Annus
2 0 0 7

LYCEVM - GYMNASIVM PVBLICVM ROMANVM

LYCEVM - GYMNASIVM PVBLICVM ROMANVM

"C. GIVLIO CESARE"

CERTAMEN IVLIANVM

I V

Omnibus lyceorum discipulis, linguae Latinae cultoribus, I V Certamen Iulianum proponitur, quod Idibus Martiis anno MMVIII apud Lyceum Romanum "Giulio Cesare" celebrabitur.

Petitor, qui opusculo uel prosa uel astricta oratione composito, Certamini interesse cupiat, sibi ipsi nouum seligat argumentum, ad huius aetatis uel res pertinens si uolt, de quo Latine agat.

Omnibus tamen haec obseruentur praecepta:

- scripta, quae prosa oratione exarantur, summum DCC uerba, minimum CCCL complectantur;

- poetarum fetus ne minus XX uersibus constet neque numerum XXX uersuum excedat;

- petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui exemplaria, ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria uel computatro exarata, pridie Kalendas Februarias anno MMVIII mittenda curet;

- petitor opus suum in summa pagina sententiola notet, quam super inuolucrum, in quo scidula nomen et cognomen nec non domicilium lyceique titulum exhibens claudetur, grandibus litteris exarabit;

- petitor denique curet, ne nomen super inuolucrum exterius exaret. Id si faciat, excludetur.

Victoribus haec praemia tribuentur:

- qui inter omnes superior discesserit, diplomate et quingentis eurinummis honestabitur;

- qui uictori proximo euaserit, diplomate et quadringentis eurinummis decorabitur;

- qui tertio praemio dignus existimatus erit, diplomate et trecentis eurinummis ornabitur;

- qui publica laude digni fuerint, diplomatibus tantum donabuntur.

Vnusquisque petitor, si uoluerit, siue soluta siue astricta oratione in idem certamen descendere poterit, dummodo unum tantum opusculum in utraque exibeat. Scripta praemiis et publica laude ornata edentur; nullo praemio decorata, non reddentur.

Scripta per tabellarios publicos unusquisque petitor, suis impensis, mittenda curabit: Certamen Iulianum, Liceo "Giulio Cesare"

Corso Trieste n° 48 – I 00198 ROMA- Tel 06.8416353-
Fax 06.85.355339

e-mail: certamen@liceogiuliocesare.it

PRAESES AC MODERATRIX

Carola Sbrana


De Latinitatis Vivae schola Caeciliana quotannis moderata

De Latinitatis Vivae
schola Caeciliana
quotannis moderata

Temporibus hodiernis homines Latinitatem Vivam amantes atque Latine loqui discere cupientes vix usquam intentioni suae operam dare possunt, neque magistrum, qui talia docere velit, invenire. Paucae enim scholae notae sunt in mundo, ubi magistri cum alumnis sermone Romano cottidie uti velint; cogito nunc de Accademia Vivario Novo, de Accademia Kentuckiana et de Schola Nova in Belgica sita, nulla enim exstat regula sine exceptione. Sed his in accademiis discere solent adulescentes, qui iam litterarum ac sermonis Latini sint periti, at in illa - plerumque liberi. Quid ergo de aliis? Ubi iuvenibus Latine loquendi occassio dari possit, si nemo hanc rem in universitatibus neque in scholis curat?

Iis quidem proponere queo, ut scholae a Caecilia Koch quotannis moderatae intersint. Consilium scholam, in qua alumni linguam Latinam modo vivo discant, in seminario LVPAe Opoliensi II anno MM habito ortum est. Tunc Dragana, studiosa Singidunensis, quae conventu Lupano interfuit, Caeciliae - Germanae Latinitatis Vivae peritissimae atque modo magistrae gradum promotae, ut Belgradum veniret et ibi discipulos studentesque paucas septimanas doceret, proposuit. Consilium placuit maxime, itaque iam mense Decembri caput Serborum illa petivit mansitque ibi omnino sex hebdomadas, usque ad mensem Ianuarium. Argumentum principale epistulae Plinii Minoris fuerunt, quas magistra discipulique legebant atque una tractabant. Haec omnia nempe Latine! Hoc quidem principium talem scholam moderandi fuit.

Sed non solum Serbi Latine loqui discere hoc temporis spatio voluerunt. Schola enim prima Singidunensi facta doctrix quaedam Polona - nomine Slavomira Brud, invitavit Caeciliam in urbem suam, id est Posnaniam, ut ibi etiam eius studiosos doceret. Illa maxima cum voluptate consensit, et proxima aestate, seminario LVPAe Opoliensi III habito, statim cum Slavomira aliisque Posnaniensibus ad eos migravit. Schola secunda fuit brevior quam prima, duravit enim tantum duas hebdomadas, sed postea iam nulla fuit longior. Argumentum idem, quod Singiduni - id est epistulas Plinii Minoris tractare. Feriae viva cum Latinitate peractae ita Polonis placuerunt, ut doctrix iterum magistram Germanicam ad se invitare constitueret. Itaque ab hoc momento quotannis, solum anno MMII excepto, schola Caeciliana in Polonia moderari solet; usque ad annum MMVI Posnaniae semper habita est, in aedibus Facultatis Philologiae Classicae Studiis Provehendis. Praeterea anno MMIII insuper Varsoviae, quo participes Circuli Latini Varsoviensis praeclarissimi fautricem Germanicam traxerunt; ergo illo anno duae fuerunt apud Polonos scholae, sed illa Varsoviensis nempe brevissima fuit omnium, quoniam tantum tres dies duravit.

Anno autem currente schola nostra iam non est habita Posnaniae, sed Cracoviae. Quare? Consilium locum mutandi sumptum est diebus ultimae scholae Posnaniesis anno MMVI, cum huic tres Cracovienses interessent, apud se novum circulum Latine loquentium condere aventes. Nempe ferias Latinas hac in urbe moderare, in qua - proh dolor! - nemo paene adhuc talia curabat, seu aperte neglegebat, multum Latintati Vivae provehendae prodesse possit. Et ita factum est.

Itaque postrema schola Caeciliana Cracoviae habita est diebus VI - XVII mensis Augusti anno MMVII, in aedibus Instituti Classici - volgo in Collegio Padereviano. Participes, quorum omnino numerus XXV fuit, tota e Polonia plane advenerant: Posnania, Gedania, Legnicia, Varsovia, Catoviciis, et sane Cracovia; plerumque adulescentes - discipuli, studiosi sive magistri, nuperrime diploma adepti. Maior eorum pars in deversorio quodam studentium "Bydgoska" habitavit, quod non tam longe ab oeco docendi aberat; ibi quidem et ipsa Caecilia mansit.

Alumni cottidie quater unam horam et dimidiam lectionibus interfuerunt, ab hora decima usque ad decimam septimam et dimidiam. Media die omnibus data est quoque pausa unius horae - tunc tota grex ire in cauponam quandam vegetarianam nomine Vega solebat, in propinquo sitam, prandium esum; magistra enim nil comedit nisi cibos vegetarios. Sine prandio nullo modo totum diem in aedibus sedere atque cogitare homo posset! Cuncti participes in duas greges divisi sunt: prima tironum, id est eorum, qui demum Latine loqui incipiebant, et altera - veteranorum, id est peritiorum. Hi cottidie tres horas docebantur, plerumque varia colloquia ducentes: de familia amicisque suis, de urbe sua, de re publica administranda, de abortu euthanasiaque, de schola etc. Tamen non solum data est his occasio loquendo exercendi, sed etiam scribendo, quia paucos dies cantica popularia e lingua Anglica, Germanica necnon Coreana (!) - sane Caecilia adiuvante - in sermonem Romanum transferre conati sunt. Quod pensum maxime omnibus placuit. Veterani autem alio modo laborabant - quo plerumque magistra in scholis suis utebatur utiturque: legebat textum (hoc anno - epistulas Symmachi - praefecti urbis Romae, et Ambrosii - episcopi, qui saeculo IV post Christum natum vixerunt), sententiam unam post alteram, et deinde aliquem rogabat, ut verbis suis partem textus modo praebitam explicet. Ego ipsa, ut verum fatear, hac methodo Latine loqui didici et eam optimam esse censeo, cerebrum enim ad cogitandum et ad sensum intellegendum subigit, necnon os ad dicendum, eo magis, quod Caecilia nil fere scit loqui Polonice, itaque nulla lingua nisi Latina (seu nonnunquam forsitan Germanica, siquis eam sciat) cum illa communicare licet.

Cum de schola Cracoviensi enarrem, silentio mihi praeterire non licet excursionem in Wadowice factam die Dominica, id est die XII mensis Augusti, quo tempore aliquid iucundius agere constitutum est. Wadowice est oppidum prope Cracoviam situm, ubi anno MCMXX natus est Carolus Wojtyła, postea Papa Ioannes Paulus II factus. Profecti hora matutina iter perfecimus gratum Tramine Papali, id est tramine peculiari, vere pulchro, quod loca quodammodo cum vita Papae coniuncta petit - ergo, praeter Wadowice, Calvariam Zebrzydowska et Łagiewniki, ubi templum splendidissimum Misericordiae Dei dicatum situm est. Cum iam in locum destinatum pervenerimus, Museum Caroli Wojtyła diligenter inspeximus, domi eius factum, necnon ecclesiam, in qua baptizatus esset, liceum, in quod frequentasset, oppidi forum, et imprimis cauponam quandam amoenam, ubi crustula dulcissima comedimus, quae a Polonis Kremówki appellantur. Crustula illa tota in Polonia praeclara sunt, quia Carolus, cum puer parvus esset, ea comedere solebat, sed nusquam tam bene sapiunt, ut ipsius in patria! Mystagogus noster fuit nempe Caecilia, quae de civitatis historia atque de Papae vita nostri diligenter narravit. Quamquam tempeatas fuit horrida - molestati sumus summopere pluviis frigoribusque, cum tempus esset aestivus - puto hanc excursionem omnibus optime placuisse.

Ultimus scholae dies etiam paulum a reliquis distulit: quia pro colloquis solitis sive textibus transferendis drama quoddam egimus ab ipsa Caecilia ad usum seminarii LVPAe I Cracoviensis, quod ante paucos dies eadem in urbe habitum esset, finctum: cuius titulus "De ara Victoriae sive de impenetralibus viis Domini" constat. Argumentum dramatis nempe ad scholae argumentum principale pertinuit, id est ad res in epistulis illius Symmachi Ambrosiique descriptas. Ergo, ut videmus, non solum loquendo scribendoque exercebamur, sed etiam histrionum muneribus agendis.

Qui pertinacter usque ad hunc textus locum pervenisti, candide lector, fortasse quid de proxima schola certior fieri velis. Hoc temporis puncto indicare possum tantum eam verisimile factum iri Gedaniae, quo Caeciliam invitaverunt puellae Gedanenses, quae huic scholae Cracoviensi interfuissent plurimae. Itaque schola Caeciliana alio ex loco in alium migratura esse videtur... Spero hoc consilium eventurum esse, quoniam tunc, praeter lectiones Latine loquendi detur participibus occasio pulchras urbes visitandi, earum monumenta inspiciendi etc. Ergo plures hac de re nuntios patienter exspecta, et ad proximam scholam - ut spero - Gedaniae, vale!

Scripsit Barbara Dowlasz Cracoviensis

Barbara Dowlasz Cracoviensis


CONVENTVS "HVMANITAS" NEAPOLI DIEBUS XV - XXIII M

CONVENTVS "HVMANITAS" NEAPOLI DIEBUS XV - XXIII M. IVLII MMVII HABITI RELATIO

Temporibus hodiernis, quamquam lingua Latina persaepe multis ab hominibus, etiam ab ipsis philologis classicis "mortua" vocatur, tamen ut nonnunquam grex quorundam insanorum Latine loqui cupiens conveniat, accidit. In toto enim terrarum orbi sunt, qui sermone Romano optime utuntur. Et si lectorum nostrorum quis putet fieri, ut bene Latine communicemus nequit, monstratura sum eum erravisse.

Sed qua de re volo narrare? Mense Iulio anni currentis, a die XV usque ad diem XXIII media in Italia, Neapoli, habitus est magnus splendidusque conventus, cui nomen HVMANITAS; argumenta enim huius disputanda plerumque ad hominem ipsum necnon ad res cum eo coniunctas pertinuerunt. Moderatores fuerunt duo: primus nempe Aloisius Miraglia (persaepe tamen Mirabilis appellatus, idque iuste) praeclarus, accademiae conditor atque praeses, nomine Vivarium Novum, Montellae, prope Neapolim sitae, in quam studiosi totius mundi quotannis adveniunt, ut non solum scripta antiqua Romana Graecaque legant, sed etiam illa posteriora, necnon ut Latine disputent atque artem scribendi componendique diligenter noscant. Alteri nomen Roberto Carfaneo (volgo: Carfagni) est; ille quidem alumnus est ipsius Aloisii, modo praeses societatis cuiusdam factus, quae PHILIA (Phratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque) inscribitur, et cuius participes sunt adulescentes habitantes in XVI civitatibus, in Europa et in America. Ambo tam bene fluenterque Latine loquuntur, ut eam horum patriam linguam esse putares. Sed cum duo fuerint moderatores, ne obliviscamur quoque adiutorum plurimorum, sine quibus nil plane fieri possit. Praecipue alumni Aloisii illi fuerunt atque PHILIAe participes. His cunctis gratiae sunt agendae maximae, quoniam merita horum permagna et innumerabilia, non solum pro conventu tam patienter moderando, sed etiam pro Latinitate Viva provehenda.

Participes conventus advenerunt circiter CLXX, ex XXIII civitatibus, id est e V continentibus, LXX oratoribus exceptis! Numerus ingens, et plane nescio an adhuc tam magnum seminarium Latinum ubicumque habitum sit. Inter eos fuerunt sermone Romano loquendi periti, ut participes conditoresque Circulorum Latine loquentium, magistri discipulique sive studentes e Schola Nova in Belgica sita, seu ex Accademia Vivario Novo, seu ex Accademia Kentuckiana, atque alii - qui demum Latine colloqui incipiebant (sed conventu facto iam satis bene loquebantur - ceterum quid aliud fieri posset, tot hominibus splendidis Romano sermone simul utentibus?). Itaque conventum vere permagnum Neapoli peractum esse videmus, nisi maximum omnium conventuum.

Iam mentionem de argumento principali feci, quod HVMANITAS fuit. Sed "humanitatem" terminum multiplicem esse scimus, nempe multis e rebus constantem - igitur argumenta uniuscumque diei varia esse debuerunt. Itaque nunc breviter enumerabo, de quibus cottidie disputavimus; at sunt haec: de re publica, de Christianitate aliisque religionibus, de tolerantia, de rerum natura et cosmologia, de vita hominis beata, de artibus pingendi, sculpendi architectandique, de musica etc. Cuncta prodere opus non esse censeo. Sed mens humana gravibus tantum muneribus ali non potest, ergo illa septimana in Italia acta non solum disputando necnon audiendo operam dedimus, sed etiam plurimae datae sunt nobis occasiones perpulchra loca atque monumenta visitandi; ut Pompeiios, oppidum illum clarum a vulcano Vesuvii anno LXXIX post Christum natum destructum, sed sub saxis liquefactis bene conservatum, deinde duo coenobia sanctae Clarae et sancto Laurentio dicata, hortum botanicum, in quo varias insolitasque plantas inspeximus, speculam astronomicam, musea, et alia.

Sed quae fuit causa, ut tam splendidus conventus vocaretur? Nonne melius esset in civitate sua, cum participibus exempli gratia circulorum Latinorum Latine loqui discere? - diceret quispiam. Responsum optimum mea quidem sententia sint nobis verba ipsius Aloisii, qui in fine conventus dixit non tam praeclarum esse solum sermone Romano uti; maximi momenti est melior homo fieri, vitia sua delere seu diminuere dumtaxat, at virtutes augere conari. Quid prodesset nobis tota Latinitas, optima scriptorum antiquorum rerumque gestarum scientia vel loquendi peritia, si turpes simus homines? Inde quidem argumentum illum principale huius seminarii, inde consilium totum gentium conventum vocandi. Et huius rei, benigni lectores, cum anno proximo fortasse ad alium conventum celebrandum profecturi sitis, rogo ut diligenter memoria teneatis.

Barbara Dowlasz Cracoviensis

Barbara Dowlasz Cracoviensis


HVMANITAS

HVMANITAS

Omnium gentium conventus
de humanitate nostra aetate restituenda

Neapoli, 15-23 m. Iulii 2007

www.conventushumanitas.eu
info@conventushumanitas.eu
+39 0827 601643

Veneror itaque inventa sapientiae inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuvat: mihi ista acquisita,
mihi ista laborata sunt; sed agamus
bonum patrem familiae, faciamus
ampliora quae accepimus: maior ista
hereditas a me ad posteros transeat.
(Senecae Ep. ad Luc., 64, 7)

 

Veneror itaque inventa sapientiae inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuvat: mihi ista acquisita, mihi ista laborata sunt; sed agamus bonum patrem familiae, faciamus ampliora quae accepimus: maior ista hereditas a me ad posteros transeat. (Senecae Ep. ad Luc., 64, 7)

Instituto Philosophiae Studiis provehendis patrocinante, Vivario Novo et opere fundato, cui nomen Mnemosyne foventibus, Sodalitate, quae PHILIA compendiariis litteris inscribitur ordinante, inde a die XV usque ad diem XXIII mensis Iulii a. MMVII in urbe Neapoli omnium gentium celebrabitur conventus de humanismo, qui dicitur, qua ex parte cum nostrae aetatis vita coniunctus est.

Nobis hunc conventum instruentibus illud propositum est, ut quam vitalis etiamnunc sit humanitatis ac bonarum litterarum vis appareat et exstet; quantum ipsa valeat ad iuvenum animos informandos; ad regendam administrandamque rempublicam; ad naturales quaestiones ratione quadam tractandas et via; denique ad humanum genus humanius faciendum. Est enim nobis illud persuasum, nihil sine vero animi cultu humanitateque bene atque honeste geri posse; neque humanitatem ad unam pertinere aetatem a superioribus dissitam disiunctamque; edi potius quasi ex vocibus omnium hominum quae per temporum saeculorumque decursum ad unum generis humani bonum intentae, inter sese consonaverint una concinentes.

Cum res ita se habeant, humanitas ac litterae nequaquam iis tantum colendae sunt, qui una conclusi provincia, rei uni peculiarem dant operam, sed ad omnes pertineant oportet, qui nostra tempora cum praeteritis comparantes, et perpetuum volunt cum maioribus nostris instituere colloquium, et nostrae ipsorum aetatis meliorem consequi intelligentiam. Quotiescumque enim nos cum iis, qui ante nos multis saeculis in his terris fuere, composuimus, tunc melius animi nostri vitaeque, quam cottidie exigimus, nobis conscii fieri solemus, atque firmiora futuri temporis iacimus fundamenta, quasi robustissimae quercus, quae, ut ait Zielinski ille, cum radices in terram egerunt, noluerunt retrorsum regredi, at potius truncos sursum tollere, ramos late diffundere, gemmas, flores, fructus quam uberrimos edere. Est enim humanitas tamquam patria omnium communis, qua quidem homines inter sese lingua, religione, institutis diversi alii cum aliis omni discrimine longe remoto artissime coniunguntur. Studia humanitatis nuncupantur, iuxta Leonardi Bruni illud, quod homines perficiant atque exornent; ac liberales dicuntur disciplinae non modo, quod sint libero homine dignae, verum etiam quia hominem liberum efficiunt. Liberum sane ab omnibus praesertim opinionum commentis, ab illo turpissimo ac deformi rerum obsequio, quae identidem in more ac pretio videntur esse; atque adeo liberum animi iudicium faciunt, ut praeiudicatis quibuslibet opinionibus excussis atque sublatis, nullius addictus iurare in verba magistri, homo ad rerum veritatem totus contendat pro virili assequendam. Inde consequitur ut omnino ad eorum sententiam accedere nequeamus, qui prima mortalibus ducunt divitias sibi per fas et

per nefas comparare, vitae tantum commoda insequi, in bonis etiam alienis praedari, honorum curriculum mala ambitione percitos repentine omni via, semita, tramite transcendere velle: nam facultates et opes instrumenta aestimamus vivendi, non fines, quos homines unos sibi praestituant attingendos; neque probare possumus eam terrarum orbem regendi rationem, qua exigua hominum manus copiis amplissimis affluat, ceteri vero omnes quasi neurospasta invisibilibus moveantur nervis privatoque paucorum inserviant compendio.

Is igitur humanas litteras bene colit, qui eas cum rerum scientia coniugare studet, neque taetricus doctor umbraticus suo sedet in museolo pulvere situque obductus, sed cum aequalibus suis in pulvere, in foro, in sole vivit cottidie identidem ita bene de se merens animum doctrina exornando, ut alios quam plurimos iuvare possit. Neque mirandum est, si homines a bonarum litterarum studiosis deseruntur, vicissim homines bonas derelinquere litteras. Verba igitur numquam sunt a rebus disiungenda, ne ore rotundo vacuas tantum volubilibus auris sententias effundamus.

At res, quae nunc sunt, omnino alio tendere videntur. "Saeculum est" dixerit quispiam, "ac saeculo parendum." Nos vero uno ore cum Augustino respondemus: "Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. "

Ordo rerum dicendarum:

Humanitas civilesque virtutes De humanitate, religionibus et necessitudine cum aliis gentibus De humanis litteris et naturalibus quaestionibus De caelo astris distincto et ornato quod est supra nos ac de veri rectique lege quae in nobis est Bona vitae perpetua manent, commoda effluunt atque evanescunt De veterum sapientia De artium pingendi, sculpendi architectandique potestatibus quaeque insint in iis ratiocinationes Musice aetatem agere humanam Humanitas fecit patriam diversis gentibus unam De homine.

Oratores, qui acroases in conventu habebunt :

Giuseppe Abbamonte (Academiae Neapolitanae a Federico II nuncupatae)
Mauro Agosto (Pontificiae Universitatis Lateranensis)
Michael von Albrecht (Academiae Heidelbergensis)
Biagio Amata (Pontificiae Universitatis Salesianae)
Francesco Baùsi (Academiae Bruttiorum)
Marco Bersanelli (Academiae Publicae Mediolanensis)
Giovanni Fabrizio Bignami (Academiae Lynceorum)
Carlo Carena (Academiae Taurinensis)
Maria Rosa Cortesi (Academiae Ticinensis)
Stefano Di Brazzano (Academiae Tergestinae)
James Dobreff (Academiae Lundensis)
Vladislav Dolidon (Academiae Parisiensis VII)
Ahmed Etman (Academiae Cairensis)
Reginald Foster (Civitatis Vaticanae)
Andreas Fritsch (Academiae Berolinensis)
Erszsébet Galántai (Academiae Segedinensis)
Kajetan Gantàr (Academiae Aemonensis)
Antonio Garzya (Academiae Pontanianae – Academiae Neapolitanae a Federico II nuncupatae)
Laurent Grailet (Academiae Leodiensis)
Filippo Graziani (Scholae machinalis spatiis sidereis transvolandis Romanae)
Frank La Brasca (Academiae Turonensis - Centre d’études supérieures de la Renaissance)
Nancy Llewellyn (Academiae Virginianae)
Bruno Luiselli (Academiae Romanae a Sapientia nuncupatae)
Matthew McGowan (Academiae Vusterianae in Ohio sitae)
José-María Maestre (Universitatis Gaditanae - Instituti studiis humanisticis provehendis)
Stefano Maggi (Academiae Ticinensis)
Marco Mamone Capria (Academiae Perusinae)
Milena Minkova (Academiae Kentukianae)
Luigi Miraglia (Academiae c.n. Vivarium Novum – Operis fundati, c.n. Mnemosyne)
Francisco Molina Moreno (Academiae Matritensis)
David Money (Academiae Cantabrigiensis)
David Morgan (Academiae, c.n. Furman in Carolina Meridiana sitae)
Bohumila Mouchová (Academiae Carolinae Pragensis)
Evanghelos A. Moutsopoulos (Academiae Atheniensis)
David Movrin (Academiae Aemonensis)
Colette Nativel (Academiae Parisiensis I - Centre d’Histoire de l’Art de la Renaissance)
Antonio Vincenzo Nazzaro (Academiae Neapolitanae a Federico II nuncupatae)
Camillo Neri (Academiae Bononiensis)
Rüdiger Niehl (Consilii a CAMENA nuncupati – Universitatis Manhemensis)
Oleg Nikitinski (Academiae Monacensis)
Padraigh O’Cleirigh (Academiae Guelphensis)
Hans Henning Ørberg (Domus Latina Grenaa)
Joaquín Pascual Barea (Academiae Gaditanae)
Cleto Pavanetto (Pontificiae Universitatis Salesianae - Operis Fundati, c. n. Latinitas)
Claudio Piga (Academiae c.n. Vivarium Novum)
Dino Piovan (Academiae Pisanae)
Francesco Piselli (Academiae Parmensis)
Mauro Pisini (Pontificii Instituti Musicae Sacrae)
Fidel Rädle (Academiae Gottingensis)
Giovanni Reale (Academiae Mediolanensis S. Raphaeli dicatae)
Zoltán Rihmer (Academiae Budapestinensis)
Giancarlo Rossi (Operis fundati, c.n. Latinitas)
Giovanni Rossi (Academiae Veronensis)
Lucio Russo (Academiae Romanae Turris Virgatae)
Dirk Sacré (Academiae Lovaniensis)
María de Lourdes Santiago Martínez (Publicae Academiae Mexicanae)
Axel Schoenberger (Academiae Bremensis)
Wolfgang Schibel (Academiae Manhemensis)
Massimo Scorsone (Academiae Taurinensis)
Youm Seong (Academiae Seulensis c.n. Sogang)
Cajsa Sjöberg (Academiae Lundensis)
Kurt Smolak (Academiae Vindobonensis; Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum)
Alexey Solopov (Academiae Lomonosovianae Moscuensis)
Martin Steiner (Academiae Scientiarum Bohemicae)
Wilfried Stroh (Academiae Monacensis)
Andrea Suggi (Academiae Venetae c.n. ‘Ca’ Foscari’)
Diego Toigo (Academiae Patavinae)
Terence Tunberg (Academiae Kentukianae)
Cesare Vasoli (Academiae Florentinae)
Dominique Viain (Academiae Parisinae S. Pio X dicatae)
María Patricia Villaseñor Cuspinera (Publicae Academiae Mexicanae)
Vladimir Vratović (Academiae Zagabriensis)
Akihiko Watanabe (Academiae Vasintonianae Occidentalis)
Sievevot Zèlchenko (Academiae Petropolitanae)


SODALITAS

Bundes-Arbeitsgemeinschaft der

KLASSISCHE PHILOLOGEN UND ALTERTUMSWISSENSCHAFTER
in ÖSTERREICH

 

NOX LATINA

De nocte Latina – quae res et antiquae et Latinae media in urbe Vindobona uideri possint

Quinque in gymnasiis media in urbe sitis et in instituto philogiae classicae dicato Vniversitatis Vindobonensis die Veneris a.d. XI. Kal. Mai. (20.04.07 19.30 – 23.30) Nox linguae Latinae agetur. Qua nocte discipulis collaborantibus ostendetur, quomodo tempore Romanorum uita acta sit, monstrabiturque linguam Latinam etiam memoria nostra uiuam esse.

Est eorum, qui sodalitate coniuncti linguam Latinam Vindobonae docent, hac nocte quam plurimis hominibus uitam temporibus antiquis actam exponere et, quid per linguam Latinam effectum sit efficiaturque, manifestare.

Inter ea, quae spectare licebit, discipuli togis tunicisque induti conspicientur.

Nocte per uias Vindobonae uestigia Latina sequentes spatiabimini.

Ludis uariis Romam Romanosque discetis.

De artibus cultuque Romanorum cognoscetis.

Romanos quoque per puellas et uinum et carmina delectatos esse audietis et ad eos imitandos uocabimini.

De nuptiis finibusque matrimoniorum interdum cruentis certiores fietis.

Liberi quoque inuenient, quo occupentur.

Si quis plus scire uolet, adibit paginam www.nox-latina.at.tf aut quaeret ex Regina Loidolt (regina.loidolt@chello.at, +43 664 2224598).

***

SODALITAS

Bundes-Arbeitsgemeinschaft der

KLASSISCHE PHILOLOGEN UND

ALTERTUMSWISSENSCHAFTER in ÖSTERREICH

 

PRESSEINFORMATION

NOX LATINA

Antikes und Lateinisches in der Wiener Innenstadt

An fünf Wiener Innenstadtgymnasien und am Institut für Klassische Philologie der Universität Wien findet am Freitag, dem 20. April 2007, von 19.30 bis 23:30 Uhr die „Lange Nacht des Latein" statt. Dabei wird unter Mitwirkung von Schülerinnen und Schülern das Leben im Alten Rom wie das Fortbestehen des Lateinischen in unserer Welt erlebbar gemacht.

Die Arbeitgemeinschaft der Lateinlehrerinnen und Lateinlehrer Wiens hat sich zum Ziel gesetzt, das Leben in der Antike und den Einfluss des Lateinischen publikumswirksam zu präsentieren.

Aus dem Programm:

  • Römische Modeschau
  • Ausstellung zum zerstörerischen Vesuvausbruch
  • Nächtlicher Spaziergang durch das „Lateinische Wien"
  • Brett- und Computerspiele zum alten Rom
  • Kultur und Technik
  • „Wein, Weib und Gesang"
  • Hochzeit und Rosenkrieg
  • Umfangreiches Kinderprogramm

Nox Latina

Freitag, 20. April 2007, 19:30 – 23:30 Uhr

Institut für Klassische Philologie,

Mittel- und Neulatein, Dr. Karl Lueger-Ring 1

Universitätshauptgebäude, rechter Seiteneingang

Schottengymnasium, Freyung 6, 2. Hof

Zugang von der Schottenkirche

Lise Meitner Realgymnasium , Schottenbastei 7-9

Gymnasium Stubenbastei, Stubenbastei 6-8

BORG Hegelgasse 14, Hegelgasse 14

Gymnasium Wasagasse, Wasagasse 10

Nähere Informationen unter www.nox-Latina.at.tf

und bei Mag. Regina Loidolt, E-Mail: regina.loidolt@chello.at Tel.: 0664/222-45-98



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae