Advenere homines hodie de gente aliena;
De agri cultura in Europa divulgata (cf. Scientias)
Advenere homines hodie de gente aliena;
en circum flammas ante casasque sedent.
Convenere omnes: mulier, quae solis ab ortu
herbas atque nuces fragaque rubra legens
dulcesque errabat per prata virentia bacas,
seu quam per totum rivus et ripa diem
inflexis genubus piscantem detinuerunt
salmones, cancros et salares agiles,
sive viri fortes, longe lateque vagantes
vastam per silvam qui sequebantur aves
atque feras varias, puerique hilaresque puellae:
nam spectare omnes percupiunt homines,
ex longinquo qui veniunt, audire loquentes,
noscere, qua patria, quis proavis geniti,
denique qua veniant peregrini sorte coacti.
Felices hodie mane fuere viri
venantes, namque hinnuleum cepere iuvencum;
parvus tam multis vix tamen is satis est.
Iamiam vesper adest, auditur noctua caelo
in silvaque lupi. Longius atqui hodie
auscultant omnes circum flammas remanentes.
Ecce proceri sunt peregrini adeo,
fuscior atque cutis magis et nasi prominentes;
fuscus, non niger, est ecce capillus eis.
Allicit et visus mox ornatusque habitusque:
Non formis variis sculpta ferina gerunt
ossa, acubus parvis quae incisa decorat imago
ursi sive aquilae sive lupi rapidi,
non pendent collis ursorum dente catenae
consertae multo, gloria visque viris
per quas accrescant, pugnare ut fortius ursis
mox valeant : ligni fibula bacaque eos
exornat multa, splendens, pulchra atque polita,
multus quam et varius tinxit ubique color.
Vestes en etiam vario raroque colore
grex gerit imbutas: Luteus et viridis,
quin etiam viola tinctus vestitus eorum.
Quales in silvis repperiuntur ibi,
illi unde adveniunt, herbae, quae talia possunt?
Et quam molles sunt, quam tenerae digitis
pertractantibus hae vestes! Omnes stupuere.
Iucundum sane et dulce gerentibus est
vestitus tam mollis, sed num est firmus? Ubique
scissae sunt vestes, grex peregrinus eis
indutus postquam multis longisque diebus
ibat per silvas. Bestia mira locis
quae coria illis nam vivens tam mollia praebet?
„Non sunt ex coriis", advena dicit eis,
„facta, sed ex detonsis contextisque capillis..."
Quidnam? Num, cum illis bestia capta fuit,
neglecto corio solos secuere capillos?
Comprendisse parum verba aliena modo
se credunt, haec qui audiverunt; grex peregrinus
nam more insolito et difficili loquitur.
Dicere quae nequeunt, nutu monstrant digitisque,
cuncta tenere tamen non facile est aliis.
„Ante lacus vivebamus prope litora", narrant,
– undarum et motus assimulant manibus –
„perniciem horribilem miseri dum fugimus inde.
Vestro at non erat huic ille lacus similis,
immo tantus, ut oppositam non alteram aquarum
oram conspiceres umquam oculis..." Alii
mirantur: Vere esse potest num tam lacus ingens?
Talia narrabant, sucina ferre solent
qui terra ex longinqua illis conchasque nitentes,
quis se ornare duces saepe magique solent.
Salsus sed lacus illorum est – „Lacus ille etiamne
tam grandis salsus, dicite, vester erat?"
„Non erat olim; immo poteramus bibere lymphas
dulces inde diu; crescere sed rapide
vidimus en subito antiquasque excedere ripas
nuper aquam, cunctas obruit unda casas,
omnes circum oras animalia multa necavit
multos atque homines. Ecce superfuimus
perpauci nos; in montes confugimus altos,
vidimus horribilem litora diluviem,
silvas et campos, colles, florentia prata
devastare. Dies denique post aliquos
montibus ex ausi in planum descendere campum,
longe qui ripis ante remotus erat,
litora conspicimus paene attingentia montes,
mortua et in prato bestia multa iacet.
Et duo mox homines exstincti repperiuntur;
hos saltem miseros sic sepelire duos
contingit, nostros possent ut adire maiores.
Nunc sed adhuc alii multi in aquis fluitant
gratae piscibus escae. Nos autem sitientes
gustabamus aquam deinde lacus cupide,
salsam quam mirantes iam cognovimus esse.
Iam sedare sitim qui poteramus abhinc
quique famem? Nam cunctas nostras obruit unda
herbas..." „Dic, quantum", scire cupit mulier,
„collectum vobis erat?" „Ah, multum: satis, usque
finem ad aestatis ne metuenda fames
ulli esset, rapidarum vis immanis aquarum
ni omnia mersisset... " Tantane copia erat?
Quomodo tam poterant multum conquirere? Silvae
tantane ubertas? Talia qui fieri
possunt ? „Non in silva fruges", ait peregrinus,
„quaerebamus, sed semina post casulas
spargebamus, curabamus deinde per annum
arcentes volucres atque feras avidas.
Matura aestate ad finem vergente licebat
colligere omnia dein: hordea, tritica, far,
caulem, lactucas..." Iam nil comprendere quisquam
nunc valet. Illa sonant verba aliena nimis!
Herbarum ignotarum ignota vocabula quaedam
esse videntur eis – sufficit! Advena dein
„Caprae quin etiam nostrae", ait, „omnes perierunt..."
„Caprae? Num carnis copia tanta etiam
caprinae collecta illic servataque vobis,
annum ut sufficeret?", cana rogat mulier.
Rident omnes; non ridentes at peregrini:
„Vivas dicimus." Hui, iamne iterum nova res
et mirabilis? „Sed si vivae, quomodo vestrae?
Qui dici esse hominum bestia viva potest?
Viva animalia per silvas camposque vagantur..."
„Nos autem vivos, credite, post casulas
saeptis inclusos capras haedosque tenere
usque solebamus; multa recensque caro
praesto semper erat nobis." „Ergo inde capilli...?"
„Inde capilli. Omnes namque capras hiemis
tondebamus fine..." Repente deinde puella:
„Demigrare loco qui poteratis eo,
tempus cum veniebat, quo migrare quotannis
esse necesse solet? Ducere namque modo
capras certe aliquo poteratis; quomodo tandem
cibi sed fertur tantus acervus? Humum,
herbae qua crescebant, hanc num denique cunctam
portabatis? Num terra relicta feris
alitibusque manebat?" Leniter et peregrinus
ridens respondet: „Cara, manere loco
semper eodem annum per totum nos poteramus."
Forte iocantur? Ali qui potuere homines
totum annum silva una eademque? Namque migrare
huc aestate, illuc deinde solent hieme
cervorumque boumque greges... „Silva quid opus nam?
Omnia erant nobis, diximus, ad casulas:
grana, holus et carnes..." et apertis oribus omnes
auscultant. Quales esse putentur ei
nam peregrini homines, quis silva non opus? Anne
diva arcano illis numina more favent?
Haec aestate ineunte fuerunt. Dein peregrini
manserunt, vestes deposuere suas
scissas, ex cutibusque novas firmasque fecerunt.
Ornamenta illis lignea sed remanent:
parva monilia et armillae variaeque catenae.
„Lignatos" igitur dicere eos alii
mox consuescunt; „Dentatos" contra peregrini
illos appellant; viribus et validis
totam aestatem iunctis hique illique venantur,
fruges ex silva vir mulierque legunt
in rivo et piscantur. Hiems deinde incipit acris,
esuriunt misere, quattuor et liberi
fame acri pereunt. Mox murmur Lignatorum
primo oritur tacitus, deinde palam: „Misere
vivimus hic! Utinam fruges sereremus, ut olim!
Horrea plena essent et saturi liberi!"
„Nugae! Vestris in terris miracula sane
talia forte fiunt; vivitur hic solito
more sed et patrio!", Dentati saepe reclamant
irati. Sed hiems quo fit acerba magis
quo magis atque fames omnes vexant et egestas,
hoc magis incipiunt somnia fingere et hi:
O si nunc nobis servarent horrea fruges,
nulla impensa opera sumere quos liceat!
Vere dein cum ineunte liquescunt nix glaciesque,
tres Lignatorum consilium capiunt:
Unde advenerunt, sese aiunt velle redire,
inde apportent ut semina, grana, cepas,
hic quae deinde serant. Placet omnibus. Ingrediuntur
tres iter, at longam post redit ecce moram
unus; namque alter comitum laceratus ab urso,
tertius horribili flumine raptus erat.
Mirantes Dentati ridentesque deinde
spectant Lignatos, qui baculis fodiunt
summa cum cura terram, qui gramina vellunt,
semina dein spargunt, cantica numinibus
ignotis saltantes mirabilia cantant.
Proxima deinde venit frigida et acris hiems;
nivosis capitur vix umquam bestia silvis,
hoc anno atque iterum carne carent homines
in casulis hibernis. Nunc illis tamen adsunt
grana et caulis, quam salibus ante hiemem
multis imbutam servaverunt Lignati.
Cuncta consumpta denique carne placet
frumenti grana ex magno depromere sacco,
quo servata diu. Grana manu celeri
arripit ecce puella e sacco infarcit et ori.
Protinus illa tamen respuit: Arida quam
grana haec sunt, quam dura! Mordere lapillos
credas flumineos. Culleus ex corio
deinde a Lignatis capitur ridentibus, illi
grana imponuntur, funditur ecce recens
candida nix, mox pendet supra culleus ignem.
Longam postque moram denique distribuunt
pultem deinde usu multo longoque periti
Lignati cunctis. Euge, cibo solito
tam longum post tempus iam patrioque fruuntur!
Dentatis tamen haec non placet esca nova:
Mollem nam nimis esse, sapore carere queruntur.
Famem sane levat, si nihil est aliud.
Nullus post casulas hieme hac infans sepelitur.
Mox iterum spargent semina vere novo...
Scripsit Caecilia Koch
|