, cuius usu addictio nicotianis valde minuetur - nuntiat Helvetica societas biotechnologica Cytos. Nova vaccina a societate pharmacologica Novartis distribuenda sit.
Ab anno 2025 tramina "magneticae levitationis" (Maglev) inter urbes Tokyo et Nagoya celeritate 500 chiliometrorum horalium cursitabunt - decreverunt magiustratus viae ferratae Iaponum. - 03/05/2007 13h41
in orbe
69 pro centum Israhelianorum volunt praesidem regiminis Ehud Olmert munere privari ob bellum praeterito anno male eorum sententia in Libano gestum. - 01/05/2007 01h36
oeconomia
Maximum attigit euro, quo 1,3682 dollari et binae librae Anglicae commutari possunt. - 27/04/2007 18h35
homines
Praeclarus musicus Russus Mstislav Rostropovich Moscuae post diuturnum morbum mortuus est. - 27/04/2007 18h33
in orbe
Planetam terrisimilem invenerunt astrophysici Chilienses in constellatione Librae, 20,5 annis luce emensis a nobis remotam.
Nonnulla centena monachorum Buddhisticorum Thailandiae reclamitant in urbe capitali Bangkok, poscentes Buddhismum solam fidem nationalem civitatis pronuntiari.
Calcando camelus Polo occidit dominam suam Cathie Ake Floridensem, proprietatorem horti parvi zoologici. Nunc maritus Cathie, Donnie Ake, novum domum camelulo quattuor annorum quaerit, nam una cum occisore mulieris vivere non potest. - 25/04/2007 22h57
oeconomia
2,35 miliones automobilium a Ianuario usque Martium huius anni vendens societas Toyota Iaponum facta est maximus in mundo venditor autoraedarum. Quam palmam antea General Motors Americanorum - nunc "tantum" 2,26 miliones curruum vendens - diu tenebat. - 24/04/2007 18h07
in orbe
Novem Sinenses et 65 Aethiopi occisi sunt ab ignotis aggressoribus in campo oleario Aethiopiensi a societate quadam Sinica administrato. Septem autem Seres ibi laborantes abducti sunt. - 24/04/2007 17h20
oeconomia
Britannorum argentaria Barclays vult 91 miliardis dollarium emere Batavicam ABN Amro, quod maxima in historia mundi transactio bancaria esset.
Ad oppidum Brandis Germaniae Occidentalis coepta est structio maximae in orbe terrarum electrificinae solaris, quae vi electrica 40 milionum kWh (chiliowattorum horalium) valebit. - 24/04/2007 00h18
in orbe
Boris Eltsin cordis ob morbum mortuus est: qui annos octo et dimidium preaesidens Russiae fuit, primus rei publicae post communismum dirutum. - 23/04/2007 18h35
politica
Sarkozy XXX, Segolene Royal XXV centesimas suffragiorum ad Gallorum praesidentem creandum obtinuit; e certamine expulsi sunt mediae partis Bayrou XVIII, dexterae Le Pen XI.
In Italia pars democratica liberalis et pars sinistra novam factionem "democraticam" appellandam viribus unitis constituere eodem tempore delibaraverunt. - 22/04/2007 23h44
in orbe
Saltem 52 homines mortui et 120 vulnerati sunt ultimis diebus in urbe Mogadishu in pugnis islamistarum cum regimine Somaliae a militibus Aethiopis adiuto.
Fidel Castro hospitio accepit repraesentatem Communisticae Factionis Sinarum Wu Guanzheng, quod erat prima activitas officialis dictatoris Cubae postquam morbo gravi ultimo anno affectus summam terrae potestatem fratri tradiderat. - 21/04/2007 22h03
in orbe
Deesse limbum animasque infantium sine baptisma mortuorum in sedem beatorum recte ire docet documentum novissimum Internationalis Commissionis Theologicae. - 20/04/2007 22h28
oeconomia
Aere alieno laborans decocta pronuntiata est vetustissima societas commercialis mundi, nomine Kongo Gumi, quae per XIV ultima saecula continue templa Buddhistica in Iaponia struebat. - 19/04/2007 21h57
in orbe
Usque ad centum Philippinorum, qui corpora sua die Veneris Paschatis publice flagellabant necnon extorquebant, morbo rabiei aegrotaturi esse possunt, nam omnes fere iisdem cultris aliisque cruciatus instrumentis utebantur, quibus utebatur unus eorum, qui tunc se aegrotum esse nesciebat, sed postea, die 11 Aprilis, rabie mortuus est.
Munere perficiendo suspensus a parlamento est praesidens Dacoromaniae Traian Basescu, qui iam diu contra regimen pugnabat. - 19/04/2007 21h51
oeconomia
138 miliardis dollarium emit in bursa Moscoviana anonyma fere societas Monte-Valle syngraphas consociationis petroleariae Jukos. In auctione vicit illa easdem syngraphas petentem societatem Russneft, cui regimen Russiae maxime favet. - 18/04/2007 21h25
scientiae
Autoraedae ethanolio utentes magis oeconomiae nocent quam benzinio aut petroleo propulsae - monstrat examinatio Marci Jacobson, biotechnologiae periti Universitatis Stanford. - 18/04/2007 21h18
athletica
Certamina Europeana pedifolii anno 2012 in Polonia et simul in Ucraina sunt habenda - decrevit societas UEFA. Alterae terrae-candidatae erant Hungaria/Croatia et Italia. - 18/04/2007 21h15
in orbe
Mortuus est sclopetando vulneratus in assasinatione burgimagister urbis Iaponicae Nagasaki, Itcho Ito. Actores assasinationis secundum aediles homines scelerati gregis Iakuza erant.
Regimen Slovaquiae decrevit omnes pyxides sigarellarum in hac terra venum praebitarum facies hominum cancro pulmonari mortuorum monstrare. - 17/04/2007 22h04
in orbe
Quinque Iapones una suicidium perfecerunt in praefectura Shiga. - 16/04/2007 21h48
in orbe
Saltem 32 studentes occisi sunt a sclopetatore effrenato in aedibus universitatis studiorum Americane civitatis Virginiae. - 16/04/2007 21h47
in orbe
Mortuus est 84 annorum Kurt Vonnegut, satyricus scriptor Americanus, auctor 19 librorum, quorum fortasse maxime omnibus notus "Laniena quinta" est. - 12/04/2007 15h14
in orbe
Gregorius Lindenberg, qui bina acta diurna maximae in Polonia circulationis ("Gazeta Wyborcza", "Superexpress") condiderat, re politica fessus tertiam ephemeridem ("Poranne") rumores varios nuntiantem redigere coepit, quae Polonice legentibus praebetur in pagina www.poranne.pl - 12/04/2007 04h11
on orbe
Amota est ultima, 18 metrorum longitudinis pars ignominiosi Muri Berolinensis - nuntiat radiophonia Britannica BBC. Haec pars prope ad forum centrale urbis, nomine Potsdamer Platz, sita erat, ubi nunc struuntur aedes Germaniae foederalis ministerii oeconomiae.
Sine effuctu finivit mediatio prioris praesidentis Poloniae Alexandri Kwasniewski inter praesidentem Ucrainae Victorem Iustsenko et ministrum primarium huius terrae Victorem Ianukovyts. Hi assentiri velit electionibus praecocibus mense Octobri habendis, ille instat suffragia statim fore instruenda. - 12/04/2007 04h00
in orbe
Tertio, additicio die feriarum paschalium fruebantur discipuli scholarum urbis Bay City civitatis Americani Michigan, quia gummes rotarum omnium 88 in hac urbe laophororum scholarium ab actoribus ignotis noctu perfossae sunt. - 11/04/2007 01h39
in orbe
Navis cosmica Sojuz TMA-10 astronautam-peregrinatorem miliardarium Americanum Charles Simonyi vehens appulit ad Internationalem Stationem Spatialem (ISS).
Plus quam 53% puellarum puerrorumque Indorum sexualiter laeduntur, imprimis a parentibus et consanguineis - patet ex investigatione anonymiter peracta, a regimine Indico mandata. - 10/04/2007 01h27
athletica
Primatus mundi ludi lapidis glacialis (Anglice 'curling') potiti sunt Canadiani, in certamine finali Edmundopoli (Edmonton) triumphantes super Germanos 8:3. Tertium locum sibi expugnaverunt Americani.
Italus Alessandro Ballan victorem discessit 91. curriculi circum Flamandiam (Tour des Flandres), distantia 259 chiliometrorum inter Brugiam et Meerbeke hoc anno habiti. - 09/04/2007 16h08
in orbe
Lunae die quarti anniversarii incursionis copiarum USAe in Iraquiam, nonnulla dena milia siitarum reclamitabant in urbe Nadjaf contra occupationem ab Americanis huius terrae. Ad reclamationes Iraquianos cohortatus est patriarcha siitarum Muktada al-Sadr.
Saltem 26 Persae vitam amiserunt et 18 vulnerati sunt cum laophorum eos vehens cum autocurru onerario colliserit. Epibates peregrinatores erant urbem Isfahan repetentes post iter peractum in vicinam Iraquiam, ubi loca musulmanis sacra visitaverant. Post collisionem laophorum delapsum est in vallem profundam.
Operistitio generali afficta est meridionalis pars Nepaliae, ubi Frons Liberationis Populi Tarai (quae est minoritas ethnica Nepaliae) hoc modo expetit maiorem autonomiam maioremque numerum sedum parlamentariarum. Timetur ne copiae militum a regimine iubeantur reclamatores adoriri. - 09/04/2007 15h53
oeconomia
Dohae in Cataria conveniunt a die Lunae repraesentatores regiminum 14 maximarum in mundo terrarum methanum producentium (inter quas Irania, Russia, Venetiola et Algeria), qui verisimiliter consilia capient de associatione communi fabricatorum gasi terrestris creanda, sicut est OPEC producentibus petrolei. - 09/04/2007 00h44
athletica
Hispanus Fernando Alonso (stabuli McLaren-Mercedes) triumphavit in curriculo Sepang Magni Praemii Malaisiae autobolidum Formulae 1.
Maximam omnium athletarum copiam pecuniae anno 2006 sphaerista Brasilianus Ronaldinho (FC Barcelona) sibi comparavit - 23,5 mln euronum. Alter maxime pecuniosus athleta indicis ab actis "Forbes" divulgati Anglus David Beckham (Real Madrid) est - 23,2, tertius Brasilianus Ronaldo (AC Milan) - 18,6 mln euronum.
Post tres annos cladis continuae remiges Cantabrigenses primum collegas Oxonienses superaverunt in 153. cursura cymbarum in Thamesi annuatim habita. - 08/04/2007 14h23
in orbe
Benedicans "urbi et orbi", ut mos Dominico Paschali ei est, papa Benedictus XVI lamentatus est caedem continuam in Iraquia necnon res instabiles Afghanistaniae. - 08/04/2007 14h15
in orbe
In Colosseo Romano pompae diei Veneris Paschalis praeerat pontifex Catholicorum maximus Benedictus XVI.
Memoria crucifixionis Christi 23 Philippini se ad crucem per spatium decem minutarum temporis affigi iusserunt. Deo gratia clavos medicaliter disinfecatos esse siverunt.
A triginta novem diebus moderator "Ephemeridis" Albinus Flaccus potiones alcoholicas omnino non gustat. Cras, die Saturni, ultimus dies cruciatus.
Per septimum diem durat rixa inter praesidentem Ucrainae Victorem Iustsenko et ministrum primarium Victorem Ianukovyts. Ille parlamentum dissolvit, hic id illegaliter factum esse nuncupat. Nonnulli putant terram in duas divisuram; nonnulli id solam sanam solutionem credunt, nam Occidens (Leopolis) alterum, alterumque Victorem Ucraini Orientales (Donetsk) faveant. - 07/04/2007 02h06
socialia
Augustae Taurinorum, in urbe Italiae septemtrionalis, adolescens quidam sedecim annos natus, quem condiscipuli homosexualitatis accusantes irridere solebant, de fenestra domus suae se deiecit itaque vitam amisit. - 05/04/2007 18h37
in orbe
A parlamento Dacoromanico approbatum est regimen minoris partis Factionis Nationalisticae-Liberalis (PNL) et Associationis Democraticae Hungarorum Dacoromaniae.
2,7 milionibus dollarium empta est Neoeboraci in auctione publica a domo auctionaria Christie habita violina nomine "Salomon" a praeclaro Antonio Stradivario anno 1729 facta. Praterito tamen anno alia eiusdem fidium opificis violina, nomine "Hammer", summa 3,5 mln USD in eadem domo auctionaria empta est.
Civitatem honorificam urbis Bad Doberan officialiter amisit Adolphus Hitler. Quo iure civitatis anno 1932 accepto, Hitler, antea civis Austriae, potuit munus praesidentis Germaniae petere. Mense Iunio proximo in oppido Bad Doberan hebendus est conventus praesidentium terrarum maxime potentium mundi G-8. - 05/04/2007 09h07
in orbe
Quod pars corporis praeclarae Iohannae de Arc esse a Francogallis putabatur gabbarrae Aegyptiacae sunt - nuntiant studiosi internationales, qui corpus Virginis Orleanensis modo investigaverunt. - 05/04/2007 00h52
oeconomia
Venam petrolei magnitudine circiter 2,2 miliardorum doliorum reppererunt geologi Sinenses in Sinu Bohai.
Panislamica argentaria, cuius pecunia capitalis in septem annos 100 mld USD attinget, condenda mox est Bahraini - pollicetur phylarchus Saleh Kamel. - 03/04/2007 02h20
in orbe
A hora nona vespertina usque ad nonam matutinam (non ergo, sicut adhuc erat, usque septimam) non licet potiones alcoholicas in Finnia vendere. Tabernarii timent iram hominum mane cerevisiam poscentium.
Mortuus est baro Bernd Freytag von Loringhoven, paenultimus testis ultimarum horarum vitae Adolphi Hitler in fornice firmato Berolinensi. Ultimus testis adhuc vivens protector personalis ipsius Hitler est, nomine Rochus Misch. - 02/04/2007 22h35
athletica
Primatu mundi pilae aquatilis Croatae potiti sunt, in certamine finali superantes Hungaros 9:8. - 02/04/2007 22h27
in orbe
Dominica Palmarum ingressus est in munus archiepiscopi Varsoviensis Casimirus Nycz. Varsovia archiepiscopo carebat a mense Ianuario cum repertum sit pristinum candidatum ad hoc munus, Stanislaum Wielgus, delatorem regiminis communistici fuisse.
Quinque ministri novi regiminis Nepaliae maoistae erunt, qui per decem annos (1997-2006) rebellioni contra regem Gyanendram praeerant.
Primae duae ballistae antimissilium PAC-3 Patriot positae sunt in castris militum Saitamae in Iaponia. Qui "patriotae" deleturi sunt missilia nuclearia Coreanorum Septentrionalium, si haec quandocumque mittentur. - 01/04/2007 16h07
oeconomia
India demissura est pretia portorii potionum alcoholicarum, quae nunc 264% aequantur pro vinis et 550% pro spiritibus fortioribus - pollicitus est minister a negotiis Indorum Kamal Nath. - 01/04/2007 15h53
politica
Postquam Factio Democratica (PD) regimen Dacoromaniae reliquerat, terram regenda est coalitio minoris partis Factonis Nationalis-Liberalis (PNL) necnon Democratici Coetus Hungarorum (UDMR)- nuntiavit minister primarius Calin Popescu-Tariceanu.
Ministri a rebus exteris quinque terrarum sociarum UE - Hispaniae, Sloviaquiae, Sloveniae, Dacoromaniae et Graeciae - se contra independentiam Kosoviae esse pronuntiaverunt tempore conventus Bremae Germanorum habiti. - 01/04/2007 14h47
in orbe
Cuniculo ferriviario sub freto Bosporano perfoso iungentur anno 2010 Europa et Asia - pollicetur regimen Turciae.
Secreta Americanorum avidissime post cladem Unionis Sovieticae ultimis in mensibus discere conentur speculatores Russici, secundum moderatorem speculatorum USAe Joel Brenner.
Usus saccorum plasticeorum, ut oeconomiae nocentium, prohibetur abhinc in pantopoliis urbis Sancti Francisci (San Francisco) civitatis Californiae Americanorum.
Incursum decem navium rebellatorum Tamilensium cohibuerunt milites Srilankensi. Tres naves deletae sunt in pugnis. - 31/03/2007 19h02
scientiae
Sinae et Russia communem volatum cosmicum in planetam Martem, sine tamen astronautis, anno 2009 perficient. - 29/03/2007 15h37
oeconomia
Maxima in orbe terrarum electrificina solaris, superficie 60 hectarium, struitur ad urbem Serpam Lusitanorum.
Productus oeconomicus terrarum Asiae Orientalis anno 2007 gradu medio crescet 7.6%, inter quas Sinae 10% et India 8% - praenuntiat Asiana Argentaria Progressus.
Maximum in mundo combinatum aluminio producendo nomine United Company Rusal creatum est iunctione societatum Russicarum Russian Aluminum, Sual Group necnon partis societatis Helveticae Glencore International. 66% syngrapharum Rusal, quod combinatum 4 miliones tonnarum aluminii annuatim sit producendum, possidebit miliardarius Oleg Deripaska. - 29/03/2007 13h01
politica
Britannia omnes relationes diplomaticas cum Irania suspendit, donec liberabuntur omnes 15 milites Britanni ante tres dies a Persis in aquis ostii Shat-el-Arab apprehensi. - 28/03/2007 19h02
in orbe
Primum post memoriam gentium catholici (factio Sinn Fein ducis Gerry Adams) et protestantes (Democratica Factio Ulsteris ducis Ian Paisley), qui semper inimici sibi invicem fuerunt, una regimen Hiberniae Borealis creabunt.
Rebellatores tecti gregis Tigridum Tamiliae primum in 30 annis belli civilis in insula Taprobane (Sri Lanka) acti aeroplanis usi sunt, quibus bombardaverunt praesidia militum regiminis Srilankensis in oppido Catanuiaca. - 28/03/2007 13h22
oeconomia
Prima automobilia luxuriosa generis MG denuo producta sunt a novo proprietatore olim praeclarae Britannorum notae commercialis MG Rover - ergasterio Nanjing Automobile Group (NAG) Nankiniae Sinensium.
Citissime crescunt pretia cocoae in bursa commoditorum Londinensi. Causa est frugum inopia huius anni in Ghana aliisque terris tropicanis. - 28/03/2007 13h07
in orbe
Inter 200 et 500 homines mortui sunt ultima septimana in pugnis militum regiminis Democraticae Rei Publicae Congoae cum rebellatoribus ducis partis adversae Jean-Pierre Bemba - nuntiavit e Kinshasa legatus Germaniae Karl-Albrecht Wokalek.
Donald Tsang, qui munus hoc tenet ab anno 2005, reelectus est ut summus moderator autonomi regiminis Hongkongiae.
Ultima vicie habitus est dilectus militum in Bulgaria; ab anno 2008 haec terra exercitum voluntariorum tantum hebebit.
Minister primarius Britanniae Tony Blair minatur regimini Teheraniensi se "aliis modis" liberationem 15 militum Britannorum a Persis prehensorum petere posse, cum viae diplomaticae non sufficiant.
Societas ferriviaria Gallorum SNCF non debet damna compensare propinquis Iudaeorum propter deportationem eorum in campos internecivos tempore alteri belli mundani - iudicaverunt iudices Burdigaliae (Bordeaux). - 27/03/2007 13h11
oeconomia
Iam anno 2012 maximam partem petrolei e terra marique producti exportatura est Venetiola Sinis, ut minus dependeat illa ab importatoribus Americanis - nuntiavit autoritarius praesidens Venetiolae Hugo Chavez, repraesentatoribus Sinicae societatis petroleariae CNPC modo conventis. - 27/03/2007 12h19
politica
Berolinae, die 50. anniversarii Pactionis Romanae, moderatores 27 civitatum sociarum Unionis Europaeae signaverunt declarationem voluntatis constitutionem UE anno 2009 adoptandam.
Infarctu cordis mortuus est 55 annorum minister primarius Armeniae Andranik Markarian. - 26/03/2007 02h28
athletica
Duo certamina in oppido Planica Slovenorum vincens Adam Malysz Polonus quarta vicie potitus est Scypho Mundi desulturae nartariae. - 26/03/2007 02h17
in orbe
Decem milia hominum seclusi sunt in vicis suis inundationibus in orientali parte Dacoromaniae modo eventis.
Saltem 72 cives Mozambicani mortui et 350 vulnerati sunt ob displosionem in armamentario urbis capitalis Maputo peractam. Causa displosionis temperies maxima aeris creditur. - 25/03/2007 01h51
oeconomia
Croatia, Dacoromania, Serbia et Italia contractum pepigerunt struendi oleiductum Constanta-Triest, quo annuatim 60-90 miliones tonnarum petrolei Caspici in Europam advehantur. - 24/03/2007 03h05
athletica
Constat iam exercitatorem manus Pakistaniensis ludi cricetici, Anglum Bob Woolmer, qui ante nonnullos dies mortuus in conclave deversorii Iamaicensis repertus est, necatum fuisse. Incertus adhuc necator et causa. - 24/03/2007 03h00
politica
Suspicatum scelerum tempore belli Bosniensis (1992-95) patratorum Radovan Karadzic sub tutela Americanorum manere nuntiant acta diurna Montenegrina "Republika", photographema monstrantes documenti hanc tutelam promittentis pro reditu Karadzic de vita politica. Cui rei regimen USAe statim negavit.
15 milites Britanni apprehensi et abducti sunt a navibus militaribus Iraniae in ostio Tigridis et Euphrati. Teheran dicit Britannos in aquis sui apprehensos esse. - 24/03/2007 02h55
scientiae
Primas septem speluncas planetae Martis repertae sunt a percontatro cosmico Odyssey, in declivitate vulcani Arsiae Montis. Quae speluncae baptismatae sunt: Dena, Chloe, Wendy, Annie, Abbey, Nikki et Jeanne. - 23/03/2007 01h48
in orbe
65 Guineani vitam amiserunt cum pons irruiset, curru plus quam 70 homines in convivium vehenti oneratus. - 23/03/2007 01h39
oeconomia
Pactum "coeli aperti" signaverunt repraesentatores regiminum terrarum Unionis Europaeae necnon USAe, quo pacto a proximo anno licebit omnibus societatibus aerariis volatus transatlanticos peregrinatoribus praebere, qua licentia adhuc e.g. in volatibus inter USAm et Britanniam quattuor tantum societatibus harum duarum terrarum dabatur. - 23/03/2007 01h27
in orbe
Haud longe a secretario Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon diruptum est pyrobolum, dum Bagdati ipse una cum ministro primario Iraquiae cum diurnariis colloquitur: minime tamen vulneratus est.
Post immanes diruptiones, quibus centum circiter viri in Sibiriae fodina vitam amiserunt, sollemnia ad victimas sepeliendas aliquot in Russiae oppidis habita sunt. - 22/03/2007 21h11
in orbe
Fere centum milia psychotropicis assuetorum Russorum - numero quorum imprimis iuvenes adsunt - mortui sunt ob nimium usum psychotropicorum praeterito anno - nuntiavit Victor Chvorostian, qui pro administratione urbis Moscoviae res ad psychotropica pertinentes curat. - 21/03/2007 17h09
oeconomia
Apertus est fistularum ductus inter Iraniam et Armeniam, quo methanium Iraniense in Armeniam ducitur. Hoc facto Armenia minus pendebit a suppeditationibus gasi naturalis Russici.
USA liberaverunt 25 miliona dollarium Coreanorum Septentrionalium, quae pecunia ante septimanam ab Americanis "refrigerata" erat in argentaria Banco Delta Asia Macauensium. Rumor fert Coreanos invicem assensisse se programma suum nucleare evolvere sustinere. - 21/03/2007 15h33
scientiae
Rosas regulariter olfacere verisimilissime iuvet memoriam bonam longius meliusque in provecta aetate servare - monstrant effectus investigationis Iani Born Universitatis Lubeckensis. - 21/03/2007 15h14
in orbe
Tertius quisque homo adultus Districtus Columbiae (regionis scilicet urbis Washingtoniae) "illiteratus functionalis" est, homo scilicet qui, licet scholam frequentasset, aut omninno aut fere omnino artem litteras scribendi legendive oblitus est. In tota autem America quintus quisque - nuntiat ministerium educationis USA.
Hispani, quorum viri in medio 77 annos vivunt, mulieres fere 84, longissime vivens natio Europae sunt - decundum sedem statisticam huius civitatis.
A proximo anno lingua Castellana ut peregrina doceri incipiet in regione autonoma Vasconum; post annum autem 2018 Vasconicus solus sermo officialis ibi erit - statuit programma reformationis scholariae regionis Vasconum.
Secundum agenturam diurnariam Italorum ANSA papa die Iovis paschali Benedictus XVI licentiam daturus sit omnibus sacerdotibus catholici missam sanctam ritu Tridentino celebrare. Quo facto schizmatici motus archiepiscopi Marcelli Lefebrve facilius ad ecclesiam reverti poterunt.
Siccitas maxima aut partialis proximis decennis imminebit fluminibus, quae et hodie naturaliter in mare effluere non valent, ut sunt Indus, Nilus et Rio Grande. Non multo melius se habeant - secundum aestimatinem ordinis naturae tuendae WWF - Iangtse, Mekong, Saluin, Ganges, Rio Plata et Murray-Darling.
Folia cocae (Erythroxyli cocae) insigni civitatis Boliviae addi volunt magistratus regionis Cochabamba, ubi haec planta maxime colitur. Etiam mentione in constitutione terrae coca digna sit, ubi nominetur ut "sacra herba millenii" - volunt Cochabambani, a praesidente terrae Evo Morales in hac re adiuti. - 21/03/2007 15h10
in orbe
Suspicatus quattuor caedium annis 70is patratarum activista olim extremae partis sinistrae Italiae, hodie scriptor clarus fabularum formidulosarum Cesare Battisti apprehensus est a biocolytis Brasilianis.
Factio Centri (KESK) ministri primarii Matti Vanhanen victorem discessit electionum ad parlamentum in Finnia habitarum. - 19/03/2007 01h47
athletica
Finnus Kimi Raikkonen (e stabulo Ferrari) vicit curriculum Grand Prix Australiae autobolidum Formulae 1 in urbe Melbourne die Solis habitum. Alter in metam advenit princeps mundi praeteriti anni Hispanus Fernando Alonso, tertius collega eius Anglus Lewis Hamilton (ambo e stabulo McLaren-Mercedes). - 19/03/2007 01h35
athletica
Altero sequenti anno Francogalli victores discesserunt Scyphi Sex Nationum, certaminis scilicet mundani harpasti sive pilae ovatae.
Agonis volatus nartarii in urbe Oslo Norvegorum habiti victor Polonus Adam Malysz factus est, qui denuo, post pausam trium annorum, palmam indicis generalis Scyphi Mundi tenet. - 18/03/2007 00h57
in orbe
Proprietas privata lege tuenda est - decrevit parlamentum officialiter communisticae rei publicae Sinarum.
Agmine sescentorum militum Theodiscorum augendus est proximis diebus exercitus NATO in Kosovia. Principes foederis timent motus publicos in hac regione exorituros postquam Consilium Securitatis Nationum Unitarum iudicaverit de eius statu futuro.
A die Veneris non licet in scholis Italiae telephonis mobilibus uti.
Post 60 annorum conamina apprehensus est Budapestini Sandor Kepiro, Hungarus internecionis 1200 Iudaeorum, Zingarorum et Serborum anno 1942 in urbe Serbica Novi Sad peractae.
Senatus USA probavit admissionem futuram in foedus NATO Albaniae, Croatiae, Georgiae, Macedoniae et Ucrainae.
Nolite holocaustum Armenorum annis 1915-16 peractum officialiter agnoscere - appellaverunt ad Congressum USA secretaria civitatis Condoleezza Rice et secretarius defensionis Richard Gates. Id enim amicitiam USA cum Turcia necnon generalem statum rerum in Proximo Oriente peiorem redderet.
Inopinate munere privatus est praeses Consilii Mundani Iudaeorum (WJC) Israel Singer. Rumor fert eum coruptelae a suis accusatum esse. - 18/03/2007 00h32
in orbe
Saltem 49 biocolytae Indi mortui sunt ob ictum bellarorum clandestinorum maoistarum in civitate Chattisgarh peractum.
Ipsius manibus necavisse anno 2002 diurnarium ephemeridis "Wall Street Journal" admisit dux tertius maximus in hierarchia Al-Qaedae, Khalid Sheikh Mohammed, in carcere Guantanamo ab Americanis percontatus. - 17/03/2007 01h49
oeconomia
Iussu Commissionis Europaeae societates telephonicae Europae valde (etiam usque ad 70%) minuturae sunt pretia vaga (roaming) usus peregrini telephonorum mobilium. Quae pretia inuste tam magna secundum Commissionem manebant.
Moderatores Russiae, Bulgariae et Graeciae consignaverunt contractum struendi oleiductus Burgas-Alexandroupolis, quo petroleum Russicum Europam Meridionalem petere possit, fretis Bosporanis omissis. - 17/03/2007 01h43
in orbe
Verentur auctoritates Italicae rei publicae ut Daniel Mastrogiacomo, diurnarius in Afganistania iam diu laborans a Talebanis cum duobus Afganis abreptus, enecari possit: cuius unus ex sociis iam occisus esse narratur. - 16/03/2007 22h39
scientiae
Giganteam cisternam naturalem aquae magnitudine Oceani Arctici sub faciem Asiae Orientalis invenisse se putant seismologi Americani.
Ter rarius homines crassos suicidium petere quam macros monstrant effectus investigationis per 16 annos conductae a professore medicinae Kenneth Mukamal Universitatis Harvardensis eiusque collaboratoribus.
Machinam translatoriam loquentem in lucem produxit societas commercialis Americana Franklin. Quae machina circa 450 milia verborum transferre sciat inter 12 linguas (Anglicam, Mandarinam, Batavicam, Francogallicam, Theodiscam, Italicam, Iaponicam, Coreanam, Polonam, Lusitanam, Russicam et Hispanam). - 16/03/2007 01h50
in orbe
Mons Niger a die Iovis officialiter associatus est cum Unione Europaea. Regimen Podgoricense sperat hanc terram iam anno 2010 UE intrare.
Parlamentum Britanniae decrevit hanc terram usque annum 2050 minuturam esse emissionem dihydrocarbonis gradu 60%. Hoc modo regimen Londiniense crescentem temperiem aeris mundi oppugnare vult.
India maxima in orbe terrarum fabricatrix capsici pulverati facta est, quae terra anno praeterito produxit 1.06 miliones tonarum pulveris capsici. Adhuc palmam maximi fabricatoris necnon consumatoris capsici Sinae tenebant, quae tamen anno 2006 "tantum" 900 milia tonarum huius ciborum condimenti produxerunt.
Circa 200 milia hominum contra regimen Francisci Gyurcsany Budapestini reclamaverunt occassione anniversarii initii insurectionis contra Habsburgos anni 1848.
Parlamentum Cypri probavit introductionem in Graeca parte insulae ab anno 2008 monetae euro, quae libram Cypricam substitutura est.
Departamentum Thesauri regiminis USA prohibuit argentariis necnon civibus Americanis negotia agere cum domo argentaria Banco Delta Asia, cui sedes in Macao, nam haec suspicatur "lavationis" pecuniae familiae dictatoris Kim Dzong Il Coreae Septentrionalis. - 16/03/2007 01h36
oeconomia
Ferratae viae cuniculus submarinus iuncturus est mox Hispaniam et Marochium. Incepto ambarum terrarum maxime minister primarius Hispanus Jose Luis Rodriguez Zapatero favet. Cuniculus expenso 8-13 miliardiorum dollarium struendus sit, primi labores perducendi iam 2008 anno.
Halliburton, permagna illa societas petrolearia Americana, transferret sedem suam principalem a civitate Texas in Phylarchates Unitas Arabicas. - 15/03/2007 02h01
oeconomia
Productus domesticus Estoniae 11.4% anno 2006 crevit, celerrimo scilicet gradu in Unione Europaea.
In indice huius anni negotiationum mundi maxime venerandarum palmam tenet General Motors, quem sequntur Toyota et Procter & Gamnle. Inter primas 50 indicis societates 35 sunt Americanae, quinque Iapones, tres Britannae et duo Theodiscae. - 14/03/2007 02h08
in orbe
Usque ad 75 carceris annos damnari poterit Helvetus Oliver Rudolf Jufer, qui a biocolytis in Thailandia apprehensus est cum ebrius in via publica quinque libellos photographema regis Rama IX monstrantes tinctura nigra maculare conaretur.
Studentibus arti medicinali in universitatibus Britanniae Magnae desunt cadavera humana, ut chirurgiam exercere possint. - 14/03/2007 02h02
politica
Ministri primarii Iaponiae et Australiae firmaverunt pactum de foedere inter sese strategico, quod pactum de auxilio militari in casu belli ambae terrae adhuc tantum cum Civitatibus Unitis (USA) habuerunt. Contra pactum novum Sinae reclamant. - 13/03/2007 00h45
in orbe
Altissimus in mundo aeriportus struendus est ad urbem Tibeticam Ngari, altitudine 4500 metrorum supra faciem maris.
Bulgaria, Croatia, Albania, Macedonia, Serbia et Kosovia a Commissione Europaea petunt, ut Bulgariae denuo detur licentia electrificinam nucleariam Kozlodui operandi, nam ea anno praeterito exeunte clausa - ad quod Unio Europaea instabat - pretia electricitatis in regione Balcanica gradu 80% creverint. - 13/03/2007 00h35
scientiae
Decima tantum pars gentis Kuna Panamae, qui homines maximam in mundo quantitatem cocoae bibunt, laborat talibus morbis ut apoplexia, infarcto sive cancris - nuntiant acta diurna "Dziennik" Polonorum. - 13/03/2007 00h28
politica
Slovakia non favebit independenti statui Kosoviae regimine Sebiae invito - nuntiavit Singidunum visitans minister defensionis Slovakiae Frantisek Kasicky. Regimen Slovakense putatur timere, ne simili, ut Albanis Kosoviae data, licentia Hungari Slovakienses uno die utantur.
Pro-Kremlina factio Una Russia vicit in 13 ex 14 regionum Russiae, ubi die Solis comitia regionalia habita sunt. In 14. regione, Stavropolensi, altera pro-Kremlina factio, Iusta Russia, victorem discessit.
Praesidens Francogalliae Jacques Chirac pronuntiavit se non repetiturum munus capitis terrae in electionibus Aprili exeunte habendis. Tres candidatos - Nicolas Sarkozy (dextrae partis), Segolene Royal (sinistrae partis) necnon "hominem novum" Francois Bayrou - similis numerus suffragantium favet: in supradicto ordine - 28, 23 et 23%, secundum ultimam indagationem opinionum. - 12/03/2007 01h09
athletica
Bohema Martina Sablikova culmen mundanum patinationis mulierum 5000 metrorum instituit tempore agonis mundani patinationis in urbe Salt Lake City (USA) habiti.
Polonus Adam Malysz victor discessit certamine volatus nartarii in urbe Finnorum Lahti peracto. - 12/03/2007 00h51
in orbe
Madriti celebratus est tertius annus a caede tromocratorum, qua 191 mortem obierunt: detectum est ad memoriam monumentum vitreum. - 11/03/2007 19h40
in orbe
Perfecto conventu mundano ad pacem in Oriente medio restituenda, 31 Shiitae Kerbala, ab urbe sibi sacerrima, redeuntes in Iraquia occisi sunt. - 11/03/2007 19h37
politica
Effectu nullo finivit coetus Vinodbonae praesidentium Serbiae et Kosoviae, ubi, moderatore Nationum Unitarum Martti Ahtisaari, de statu futuro Kosoviae ambobus colloquendum erat. Nunc de sorte Kosoviae Consilio Securitatis ONU esse decernendum. - 11/03/2007 00h13
athletica
Novum culmen mundanum patinationis mulierum 500 metrorum Theodisca Jenny Wolf statuit, spatium tale tempore 37.04 secundis soleis ferratis percurrens. Quod occasione agonis mundi patinationis in Salt Lake City habiti evenit. - 11/03/2007 00h08
in orbe
Primum in memoria gentium elephantulus e matre artificialiter inseminata feliciter natus est in reservatione ad Lampang Thaiorum.
Debora Palfrey, matercula lupanaris Vasingtoniensis, ad ius a magistratibus vocata minatur se indicem hospitum sui patefacturam. - 10/03/2007 22h45
oeconomia
Usus clavicularum Siniensium, instrumentorum scilicet, quibus Seres cibos ad os ponunt, unoquoque anno efficit, ut duo miliarda metrorum cubicorum ligni sive 46 chiliometra quadrata silvarum caedantur. Regimen appellat, ut cauponarii pluries quam semel (ut mos nunc est) easdem claviculas utantur.
Ministri rerum externarum USA et Brasiliae - Condoleezza Rice et Celso Amorim - pactum firmaverunt de communi fabricatio ethanolii ad usum ut alimentum ignis automobilium. USA e maizio, dum Brasiliani e canna saccharea ethanolium producendi sunt. In Brasilia iam 80% autoraedarum bioalimentis ignis uti creduntur. Timetur tamen id pretium maizii, cannae sacchareae necnon soiae et tritici valde aucturum. - 10/03/2007 22h34
in orbe
Ampullis Molotovianis lapidibusque armati sescentes iuvenes Athenienses cum biocolytis ferociter pugnaverunt, reclamantes novam legem, iuxta quam liceat in Graecia universitates studiorum privatas condere.
Mortuus est Ernest Gallo, vinipola maximus Californiae.
Ante annum 2010 classis Sinica possidet primam navem aeroplanigeram - nuntiant "rumoribus bene confirmatis" freta acta diurna Hongkongiensia "Wen Wei Po". - 09/03/2007 02h22
scientiae
Acido DNA ossum investigato patet homines aevo neolithico Europam inhabitantes non potuisse, nisi infantes, omnino lactem bibere - clamat palaeobiologus Mark Thomas Universitatis Collegii Londinensis.
Fortasse maximus in mundo lacus subterraneus repertus est in spelunca quadam paeninsulae Yucatan. Repertores - Britannus Steve Bogaerts et Theodiscus Robbie Schmittner, credunt lacum coniungi duobus amnibus subterraneis iam Maiis notis: Magno Domo Avium necnon Rivo Speluncae Albae.
Temperie calidiori solita ante tempus expergefacti sunt ursi montium Tatrarum Slovakiae, quae animalia non magno plus uno mense hac hieme hibernabant, male ergo etiam erga hominibus se gerere possint. - 09/03/2007 02h17
politica
Et "Pars democratica unionis fautrix" (DUP) et "Nos soli" (Sinn Féin) circiter triginta centesimas consensuum obtinent, cum cives Hiberniae septemtrionalis ad senatum constituendum suffragia dederint. Una ambobus factionibus, quae invicem diu conflixerunt, abhinc provincia regenda erit. - 08/03/2007 23h39
medicina
Auctoritates Israelianae de bacterio "Klebsiella pneumoniae" investigant, quod in nosocomiis diffusum inter aegrotantes denorum mortuorum causa fuisse putatur. - 08/03/2007 23h26
in orbe
Diurnarius Italicus Daniel Mastrogiacomo a talabanis militibus in Afgastania abreptus est: cuius destinationem non dum deliberatam esse dixerunt raptorum nuntii. - 08/03/2007 23h22
scientiae
Carcinoma pulmonis mox citius reperiri poterit halitu hominis novis instrumentis investigato - sperant scientistae et medici nosocomii Cleveland Clinic, qui symbolam de hac re in ephemeride "Thorax" modo divulgaverunt. - 08/03/2007 03h04
oeconomia
5.9% incrementum pretii laganorum tortilium, quod mense Ianuario inopinate evenit, duxit ad depretiationem monetae peso Mexicanorum gradu 2.3% per mensem Februarium. Motrum incrementi pretii tortilium maius in dies desiderium maizii sit, quae herba magis magisque ut alimentum ignis adhibetur.
8.3 milionibus dollarium venum ivit Antverpiae adamas perlucidus 215 caratorum, modo in fodina Letseng civitatis Lesotho repertus. - 08/03/2007 02h53
in orbe
Serbia statu candidati Unionem Europaeam intraturi ab anno 2008 frui poterit, si modo in criminibus bellicis investigandis melius cum Tribunali Hagensi cooperata erit - dixit Bruxellis commissarius Unioni Europaeae expandendae Olli Rehn.
Bono, cantor ille clarus orchestrae Hibernicae U2, curabit editionem mensis Iulii proximi ephemeridis "Vanity Fair", quae de conditione vitae Africanorum tractatura est. - 08/03/2007 02h40
in orbe
Duo milites Unionis Africae, qui in regione Sudaniae Darfur ad pacem restituendam missi erant, occisi sunt, unus autem vulneratus est. - 07/03/2007 17h50
politica
Cives Hiberniae septemtrionalis suffragia ferunt, ut senatum deligant: et Regni Coniuncti et Hibernicae rei publicae moderatores diuturnae violentiae finem abhinc impositum iri. - 07/03/2007 17h48
scientiae
Ossa "draconis" sive lacertae magnae duobus capitibus praeditae, quae ante 144 miliones annorum vixerit, invenerunt palaeontologi Sinenses.
Biologi universitatis studiorum urbis Nanning invenerunt serpentes, quos in laboratoriis tenent, quinque dies antea terrae motum praesentire posse.
Somniculus sive meridiatio diurna maxime periculum infarcti, inter vires praesertim, reducit - nuntiant acta "Archives of Internal Medicine". - 06/03/2007 20h24
in orbe
Raeda dirupta 26 homines interierunt, 54 vulnerati sunt in insula Bagdati, ubi plurimi bibliopolae inveniuntur. - 06/03/2007 00h49
oeconomia
Crescendo sicut anno 2006 solebat fabricatrix Iaponica automobilium Toyota hoc anno fieri potest maxima in mundo societas autoraedis fabricandis, praecurrens duo negotia Americana - Ford et General Motors. Praeterito anno Toyota in hac indice antegressa est societatem Chrysler.
Linea aeria Pakistanica PIA addita est a Commissione Europaea "indici nigrae" societatum aeronauticarum, quae securitatem volatus praestare non possunt. Eodem indici additae sunt quoque novem societates Russicae: Aero Rent, Tatarstan, Atlant Soyuz, Aviakon Zitotrans, Centre Avia, Gazpromavia, LUKoil, Russian Sky necnon Utair. Simul de indice reiecta sunt duae societates, quae ultimo tempore melius se gessisse a Bruxellensibus putantur: Ahuket Air (Thailandia) et DAS/Dairo (Uganda/Kenia).
Theae generis optimi pu-erh causa mutatura est mandato magistratuum nomen suum urbs Sinica Simao, quae incunabula sint huius theae agriculturae. Quae thea sicut vinum in auctionibus etiam traditur - ultimo mense Cantoniae centum grammamta pu-erh vetustate 60 annorum 39.4 millibus dollarium venum iverunt. - 05/03/2007 19h56
in orbe
In Chiliae urbe capitali Sancti Iacobi inventa est ante 50 annos amissa pictura a Piero della Francesca (1420-1492) picta, nomine "Maria cum puerulo".
Democratia, sicut in terris occidentalibus hodie est nota, veniet aliquando etiam in Sinas - pollicitus est Serum minister primarius Wen Jiabao. Quod tamen - addidit - etiam post centum demum annos fieri poterit. - 05/03/2007 19h31
in orbe
Sinae aucturae sunt hoc anno expensa ministerii defensionis 17.8%, usque ad summam 44.96 mld USD - nuntiavit magistratus diurnarius ministerii Jiang Enzhu. Qui numerus aequabitur 7.5% omnium expensorum regiminis.
Agmen 171 militum Helvetorum invitum limen principatus Liechtenstein noctu transgressum est, nec de errore milites nisi post paucos chiliometros itineris certiores facti sunt.
Omnes, quibus munus est in curia urbis Mexicae, burgimagister Marcelo Ebrard vult saltem semel per mensem birota in laborem vehi. - 04/03/2007 21h31
politica
Factio Reformationum victrix esse videtur electionum ad parlamentum Estoniae, 27.2% suffragiorum sibi alliciens. Altera pars (21,1%) satelles eius sit, Factio Centralis, quae ambae factiones terram ultimis quattuor annis regebant. - 04/03/2007 21h16
in orbe
Cinema, quo supplicium 18 Iraqicorum astynomorum demonstratur, per inscriptionem interretialem Islamicam divulgatum est: quo subscriptio "Res publica islamica Iraquica".
Autoraeda pyrobolo praedita contra praesidium Americanum apud Jalalabad nullum militem occidit, sed subsequente dimicatione octo Afgani humi mortui manserunt: quapropter multitudo civium quae aderat reclamavit. - 04/03/2007 18h55
politica
In Estonia primum suffragium suum quisque ante ordinatrum domi per interrete exprimit, ut senatus rei publicae creetur. - 04/03/2007 13h11
in orbe
Quinque Britannici in Aethiopia abrepti sunt; auctoritates Erythraeos facinoris incusaverunt.
Labibus Flores, in parva insula Indonesiae, 40 homines obierunt, deni exquiruntur. - 03/03/2007 18h06

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae